Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

§ 58 Donatarii, qui onerosas impetrarunt donationes, etiam imperfecta tantum nobilitate gaudebant.

1 Praeter iobbagyiones castri et ecclesiae erant ex ipsis etiam donatariis aliqui, qui nonnisi imperfecta nobilitate fruebantur, nimirum illi, quos reges evexere quidem ad statum nobilium, certum tamen servitium aut censum in donatione ipsa iisdem imposuere.

2 De servitio praebet argumentum recitata jam §-ho 41-o Andreae III de 1299. donatio; cum enim ibi dicatur: Exponentes nihilominus ex gratia nostra speciali ut nec ad opus castri nostri de Scepes, nec ad danda victualia teneantur, rite inferri videtur quod alii donatarii in Scepusio, qui specialem hanc exemptionem non obtinuerunt, seu ad operas castro locandas, seu ad praestanda victualia, seu ad utrumque adstricti fuerint.

3 De censu vadem habeo diploma Belae IV de 1258. a Wagnero prolatum, quod ita habet: Terram 4 aratrorum... fidelibus Geubulino et Germano ejus fratri, ac per ipsos suis haeredibus... duximus conferendam, ita quod pro eadem fertonem auri singulis annis pro censu nobis solvere teneantur.

4 Huc etiam pertinere videtur paradoxa illa Belae IV de 1248. donatio in processu Iakoviensi producta quae ita sonat: quaedam loca 3338 donationis nostrae... non ut donationes a regia benignitate... concessas, sed ut descensum haereditarium praedicto Detrico et haeredibus suis, haeredumque successoribus contulimus, jure haereditario et irrevocabiliter possidendas. 5 Cum rex has terras perennaliter contulerit, Detricus hic certe donatarius effectus est; cum tamen diserte declaret quod collationem hanc nolit pro donatione regia considerari, innuere videtur quod non omnia perfecta nobilitatis iura impetratori conferre voluerit. 6 Indubie reservaverit sibi rex porro etiam venationem et forte pro tempore illo gratuitum hospitium et intertentionem, id quod iuribus perfectae nobilitatis adversabatur. 7 Itaque per haereditarium descensum compilator diplomatis hujus id exprimere voluisse videtur quod civilistae emphiteusim, nos perpetuam arendam , quam imperator Iosephus II in venditione bonorum fundi litterarii et religionis inducere voluit, appellamus, id est haereditarium sine proprietate possessorium .

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.