Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

§ 47 Quando usus per collationem nobilitatem conferendi incoeperit?

1 Ab eo inde tempore usque Carolum I nullum ego collatorum alicui insignium vestigium deprehendi. 2 Hujus de 1326. diploma inter Hevenessiana exstat quod ita habet: Consideratis fidelitatum meritis M. Nicolai... volentes dilectionis nostrae indicio eundem insignire cristam inferius descriptam, quae vulgo kincz dicitur, in forma avis, scilicet falconis aurei habentis distensas blanchas alas, sub quibus folia deaurata in modum herbae luherae dependent, super cujus falconis nasum viridis ramusculus effectus exstitit folia habens aurea, eidem magistro et generationi suae tamquam sub regio nostro vexillo militare debentibus duximus conferendum; ita nihilominus ut si qui praedecessorum nostrorum regum Hungariae, quibuspiam de regno nostro falconem sub quivis colore vel specie pro crista contulissent, authoritate praesentium revocamus ne quisquam falconem pro crista in quavis permutatione totius cristae praescriptae, vel alicujus suae, vel aliam quamvis avem nomine falconis 3306 vulgo solyom dicti amodo pro crista portandi habeat facultatem.

3 Hic rex insignia seu scutum gentilitium cristam vocat; adeo ignara fuit proprietatis Latini sermonis hujus adhuc regis cancellaria, trifolii vocabulum prorsus ignorabat, sed illud vernaculo vocabulo luhere – nunc loher dicimus – expressit. 4 Et tamen videtur homo Italus diploma hoc compilasse, cum pro alas albas scribat blancas alas.

5 Caeterum cum ne in hoc quidem diplomate diserta de collata impetratori per concessionem scuti hujus nobilitate clausula contineatur, dubitare licet an non hic quoque jam antea nobilis fuerit et insignia haec tantum pro ornamento stirpis suae impetravit, praesertim cum magister compellitur; verum quidem est quod, ut supra ostendimus, complures, qui comites compellantur, postea primum nobilitatem adepti sunt, adeoque sicut comitis, ita etiam magistri compellatio potuerit cum statu ignobili componi. 6 Illa etiam diplomatis clausula tamquam sub regio nostro vexillo militare debentibus , quod impetrator nunc primum nobilitatus fuerit indicare videatur; omnia tamen haec incertum satis evincunt Carolum I usus nobilitandi per armales authorem fuisse.

7 Legi etiam Sigismundi diploma quo stirpi Közel de Zaversje scutum gentilitium confert; nulla tamen in illo nobilitati per id impetratoris mentio continetur; imo cum possessor diplomatis hujus familia nunc Zaverszky scribatur et stirps haec sitam in comitatu Varasdinensi possessionem Zaverzje ad nostra noque tempora possederit, probabile admodum est quod illa relicto nomine Közel a possessione, quam jam ante impetraverat, cognomen Zaverszky assumpserit, adeoque insignia illa sibi pro majori tantum stirpis ornamento procurarit.

8 Praeter duorum horum ego nullius e secunda periodo regis diploma legi quo scutum gentilitium alicui confertur. 9 Quare mihi rem in medio relinquere tutissimum videtur donec plura secundae periodi diplomata, quibus insignia concedetur, prolata fuerint. 10 Si nullum horum clausulam de nobilitato impetratore contineat, tum quidem tuto 3308 affirmari posse puto quod usus hic sub Ferdinando I invaluerit.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.