§ 34 Item udvornicorum?
1 Udvornicorum ad statum nobilitatis evectorum tria iam prostant argumenta.
2 Unum diploma Belae IV de 1244. in collectione Hevenessiana, quod ita habet:
Petierunt a nobis ut quosdam ex udvornicis nostris de Chaloröz, scilicet Bogdani, ex
statu udvornicorum excipiendo libertati donaremus, bona voluntate nostra, et consensu
fidelium baronum nostrorum Bogdán, Kissid, et per eos filios filiorum suorum, cum terris
eorum hereditariis, et constituimus inter nobiles et fideles servientes Regni nostri...
nullus deinceps eosdem et filios filiorum suorum praesumat udvornici nomine nominare,
quatenus ea libertate gaudeant, qua fideles milites et nobiles Regni nostri in nullo alio
servitio servire tenentur, nisi in nostro exercitu generali sub vexillo regio
militantes.
3 Complura sunt quae in hoc diplomate observari merentur; primum quod iam
Bela IV vocabulo nobilis utatur, quod in posterioribus diplomatibus, usque
Stephanum V, ut §-o 8. iam observavimus, non usurpatur. 4 Deinde quod
servientes Regni nostri , et non servientes regios, uti omnia
posteriora diplomata, exprimat. 5 Porro quod intermissa dudum
militis compellatione pro synonimo nobilis utatur. 6 Item quod
in unico hoc diplomate mentio fiat consensus baronum cum alia omnia de mera
regis gratia emanaverint. 7 Denique quod ex hinc etiam appareat
udvornicos , licet conditionarios, terras suas hereditarie , uti §
28 statuimus, 3270 possedisse. 8 Aliud argumentum continet diploma
Ladislai IV de 1275. quod Katona, Hist. Crit. tom. 7. pag. 678, produxit, et
quod sequentem clausulam habet: ipsum nempe Petrum filium Beten una cum terris eorum
universis ex coetu et conditionatu filiorum comitum udvornicorum eximentes, et in coetum ac
consortium Regni nostri nobilium nobiscum cum vexillo nostro more exercituantis famulantium
duximus adscribendo coniungendos.
9 Si clausula ex coetu et conditionatu filiorum comitum udvornicorum
eximentes ad litteram sumatur, videretur peculiaris et ab udvornicis distincta
comitum udvornicorum conditio exstitisse, quod tamen ipsi rei naturae repugnat,
quia praefectura udvornicorum officium et non conditio fuit; villae enim
udvornicorum regiorum erant per totum Regnum dispersae quae sua servitia in aula regia per
vices obibant, et harum singula suum praefectum, qui Latine comes appellabatur,
habuit. 10 Hic itaque compillator diplomatis sicut in aliis bene multis locis
se improprie expressit. 11 Nec mirum quod ex ipsis his comitibus
aliqui, prouti impetrator praesentis privilegii, ignobilis fuerit; nam hoc aevo
non tantum praefecti castrorum dicebantur comites castri , id est, ut nunc
loquimur, supremi comites, verum affectabant et reipsa obtinuerunt hunc titulum omnes
vilissimae etiam rei regiae praefecti, ita ut plane comes venatorum, bubalinorum in
Rit. Expl. Verit. § 167, 290 et 330 memoretur.
12 Tertium translati ad statum nobilium udvornici exemplum
exhibet diploma eiusdem Ladislai IV de 1281. cuius copiam collectio Hevenessiana asservat,
quod ita habet: quod quia Iacobus de Baracz de conditione udvornicorum nostrorum
oriundus suis fidelibus obsequiis... meruit multipliciter commendari... eundem Iacobum de
pristina conditione sua eximendo in numerum... nobilium Regni nostri, simul cum vineis suis,
quas habet in promontorio Barach, duximus aggregandum, volentes ut tam idem Iacobus, quam
ipsius heredes heredumque suorum successores illa eademque per omnia gaudeant libertate, qua
alii veri puri et naturaliter nobiles Regni nostri gratulantur sub vexillo regio
militantes.
13 Peculiare est in hoc diplomate quod eius impetrator nullam
terram , sed tantum vineam in promontorio Barach possedisse adeoque
ab 3272 hac tantum servitia udvornici obivisse videatur, cum tantum
haec ab omnibus prioris conditionis in diplomate eximatur.