Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
1 Uladislaus perinde ac Sigismundus in deferendae aemulis suis regni
Hungariae successione admodum facilis fuit. 2 Nam et Alberto inita cum eodem
primo statim regni sui anno 1491. 20-a Februarii in castris ad 3594 Cassoviam pace
successionem detulit (a) et eodem anno, postquam 8-a Novembris cum Maximiliano imperatore
pacem pepigisset, eandem huic etiam addixit successionem (b). 3 Verum non
fidebat Maximilianus liberalibus adeo oblatis volebatque tabulas has per ipsos status regni,
et quidem jure jurando confirmari. 4 Quod tamen a statibus non potuit
impetrari. 5 Erant enim tunc in Hungaria praepotentes duo dynastae qui, cum
Uladislaus celebs adhuc ageret, exemplo Mathiae Corvini incitati suas jam tunc ad thronum
spes extenderunt, Zápolius nempe et Báthorius, prouti et utriusque posteri subinde regiam
etiam reipsa assecuti sunt dignitatem (c). 6 Partim horum authoritate,
partim indignitate conditionum, quas tabulae pacis hujus continebant, effectum est ut
tractatus hic in comitiis 1492, ad quae Uladislaus de iis retulerat, rejiceretur (d).
7 Remoto hoc impedimento duumviri illi, quorum cum alter alterius consilia
adhuc ignoraret, mira hac in re concordia fuit, propiorem jam ad thronum passum sibi
faciendum esse existimarunt. 8 In comitiis itaque 1505. pro festo Michaelis
per Uladislaum indictis (e) avulsam Silesiam, Lusatiam et Moraviam, deficientem ad Poloniam
Moldaviam labescentesque universim res Hungariae querulati, ut omnibus his malis medelam
continuo adferat, a rege per oratores postularunt. 9 Cum hanc ne addicere
quidem ipsis Uladislaus sustinuisset, elevarunt calamitates Hungariae, eas eo solo ex fonte
proficisci declararunt quod rex peregrinus imperaret; regimen Mathiae, gentilitii videlicet
regis, in coelum sustulerunt; proposuerunt denique confoederationem, qua se natio omnis
obstringat quod si Uladislaum sine masculo haerede decedere contingat (tunc autem necdum
filium sustulerat), gentilitium regem eligere velint; nec sua ipsos spes fefellit,
subscripsere eam 100 proceres, praelati, nobiles comitatuumque ac civitatum nuncii (f).
10 Imo subsequis, quae 1506. mense Septembri Albae Regali acta sunt,
comitiis nova ad evertendam Maximiliani, quam ipsi Uladislaus per tractatum 1491. addixerat,
successionem firmandamque superioris anni confoederationem consilia contulerunt (g).
11 Maximilianus Uladislaum primo datae fidei admonuit, et licet hic
confirmationem prioris pacti ultro obtulisset, nihil tamen in sola Uladislai negotiatione
firmitatis reponi posse advertens jura, ut credebat, sua armis vindicare decrevit.
12 Verum vix Posonium usque valido cum exercitu processerat, cum nullo
stipendiario milite, exhausto aerario, trepidi status 3596 amplissima provisos
facultate (h) oratores eidem obviam miserunt, qui seclusis ignominiosis 1491. conditionibus,
ratificato tamen Maximiliani successionis jure pacem confecerunt. 13 Et haec
deinde vera causa fuit scissi post defectum Ludovici II inter Ferdinandum et Zápolium regni,
cum hic confoederationi, quam pragmaticam regni sanctionem appellabat, ille inito 1506.
tractatui inhaereret. 14 Verum licet ne hic quidem tractatus in subsequis
regni comitiis uspiam ratificatus fuerit, cum tamen status generalem, quidquid e republica
visum fuerit, concludendi potestatem legatis suis dederint neque sibi jus ratificationis per
expressum reservarint, tractatus ille utique status debuit obligare.
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
|