Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

25 E primitivo Regni instituto terrae castro alicui adscriptae non ad privatum regum usum, ut iam diximus, sed ad dotandos, quibus castrum egebat, conditionarios , ac praesertim iobagiones, id est milites castri, destinebantur, et ideo pro axiomate habebatur quod nobilibus, qui ex ipsa status sui praerogativa oneribus his subici non poterant, conferri non possint. 26 Causa instituti huius fuit ut praeter nobiles exstet alia etiam e conditionariis castrorum horum conflanda militia, qua reges tam domesticis, quam exteris hostibus tanto facilius resistere possint. 27 Institutum hoc saeculo X et XI religiose observatum fuisse videtur, cum nullum hactenus collatae alicui nobili terrae castri exemplum productum sit. 28 Andreas II terras castrorum nobilibus primum conferre coepisse videtur. 29 Verum reflexus indubie a ministris suis quod hoc primitivo Regni instituto repugnet et quod hac ratione sensim tota illa castrorum militia extingui sicque vires Regni sensibiliter accidi possint, ad collatarum iam eiusmodi terrarum 3290 revindicationem subinde processit, uti id e Ritus Expl. Ver. ยง-phis 361 et 368 luculenter apparet. 30 An Andreas II negotium hoc reipsa confecerit, non constat; quod Bela IV et terras castrorum nobilibus conferre continuaverit, et rursus ad earum revindicationem processerit, constat; id enim complura eius diplomata testantur. 31 An hic quoque rex avulsas a castris terras ex integro recaptivaverit, perinde non liquet. 32 Utcunque sit, prostant plures successorum suorum litterae e quibus patet eos terras castrorum porro etiam aut nobilibus, aut certe iure nobilitari contulisse, prouti id ultimus primae periodi regum per praesens diploma fecit. 33 Cum hac ratione paucae tantum iobagionum castri, quae usque Ludovicum I non defecerunt, familiae superfuerint, forte id ipsum regi huic ansam dedit ut has in praerogativis cum reliquis nobilibus, ut infra dicemus, exaequaret. 34 Caeterum scriptores in principiis iuris publici minus versati, cum in diplomata incidissent e quibus Andream II et Belam IV ad Revindicationem avulsarum a castris terrarum processisse apparet, novum inde pro sententia illa, quod reges donationes pro lubitu revocare potuerint, argumentum desumpserunt, praesertim cum aliqua eorum diplomatum vagas contineant clausulas, uti: Cum ad revocationem inutilium donationum processissemus . 35 Verum combinent illi cum totum singuli diplomatis tenorem, tum ipsa diplomata ad invicem, et videbunt quod omnia illa de terris a castro avulsis sonent, quae aevo illo ita abalienabiles reputabantur, sicut nunc bona coronalia pro talibus habentur. 36 Sicut proinde rex nunc etiam ad recuperationem abalienatorum bonorum coronalium procedere potest quin reliquas legaliter factas perennales donationes revocare possit, ita poterant etiam olim reges ad revindicationem avulsarum a castro terrarum procedere quin reliquas donationes iure revocare potuerint.

Vade retro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.