Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

1 Mathia 1490. 6-a Aprilis Viennae supremum diem obeunte, post persoluta eidem Albae Regali justa, comitia pro eligendo novo rege in 15-am Maji Urbanus Docti, Agriensis antistes, qua locumtenens regius (munus enim palatini propter exorbitantem 1455. eidem collatam authoritatem Mathias inde ab obitu Emerici Zapolii non restauraverat) Pestinum indixit. 2 Iam tum Fridericus imperator haereditatem regni Hungariae e pacto, quod eum 1463. cum Mathia inivisse statusque regni ratificasse supra diximus, repetabat. 3 Verum cum ille posteriori utpote 1477. pacto quaesito in successionem regni Hungariae juri ultro renunciaverit (a), status libero suo electionis jure usi Uladislaum 15-a Julii regem proclamarunt. 4 Iisdem comitiis elaborata fuit prolixior quam ulli antecessorum suorum capitulatio, quam ea tempestate decretum regni compellatum fuisse jam supra observavimus. 5 In ejus praefatione jus electionis statuum diserte agnoscitur (b). 6 Cum omnes statuum praerogativae universim confirmentur, et gravissima negotia, uti est occupatarum sub Mathia provinciarum erga pactatam in tractatu Olomuciensi summam cessio ยง 5, 6, et 7-o ad consensum statuum restringatur, legislativa statuum potestas utique stabilitur.

3588

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.