Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

§ 15 De conditione iobagionum castri.

1 Supra castrensium conditionem erant illi qui iobagiones castri , idest, ut nunc loquimur, praesidiarii milites appellabantur; hos enim a castrensibus Rit. Expl. Ver. § 4 diserte distinguit; gaudebant quidem hi maiori prae caeteris conditionibus libertate quia servitium illorum unice in militandi obligatione consistebat; et ideo, postquam compellatio nobilis usuvenit, in nonnullis litteris ipsi etiam iobagiones castrorum nobiles compellantur, donec sub Ludovico I, ut infra § 49 ostendemus, ad hunc statum reipsa evecti sunt. 2 An tamen ab omnibus aliis obventionibus, seu censibus simpliciter liberi fuerint, infra §-pho 56 discutiemus.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.