Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Separatio haec continuam quidem inter potestates has luctam producit.

7 Verum justum hac in ipsa re statuere temperamentum ardui certe negotii momentum habet. 8 Cum enim insitum sit humano animo illud ut suam quisque extendere gestiat potestatem, divisis hac ratione summi imperii partibus debet in temperatis ejusmodi imperii formis naturaliter evenire ut, dum singulum corpus eam, quae sibi obvenit, summi imperii partem extendere adlaborat, continuo inter corpus legislativum, executivum et iudiciale lucta vigeat; saepe enim legislativum corpus eam erroneam adoptat opinionem quod haud secus adversus usurpationes potestatis executivae tutum se praestare possit, quam si hujusmodi iuribus continuo aliquid decerpat. 9 Plerumque potestas executiva omnibus illis, quas constitutio reliquit, rimis in rem suam uti solet, ut in legislationem sensim irrepere possit. 10 Non raro id, quod ex assignatis sibi reditibus superat, in corrumpenda potestatis legislativae membra convertit; quandoque militari etiam, quae ipsi, ut officio suo rite defungi possit, necessario concredi debet, potentia legislativam uno ictu usurpare solet potestatem. 11 Ipsa iudicialis potestas arbitrarias quandoque usurpare sententias sicque in legislativam potestatem serpere consvevit.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.