Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

§ 86 Varii de successionis regiae ordine tractatus.

1 Uladislaus perinde ac Sigismundus in deferendae aemulis suis regni Hungariae successione admodum facilis fuit. 2 Nam et Alberto inita cum eodem primo statim regni sui anno 1491. 20-a Februarii in castris ad 3594 Cassoviam pace successionem detulit (a) et eodem anno, postquam 8-a Novembris cum Maximiliano imperatore pacem pepigisset, eandem huic etiam addixit successionem (b). 3 Verum non fidebat Maximilianus liberalibus adeo oblatis volebatque tabulas has per ipsos status regni, et quidem jure jurando confirmari. 4 Quod tamen a statibus non potuit impetrari. 5 Erant enim tunc in Hungaria praepotentes duo dynastae qui, cum Uladislaus celebs adhuc ageret, exemplo Mathiae Corvini incitati suas jam tunc ad thronum spes extenderunt, Zápolius nempe et Báthorius, prouti et utriusque posteri subinde regiam etiam reipsa assecuti sunt dignitatem (c). 6 Partim horum authoritate, partim indignitate conditionum, quas tabulae pacis hujus continebant, effectum est ut tractatus hic in comitiis 1492, ad quae Uladislaus de iis retulerat, rejiceretur (d). 7 Remoto hoc impedimento duumviri illi, quorum cum alter alterius consilia adhuc ignoraret, mira hac in re concordia fuit, propiorem jam ad thronum passum sibi faciendum esse existimarunt. 8 In comitiis itaque 1505. pro festo Michaelis per Uladislaum indictis (e) avulsam Silesiam, Lusatiam et Moraviam, deficientem ad Poloniam Moldaviam labescentesque universim res Hungariae querulati, ut omnibus his malis medelam continuo adferat, a rege per oratores postularunt. 9 Cum hanc ne addicere quidem ipsis Uladislaus sustinuisset, elevarunt calamitates Hungariae, eas eo solo ex fonte proficisci declararunt quod rex peregrinus imperaret; regimen Mathiae, gentilitii videlicet regis, in coelum sustulerunt; proposuerunt denique confoederationem, qua se natio omnis obstringat quod si Uladislaum sine masculo haerede decedere contingat (tunc autem necdum filium sustulerat), gentilitium regem eligere velint; nec sua ipsos spes fefellit, subscripsere eam 100 proceres, praelati, nobiles comitatuumque ac civitatum nuncii (f). 10 Imo subsequis, quae 1506. mense Septembri Albae Regali acta sunt, comitiis nova ad evertendam Maximiliani, quam ipsi Uladislaus per tractatum 1491. addixerat, successionem firmandamque superioris anni confoederationem consilia contulerunt (g). 11 Maximilianus Uladislaum primo datae fidei admonuit, et licet hic confirmationem prioris pacti ultro obtulisset, nihil tamen in sola Uladislai negotiatione firmitatis reponi posse advertens jura, ut credebat, sua armis vindicare decrevit. 12 Verum vix Posonium usque valido cum exercitu processerat, cum nullo stipendiario milite, exhausto aerario, trepidi status 3596 amplissima provisos facultate (h) oratores eidem obviam miserunt, qui seclusis ignominiosis 1491. conditionibus, ratificato tamen Maximiliani successionis jure pacem confecerunt. 13 Et haec deinde vera causa fuit scissi post defectum Ludovici II inter Ferdinandum et Zápolium regni, cum hic confoederationi, quam pragmaticam regni sanctionem appellabat, ille inito 1506. tractatui inhaereret. 14 Verum licet ne hic quidem tractatus in subsequis regni comitiis uspiam ratificatus fuerit, cum tamen status generalem, quidquid e republica visum fuerit, concludendi potestatem legatis suis dederint neque sibi jus ratificationis per expressum reservarint, tractatus ille utique status debuit obligare.

15 (a) Vide illas in Annalibus Hungariae ad hunc annum.

16 (b) Vide has tabulas apud Kollár in Auctuario Diplomatico .

