Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

1 Caeterum communis hactenus fuit sententia, quod rege exercitum in hostem ducente, omnes castrorum iobagiones sub signis comitis castri ad exercitum regium comparere debuerint; neque ego abnuerim id primis forte Regni temporibus in more positum fuisse, cum e Thuroczii part. 2 cap. 90 id 3252 quodammodo elici videatur, ubi Vid Bachiensem et Ian Soproniensem comitem ad reportatam sub Salamone Rege et Geysa duce ad Belgradum victoriam cum gentibus castrorum suorum plurimum contulisse prodit; ut enim id praestent, debebant esse numerosae hae cohortes; nisi vero viritim comparuissent, vix magnum effecturae fuisse numerum videntur; usum tamen hunc sub Bela IV non viguisse eius diplomata satis remonstrant. 2 Nimirum vidimus iam praecedenti §-o ex eius litteris de 1298. quod Thurocenses tantum a sex sessionibus unum armatum ad exercitum regium mittere debuerint. 3 Diploma quidem hoc phrasi populi de Thurucz utitur adeoque dici posset quod clausula haec de reliquis conditionariis, non vero de iobagionibus castri intelligi debeat. 4 Verum rem hanc extra omne dubium collocant iam provocatae § 21 eiusdem litterae; in his enim non tantum familiae Uzda , sed omnium universim iobagionum castri Thurutz servitia Bela regulat et subiungit: quod singuli sex ex ipsis filiis iobagionum unum panceratum debeant ad nostrum exercitum destinare . 5 Itaque inde a Belae IV tempore illud principium assumptum fuisse videtur quod sicut soli servientes regii, postea dicti nobiles, exemptionis a quovis alio onere et dependentiae a solo Rege praerogativa fruebantur, ita vicissim his solis onus illud incubuerit ut signa Regis viritim sequi teneantur; omnes aliae conditiones hominum tantum a certo familiarum numero unum militem statuere debeant. 6 Profert hanc in rem litteras eiusdem Belae IV de 1248. ipse Kollárius ibidem pag. 84m quibus confirmat donationem Belae III stirpi Namzalo factam, et quae sequentem clausulam habent: Exhibuit nobis privilegium D. Belae Regis super donatione terrae Baratrorum, de terra Andreae in comitatu de Thurucz, sub ea libertate ut singuli in exercitibus regis ad capita sua domino regi servire tenerentur, quemadmodum caeteri filii iobagionum ipsorum comprovinciales in armis servire regiae excellentiae consveverunt .

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.