Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

§ 29 Nomine iobagionum castri etiam militares eius officiales, non tamen civiles veniebant?

1 Probe observat Kollárius toties citato opere, pag. 26 et 27, quod non tantum gregarius castri miles, sed ipsi etiam eorum militares praefecti, utpote varnogio , hadnagyo [ERROR: no reftable :]

29.1 varnogio, hadnagyo: warnargio, hadnargio MS

et centuriones, nomine iobagionum castri in Ritu Expl. Verit . compellentur. 2 Fallitur tamen in eo quasi civiles etiam castrorum magistratus eadem compellatione designarentur. 3 Civiles enim castri officiales erant tantum comes curialis, qui quandoque etiam vicarius comitis scribitur, et archipraeco; ipse castri comes et militari et civili iurisdictione iuxta pollebat. 4 Hi proprio semper officii nomine exprimuntur, neque illis nomenclatio iobagionis castri seu in Rit. Expl. Verit. seu in aliquo, quae hactenus legi, diplomate tribuitur. 5 Observatio haec ad eam nos sponte deducit quaestionem: an nihilominus comites curiales , et archipraecones perinde ac reliqui iobagiones castri militare debuerint? 6 Quam quidem quaestionem ego commode resolvi posse arbitror, si statuamus quod antiquioribus Bela IV temporibus, si omnes castri iobagiones regium exercitum viritim sequi debuerunt (quod tamen, ut § 27 iam insinuavimus. necdum est in comperto) tunc hi quoque cum castrensi militia proficisci, in ipsis tamen castris non nisi civile suum officium exercere debuerint; 7 postquam vero a iobagionibus castri non nisi a certo stirpium numero milites ad exercitum regium mitti coeperunt, quod tunc et comes curialis, et archipraeco domi remanserint. 8 Haec de conditionariis.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.