Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

§ 22 Exempla inferiorum conditionariorum ad gradum iobagionis castri elevatorum.

1 Quod castrenses ab oneribus conditionis huius eximi, et ad iobagionatum castri se elevari procuraverint, docent Rit. Expl. Verit. § 42, 174, 183, 248. 2 Protulit etiam Kollár in citato opere part. 2, pag. 81 privilegium Belae I de 1245. super exemptione Uzdae, de servitio piscaturae per ipsum D. Belam Regem facta, ac collatione terrae Wendegh... praefato Uzda et eius heredibus. 3 Qui textus cum disertam dicti Uzda ad conditionem iobagionis castri elevationem non exprimat, subiungit statim alias eiusdem regis de 1255, adeoque post decennium emanatas litteras, quae sic habent: 4 Quod cum filii iobaginum de Thurucz, inter quos quatuor filii Uzda: *** [ERROR: no reftable :]

22.4 *** desunt nomina filiorum in MS-to

a nobis humiliter petierunt ut terram, in qua ipsi ab antiquo residebant, eisdem conferre liberaliter dignaremur. 5 Cum rex Uzdam, cui ante decennium terram Vendeghi contulerat, inter iobagiones castri de Thurucz numeret, satis apparet quod ille iam per primam collationem ad hanc conditionem evectus fuerit, hic autem prior illa collatio tantum confirmetur.

6 Idem recitat ibidem pag. 83 rubricam alterius eiusdem regis de 1298. litterae, qua Benedicto et Petro, filiis Chepani lapicidae, terram Souchauch, ad quatuor aratra, sub libertate filiorum iobagionum de Thuruch contulit. 7 Denique exstat in collectione Hevenessiana diploma Caroli I de 1311, quo filios Bud de Terse a pristina conditione castrensium cum possessione, seu portione, iuxta iustam divisionem in coetum nobilium castri iobagionum duxit aggregandos. 8 Carolus iobagiones castri hic nobiles appellat, verum id infra enucleabimus. 9 Atque ita non piscatores tantum et lapicidas sed et castrenses , quorum tamen conditio tantisper honoratior fuit, ad statum iobagionum castri elevatos fuisse satis apparet.

3244
Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.