Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

9 Si clausula ex coetu et conditionatu filiorum comitum udvornicorum eximentes ad litteram sumatur, videretur peculiaris et ab udvornicis distincta comitum udvornicorum conditio exstitisse, quod tamen ipsi rei naturae repugnat, quia praefectura udvornicorum officium et non conditio fuit; villae enim udvornicorum regiorum erant per totum Regnum dispersae quae sua servitia in aula regia per vices obibant, et harum singula suum praefectum, qui Latine comes appellabatur, habuit. 10 Hic itaque compillator diplomatis sicut in aliis bene multis locis se improprie expressit. 11 Nec mirum quod ex ipsis his comitibus aliqui, prouti impetrator praesentis privilegii, ignobilis fuerit; nam hoc aevo non tantum praefecti castrorum dicebantur comites castri , id est, ut nunc loquimur, supremi comites, verum affectabant et reipsa obtinuerunt hunc titulum omnes vilissimae etiam rei regiae praefecti, ita ut plane comes venatorum, bubalinorum in Rit. Expl. Verit. ยง 167, 290 et 330 memoretur.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.