Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
7 Itaque si quae hoc etiam pacto coiverunt gentes, consensio earum minime
fuit diuturna, verum tanta continuo inter utramque lucta viguit ut serius aut citius vel in
unam confluere gentem, vel penitus ab invicem dissolvi debuerint. 8 Ita nempe
antiquioribus temporibus coaluerunt Angli et Scoti, Dani et Sveci, sed inter
utrosque deductae saepe ad apertum bellum dissensiones tamdiu viguerunt donec Sveci quidem a
Danis iterum separati perpetuique ad invicem hostes effecti sint, Scoti vero post continua
ultra saeculum producta dissidia in unam cum Anglis gentem nostra jam aetate confluxerunt.
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
|