Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

6.

1 Barones Regni, qui una ministros et magistratus REGNI constituunt – D. palatinus, judex curiae, tavernicus, et cancellarius (primas) Regni; sacrae item coronae conservatores, et procurator nationis – cum has dignitates vacare contigerit, e propositis per Regiam Maiestatem candidatis per SS. et OO. eligantur.

2 Ne vero ideo quod ob solam harum dignitatum constitutionem SS. et OO. Regni in comitia cogere difficile videatur, (casus autem hic etiam frequentior esse potest) electio memoratorum Regni ministrorum unquam suspensa maneat taliterque modo dictas dignitates et officialatus diutius 3194 vacare contingat: illico, cum aliqua earum dignitatum vacantia enata fuerit, Excelsus Regni Senatus a Sua Regia Maiestate nominandos pro vacantibus dignitatibus candidatos enixe flagitare, et nominatos intra spatium 40 dierum Statibus et Ordinibus Regni in generales comitatuum congregationes confluxuris notificare teneatur. 3 Ex comitatibus deinde nomen illius individui, in quod plurima Statuum vota conspiraverint, intra spatium aliarum 40 dierum ad Excelsum Regni Senatum repraesentetur, ut sic dein ille, cui plurimi comitatus suffragantur, in Senatu Regni Excelso solemniter proclamari, invitari, atque installari valeat.

4 Votorum vero, quisquis ille fuit, eventus, et suffragiorum provincialium specifica qualitas occasione promulgandi per provincias novi dignitatarii in tesseram fidelis computus Statibus et Ordinibus Regni ab Excelso Regni Senatu officiose intimetur.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.