§ 89 Sub eodem objectum etiam externae securitatis in comitiis pertractatur.
1 Sub Uladislao de ipso externae securitatis objecto in comitiis
constitutum fuisse, adeoque status in communione legislativae potestatis perstitisse facile
apparebit illi qui decreta regis hujus vel obiter pervolverit.
2 Pepigerit Mathias inita cum Friderico Olomucz pace (a) quod Moraviam,
Silesiam, et Lusatiam, juris Austriaci provincias, ubi sibi depacta summa depensa fuerit,
eidem restituere velit. 3 Maximilianus Austriam tantum armis recepit, sex
tamen Austriacae civitates in dominio Uladislai permanserunt. 4 Styriae,
Carinthiae et Carnioliae loca, quae idem Mathias in suam redegerat potestatem, per tractatum
1491. ut jam vidimus, recepit. 5 Pro Moravia, Silesia et Lusatia cum
depactam in Olomuczensi tractatu summam non deposuerit, provincias has Uladislaus ultro
retinuit. 6 Cum sex illae Austriacae civitates velut eotum corpori Austriae
inclusae in tractatu Olomuczensi nominanter expressae non fuerint, incessit status
sollicitudo ne Maximilianus eas absque lytro recipiat. 7 Obligarunt itaque
Uladislaum 1492. articulo 4-o ut ipsas has civitates ad tales de se litteras elargiendas
disponat, quibus se Hungariae sub certa summa oppignoratas agnoscunt, litteras vero has rex
ad domum tavernicalem, ubi archivum regni asservabatur, pro securitate regni deponat.
8 Cum Uladislaus id neglexisset, 1498. articulo 23. eundem denuo ejus
commonefecerunt, et quia ne tum quidem id praestitit, anno 1504. articulo 20. relationem de
effecta 3610 ejus iterum urgebant. 9 Postea nulla amplius ejus rei
memoria occurrit, seu quia Uladislaus commissum sibi hoc negotium forte perfecerit, publicis
tamen tabulis inseri non procuraverat, seu quod res haec, ut multae aliae, oblivione sepulta
fuerit.
10 Ab incolis Moraviae, Silesiae et Lusatiae Uladislaus iuramentum
fidelitatis nuper exceperat; cum idem una etiam Bohemiae rex fuerit, status 1498. per
articulum 24. ab eodem exegerunt ut recognitionales de se det litteras, quod juramentum hoc
non qua Bohemiae, sed qua Hungariae rex ab iisdem, non qua regno Bohemiae subjectis, sed qua
regni Hungariae feudatariis exegerit. 11 Cui ordinationi an rex
satisfecerit, 1504. articulo 21-o relationem ab eo deposcebant. 12 Sed nec
hujus rei ulterius quodpiam vestigium apparet. 13 Et cum Moravia, Silesia et
Lusatia Mathiae tantum sub certa inscriptionali summa per pacem Olomucensem relicta fuerit,
metuebant status ne Uladislaus prouti de Styriae, Carinthiae et Carnioliae locis contra
capitulationis §-um 6. fecit, easdem sine lytro remittat, aut vero dependendam pro iis
summam in usus suos convertat. 14 Quare utrumque 1492. articulo 4.
praecaverunt statueruntque ut recipienda hoc nomine pecunia conformiter etiam ad §-um
capitulationis 5-um aerario regis inferatur.
15 Tractatum pacis et 1491. et 1506. in diaeta fuisse agitatum supra
vidimus. 16 Quod 1500. bellum contra Turcas etsi nullo cum effectu in diaeta
decretum fuerit, mox videbimus. 17 E quibus omnibus satis apparet sub
Uladislao externa etiam negotia in diaetis pertractata fuisse.
18 (a) Patet id ex articulo 4-o 1492.