Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
3.2 intellexerunt: intellexunt MS
se continendae in officio tantae multitudini pares non futuros, si omnes, qui in
bello non occubuerint, per totum Regnum magno adhuc numero superstites Slavos in servitutem
redigerent. 3 Itaque praeter eos, qui in proelio capti sunt, haud adeo multos
e devicta natione servituti manciparunt; e reliquis aliquibus terras suas sub certi servitii
aut obventionis praestatione excolendas dederunt, alios relictis iisdem sub solo militandi
onere, quas iam possidebant, terris in armorum societatem adsciverunt, uti id alibi iam
demonstravimus. 4 E primis ignota antea Hungaris hominum, qui nec servi neque
tamen perfecte liberi erant conditio enata est, et conditionariorum
compellationem accepit. 5 Horum numerum iam sub ducibus vehementer increvisse
inde apparet quod in variis, quae prostant, S. Stephani fundationalibus adeo copiosi
nominentur ut eos omnes ab ipso S. Stephano creatos fuisse vix credi possit.
6 Atque ita primum hereditariae nobilitatis systema Hungariae
invectum est; nimirum cum soli milites omnes Regni terras
hereditario et libero iure possederint, conditionarii
vero, quorum, si non maior, suppar certe numerus in Regno fuit, licet a servitutis iugo
exempti, usum fructum tantum alicuius terrae erga certum seu servitium, seu
obventionem proprietario praestandam, 3220 habere potuerint; atque ita illi pro
nobilibus , hi pro plebeiis , multiplicati autem interea septem
illorum capitaneorum descendentes pro optimatibus haberi coeperunt.
7 Et tunc duos iam Hungaria status, nempe optimatum et
nobilium, duas, praeter servos, hominum conditiones, liberorum
nempe, idest militum , et conditionariorum numeravit.
8 Quoad eos, quos Hungari in societatem armorum copiosos sane adsciverant,
Slavos, cum status militum aevo illo iisdem praerogativis gavisus fuerit, quibus
postea nobiles perfruebantur, si rem ad apicem exigamus, videtur usus nobiles creandi iam tum
viguisse; verum momentanea notabilis gentis alicuius in armorum societatem adoptio a
singularium individuorum ad statum privilegiatum elevatione admodum discrepat.
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
|