17 (c) Ioannes Zápolyius post Ludovicum II in Hungaria, Stephanus Báthorius serius in Polonia.

18 (d) Tractatum hunc ratificationi statuum substratum fuisse docent regales Uladislai in Vestigiis Diaetarum pag. 414-a, quibus civitatem Bartphensem ad comitia 1492. evocat, ubi dicit: "quibus autem legibus pacem ipsam pepigimus, necessarium putavimus inter caeteros Nostros regnicolas etiam fidelitatibus vestris plane omnia communicare."

19 Indignae autem hae conditiones in eo consistebant: ut Uladislaus omnia, quae per Mathiam occupata adhuc tenebat, Styriae, Carinthiae, et Carnioliae loca absque depacto in pace Olomucensi lytro Maximiliano restituat; e contra civitates Hungariae, quas Elisabetha, Alberti regis vidua, Friderico imperatori impignoraverat, nonnisi post mortem hujus erga deponendam iisdem investitam sumam restituantur; Maximiliani haeredes post defectum Uladislai in Hungaria succedant; id rex, praelati, barones nunc statim juramento firment; successores regis, doneccunque casus re ipsa evenerit, tempore coronationis; si regem minorennem esse contingat, ejus tutor, tempore aditae tutelae; futuri denique praelati et barones, tempore aditi beneficii vel magistratus successionem hanc juramento polliceantur. 20 Si Maximilianus vel successores plures 3598 habuerint filios, status liberam inter eos habeant electionem. 21 Pro sumtibus belli, id est, pro devastata per Maximilianum Transdanubiana Hungaria (Uladislaus enim, dum eam revindicavit, in Austriam non penetraverat) centum aureorum millia dependantur.

22 Caeterum fit quidam mentio tractatus hujus in praefatione decreti 1492. §-o 1-o; status tamen eum ratificasse nec ex lege nec ex ullo diplomate apparet. 23 Quas enim Kollár in Auctuario Diplomatico pag. 260-a profert litteras, his septem tantum episcopi, totidem praelati, paucique nobiles et civitates privato tantum suo nomine subscripserunt. 24 Statuum nomen, prouti id in prolatis per eundem Kollár ibidem anni 1464. tabulis factum fuit, nullibi subscriptum est.

25 (e) Plerique scriptores comitia haec per palatinum Perény indicta fuisse indigitant [ERROR: no reftable :]

86.25 indigitant: indigitat B

, sed convellunt eorum opinionem regales Uladislai ad civitatem Bartphensem pro his comitiis datae, quas Kovachich in Vestigiis Diaetarum pag. 447 provocavit.

26 (f) Originale confoederationis hujus in pluribus tabulariis, nominanter in Regni Croatiae archivo exstat. 27 Edidit illam Pray in Annalibus Hungariae ad hunc annum.

28 (g) Patet id e litteris Maximiliani ad Uladislaum 24-a Junii 1506. datis, in Vestigiis Diaetarum pag. 450-a, ubi Maximilianus dicit: "Serenitatem Vestram minime latet quam multum conquesti fuimus de his, quae proceres ac status regni Hungariae in proximo conventu mense Septembri habito (nimirum in quo illa confoederatio procusa fuit) contra nos et tractatum nostrum mutuum intentarunt et hodierna die in Alba Regali nituntur.

29 (h) Protulit Kollár in eodem Diplomatico Auctuario has mandatarias litteras pag. 268, quibus status legatis suis generalem, quidquid pro bono publico expedire visum fuerit, potestatem concesserunt.

30 (i) Protulit Kollár ibidem ipsas has pacis 1506. initae tabulas in quibus omnes illae durae 1491. conditiones exmittuntur et tantum successio Maximiliani in genere confirmatur. 31 Ferunt oratores Hungaros ad amplectendam hanc conditionem ea potissimum consideratione permotos 3600 fuisse quod interea Uladislao jam natus fuerit filius Ludovicus adeoque successionem hanc sero admodum ad casum venturam esse existimaverint. 34 Verum eventus opinionem hanc fefellit.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.