§ 55 Uti et primitivi ab adscititiis.
1 Cum in tribus tantum e hactenus prolatis privilegiis impetratores
eorumdem cum veris puris et naturaliter nobilibus
exaequentur, in aliis diplomatibus clausula haec desideratur, minori atque
illi libertate gavisi sint? 2 Ut id debite discutiatur, ante omnia definiri
debet quinam pro veris puris et naturaliter nobilibus reputati fuerint; vidimus
jam § 16-o quod inter iobbagyiones castri eadem naturalium
iobbagyionum distinctio viguerit. 3 Provocatum § 52-o Belae IV de
1269. diploma docet quod discrimen hoc inter ipsos etiam ecclesiarum
iobbagyiones , quod nunc praediales appellamus, invaluerit; dicitur enim
illic quod eadem ecclesia nostra Albensis non solum per primos veros et naturales
iobbagyiones suos, sed per illos consveverat... adjuvari qui aliunde venerunt, vel qui... de
conditionariis, ac populis communibus ejusdem ecclesiae propter suorum praerogativam
meritorum... in coetum... dictorum iobbagyionum sunt translati . 4
Quod pro naturalibus iobbagyionibus illi habiti fuerint quos iam S. Stephanus
militiae adscripsit vel inde apparet quod hi alias etiam liberi S. Regis vel
iobbagyiones S. Regis , ut eodem §-ho ostendimus, compellentur.
5 De naturalibus iobbagyionibus ecclesiae Albensis Bela in laudato Diplomate
id diserte quidem non profitetur; cum tamen dubitari non possit quod iobbagyiones ecclesiarum
compellationem et distinctionem naturalium iobbagyionum ab exemplo
iobbagyionum castri invexerint, vix etiam dubitare licet quod eandem etiam
characteristicam notam nomenclationi huic attribuerint, nimirum ut pro talibus illi solum
habeantur, quos ipse S. Stephanus militiae alicujus ecclesiae adscripsit. 6
Itaque cum per naturales iobbagyiones ii designati fuerint quos S. Stephanus
militiae alicujus castri aut ecclesiae adscripsit, probabile admodum efficitur
quod per naturaliter nobiles etiam ii intelligant quos idem rex in numerum
-- 3320 -- militum immediate regiorum, id est, ut nunc loquimur, in album nobilium retulit.
7 Si proinde demonstrari potest quod naturales iobbagyiones seu
castri , seu ecclesiae honoris tantum gradu a reliquis discreti
fuerint, prona inde evadet conjectura quod naturaliter nobiles etiam a reliquis
perfecte nobilibus solo existimationis gradu discrepaverint. 8 Iam vero de
naturalibus iobbagyionibus castri id vel inde conicitur, quod Rit. Expl.
Verit. in octo locis, ut provocato § 16-o ostendimus, de Naturalibus
iobbagyionibus castri agat quin ullam illis praeter honoris praerogativam §-ho 304-o
attribuat, ubi dicitur: Cum... comes de Doboka pervideret (id est lustraret)
exercitum suum, quidam Herenszt stetit in ordine iobbagyionum naturalium, qui ...
iobbagyiones S. Regis nuncupari solent; tunc accesserunt quidam de iobbagyionibus S. Regis
et rejecerunt illum de ordine suo dicentes quod ipse non esset de ordine et gradu
iobbagyionum S. Regis . 9 E quo satis apparet iobbagyiones S.
Regis a reliquis ordine tantum et gradu discrepasse, quod inde etiam confirmatur quod
hi perinde ac alii castrorum iobbagyiones nobilitatem, ut jam ostendimus, per distinctum
regis privilegium debuerint impetrare.
10 De naturalibus iobbagyionibus ecclesiae Albensis id ipse
Bela in laudato supra diplomate diserte definivit dum ait statuentes quod omnes illi,
qui usque ad praesens tempus... nomine iobbagyionum permanserunt, eadem gaudeant per omnia
libertate, qua iidem primi, veri et naturales iobbagyiones... perfruuntur.
11 Itaque sicut naturaliter nobilis compellatio eandem cum
nomenclatione naturalis iobbagyionis castri vel ecclesiae originem habet, ita
naturaliter nobiles perinde ac naturales iobbagyiones a reliquis solo
existimationis gradu discrepasse tuto statuere licet. 12 Verum ex iis, qui
nobilitatem impetrabant, urgebat quosdam illa ambitio ut primitivis nobilibus in ipsa hominum
existimatione exaequntur, id autem ea ratione a effecturos arbitrabantur si clausulam
ejusmodi donationi iniseri procuraverint. 13 Quod tamen eos minime assecutos
fuisse puto; invecto enim haereditariae nobilitatis systemate ea ex ipsa rei natura publica
opinio suapte invalescit quod vetus nobilitas prae nova majorem adferat existimationem,
publica autem opinio nullis, praesertim naturae rei 3322 contrariis clausulis se
cogi permittit. 14 Quare ego ita existimo quod sub ipso S. Stephano
descendentes primitivarum , quae Regnum occuparunt, familiarum pro
nobilibus primitivis habiti, et majori prae illis, quos rex hic in coetum
militum, id est nobilium, cooptaverat, existimatione gavisi fuerint. 15
Postquam primitivae illae stirpes partim naturali rerum cursu, partim per continua ferme
bella interciderunt, tum primum creati a S. Stephano milites pro naturaliter
nobilibus, id est primitivis, haberi coeperunt. 16 His quoque sensim
exstinctis nulla amplius nova creatorum nobilium epocha defixa fuit, quia nullus successorum
ejus tot fundandae novae periodi titulos conjunxit, videlicet fundatoris regiae dignitatis,
instauratoris Christianae religionis, in ipsum denique sanctorum cathalogum relati, verum
prout quae stirps nobilitatem suam a vetustiori quodam rege repetebat ita in majori pretio
habebatur. 17 Quae quidem opinio non modo apud nos, sed apud omnes usque
adeo, qui haereditariam nobilitatem agnoscunt, gentes hodiedum perdurat,
perennabitque donec systema hoc viguerit.