Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

7 Quod iobbagyiones castri Ruiche, nunc Roich, quod olim ad comitatum Zagoriae pertinebat, nunc jam ad Styriam avulsum est, sub Belae IV pro nobilibus necdum fuerint reputati, docet diploma Stephani bani inter Hevenessiana de 1255. quod ita habet: Nos Stephanus totius Slavoniae banus et capitaneus Styriae... Quod cum D. Bela, Illustris Rex Hungariae, nos ad Ruicha pro restituendis terris a praedicto castro alienatis et pro libertate hominum de Ruicha judicanda destinasset... quos invenimus ex castrensibus indebite factos esse iobbagyiones castri vel praediales, eos reddidimus in pristinam libertatem, quos autem invenimus iobbagyiones castri vel praediales, illos in statu suo, secundum quod Coloniannus, rex nempe Galliciae et dux Sclavoniae bonae memoriae ordinaverat cum Terris suis pacificis duximus dimmittendos. 8 Apparet hinc quod aliqui castrenses illegitime irrepserint ad conditionem iobbagyionis castri , et hos banus retrusit ad pristina castrensium servitia et praestationes; qui vero se legitimos iobbagyiones castri esse docuerunt, hos in eadem conditione confirmavit quin ullam nobilitatis eorum faciat mentionem.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.