Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

17.5 quondam: condam MS

immediate conditioni iobagionis castri ascripti fuerunt, prae illis, qui antea castrenses fuere, et primum per exemptionem a castrensibus , gradum iobagionis castri consecuti sunt, honoris praerogativa gavisos fuisse arbitror. 6 Nam per exemptos a castrensibus non nisi ii intelligi possunt quos reges ab incumbentibus conditioni castrensis , et in Ritu Expl. Verit. §-phis 44, 194, et 160 indicatis oneribus exemerunt. 7 Iam vero ut primum ab his oneribus liberabantur, debuerunt aut nobilitari aut conditioni iobagionum castri adscribi. 8> Quod posterius factum sit, docent iam provocati §-phi. <9 Quod autem veteres castri iobagiones maiori prae exemptis his existimatione gavisi fuerint, discitur e §pho. 174-o. 10 Cum enim inde appareat quod veteres Castri Novi iobagiones quosdam Iku, Laurentium etc. pure ideo lite impetierint ut demonstrent eos antea fuisse castrenses , et conditione iobagionis castri tardius donatos, utique nil nisi praerogativam honoris prae illis consequi voluerunt; apparet enim e toto Expl. Verit. Ritu quod aevo illo ingens inter conditionarios aemulatio viguerit, et quisque aut alium, qui in honoratiori conditione versabatur, ad suam deprimere, aut se ad honorificam magis conditionem extollere adnisus sit.

Vade retro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.