Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

23 Liberis denariis ne castrenses quidem obnoxios fuisse e Rit. Expl. Verit. ยง 206 elucescit, ubi dicitur: Telku et Bora... impetiere quosdam de villa Echek quod essent similiter centurionatui subjecti, illi autem dixerunt non esse subjectos centurionatui, sed debitores liberorum denariorum . 24 Quod actores in hac lite fuerint castrenses , inde apparet 3328 quia reliqui castro adscripti conditionarii non per centurionatus , sed per villicatus distributi fuerunt. 25 Itaque dum rei se ita defendebant, idem est ac si dixissent se non esse castrenses , sed sic dictos liberos homines ; his enim solis proprius fuit iste census et ab iis compellationem etiam liberarum denariorum sortitus est. 26 E quo satis apparet et quod castrenses liberos denarios non praestiterint, et quod aliis gravioribus hac obventione oneribus obnoxii fuerint; secus enim conditionem castrensium , quam iisdem actores imponere contendebant, rei indubie ultro suscepturi fuissent. 27 Iam vero si castrenses tributo liberorum denariorum non subjacebant, minus certe onus hoc manere poterat iobbagyiones castrorum.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.