Per examen provisionalium ordinationem.
35 g) Vel triennio illo, quo a comitiis cessabitur, possunt se evolvere
objecta secus ad legislativam potestatem spectantia, quibus instantanee provideri salus rei
publicae exposcit. 36 Et hae provisionales ordinationes in
Anglia proclamationes compellantur. 37 Nisi hae pro
ratificatione ad proxima comitia referri debeant, princeps sub praesentaneae necessitatis
praetextu indirecte potiorem legislativae potestatis partem ad se pertrahere
potest. 38 Decernendum itaque puto ut omnes provisionales ordinationes ad
proxima comitia referantur et, si minus utiles compertae 3704 fuerint, abrogentur,
si noxiae plane censebuntur, is, qui principi author fuit, ad reddendam in comitiis rationem
stringatur. 39 Arbitrium enim provisionalium legum debet principi relinqui,
secus regnum utilissimarum saepe rerum jacturam faciet. 40 Ne tamen ipsa haec
facultas in detrimentum statuum vergere possit, diserte constituendum puto quod hoc titulo
nec officium aut dicasterium aliquod creare, nec lege jam stabilita abolere aut alio
transferre, nec salis pretium augere, nec ullam systemalem regulationem in politicis,
iudicialibus, oeconomicis, ecclesiasticis, religionariis, litterariis, aut
commissariaticis facere possit.
41 h) Ne arbitrarium principis imperium vitare volendo nimiam et in
praepotentiam facile desituram potestatem primo regni magistratui largiamur, in eo certe a
veteribus institutis nobis recedendum puto ut palatinus simul politicam, simul militarem,
simul iudicialem habeat jurisdictionem. 42 Perlata est haec sanctio
temporibus illis quibus genuina temperatae gubernii formae principia ignota fuerunt.
43 Nos in hac saeculi luce in tam luculento Angliae exemplo non, quid olim
sancitum fuerit, sed quid reipublicae expediat, reputare decet. 44 Sit itaque
distinctus regni capitaneus, sed hic senatui illi, cui palatinus praeerit, quoad omnia
provincialia subjiciatur. 45 In iudicialibus vero illi, penes quem summa
rerum civilium est, nullus prorsus influxus admittatur. 46 Iudiciorum
moderatio supremo, cui ex ipsa nominis significatione iudex curiae praeesse debet, tribunali
relinquatur. 47 Ita illud etiam assequemur, ne soli semper militares supremum
regni magistratum gerere possint.