§ 84 Mortuo Mathia Uladislaus rex eligitur eidemque prolixior quam ulli praedecessorum
capitulatio proponitur.
1 Mathia 1490. 6-a Aprilis Viennae supremum diem obeunte, post persoluta
eidem Albae Regali justa, comitia pro eligendo novo rege in 15-am Maji Urbanus Docti,
Agriensis antistes, qua locumtenens regius (munus enim palatini propter exorbitantem 1455.
eidem collatam authoritatem Mathias inde ab obitu Emerici Zapolii non restauraverat)
Pestinum indixit. 2 Iam tum Fridericus imperator haereditatem regni
Hungariae e pacto, quod eum 1463. cum Mathia inivisse statusque regni ratificasse supra
diximus, repetabat. 3 Verum cum ille posteriori utpote 1477. pacto quaesito
in successionem regni Hungariae juri ultro renunciaverit (a), status libero suo electionis
jure usi Uladislaum 15-a Julii regem proclamarunt. 4 Iisdem comitiis
elaborata fuit prolixior quam ulli antecessorum suorum capitulatio, quam ea tempestate
decretum regni compellatum fuisse jam supra observavimus. 5 In ejus
praefatione jus electionis statuum diserte agnoscitur (b). 6 Cum omnes
statuum praerogativae universim confirmentur, et gravissima negotia, uti est occupatarum sub
Mathia provinciarum erga pactatam in tractatu Olomuciensi summam cessio § 5, 6, et 7-o ad
consensum statuum restringatur, legislativa statuum potestas utique stabilitur.
3588
7 Objectum externae securitatis, jus nempe belli, pacis, ineundorumque cum
exteris principibus tractatuum, status ne hac quidem capitulatione diserte ad comitia
revocarunt. 8 Cum tamen §-o 6-o Austriam et aliquas Styriae et Carinthiae
civitates imperatori absque statuum consensu reddi vetuerint, videntur eo respexisse.
9 De jure tributa imponendi e finali §-i 2-i clausula non satis liquet an
jus nova subsidia imponendi comitiis reservatum, vel vero rex, ne ea in comitiis vel petere
possit, simpliciter inhibitus fuerit; cum jam Mathiam a novis subsidiis in comitiis petendis
inhibitum fuisse viderimus, probabilior est posterior sententia. 10 Et haec
inconstitutionalis lex, e qua Uladislaus se nonnisi tardius emancipavit, non exiguam, ut mox
videbimus, subsecutis regni calamitatibus ansam praebuit.
11 Executiva regis potestas nullis ferme aliis, quam quos omnibus aliis
antecessoribus suis praescriptos fuisse vidimus, limitibus circumscribitur, nempe ne bona et
dignitates exteris conferre possit §-o 11, 12 et 13. 12 Ut vel rebus
Hungaricis nonnisi Hungaros in consilium adhibeat §-o 10. 13 Denique ut, dum
in Hungaria aget, palatina officia per solos regni Hungariae barones peragi procuret § 9.
14 Cum autem Uladislaus una Bohemiae imperaret, obligarunt quidem hunc
etiam prouti jam antea Albertum ad exigendam in Hungaria majorem anni partem § 8.
15 Verum in casum absentiae non transtulerunt ab eo potestatem seu in
locumtenentem, seu in palatinum, seu in senatum aliquam, sed tantum, ut regnum in bono
ordine atque dispositione relinquat, eidem comiserunt, id est, detulerunt ejus arbitrio
cuinam vicariam suam deferre velit potestatem.
16 In judicialibus etiam potestatem ejus nihilo magis atque Mathiae § 14
constrinxerunt, excessus enim in auferendis citra viam juris bonis et in infligendis poenis,
quem § 15 et 16 praevenire voluerunt, et jam antea sub omnibus retro regibus et sub ipso
Mathia frequentissimis legibus vetiti fuere.
17 Tria tantum nova capitulatione hac constitutionis praesidia status
stabiliverunt. 18 Primum quod observantes tandem totum et electionis regis
et legislativae statuum potestatis jus in possessione Sacrae 3590 regni coronae
radicari, huic vero per solum custodes coronae eligendi jus exiguam praestari securitatem,
donec arx Visegrad, in qua corona conservabatur, in regis potestate permaneret, arcem ipsam
Visegrad conservatoribus coronae resignandam ordinaverint §-o 4-o.
19 Dein quod distinctum aerarium e deponendis pro Austriacis provinciis,
quas sub Mathia occupaverant, summis conflari illudque administrationi conservatorum coronae
concredere voluerint, § 5 et 7.
20 Denique quod ultra conditiones capitulationis hujus in articulis, quos
eidem ante coronationem proposituri sunt, assensum ejus non esse necessarium, verum ad
dandam ultro iis regiam suam sanctionem eum obligatum esse §-o 18 declararint.
21 Tardius jam, nempe 1507. status novum idque praecipuum constitutionis
praesidium, nempe ministrorum (ut nunc loquimur) responsabilitatem articulo 7-o
stabiliverunt (c); nullum tamen ex his praesidiis in realem perductum fuisse effectum mox
videbamus.
22 (a) Tabulas tractatus 1477. in Sanctiori Archivo exstare indiculus,
quam Kollár Auctuario
[ERROR: no reftable :]
84.22 Auctuario:
Actuario B
suo subjecit, remonstrat. 23 Nemo illas hactenus protulit.
24 An renunciationem Friderici in successionem Hungariae contineant,
authores in utrum disputant; mihi affirmativa inde confici videtur quod in posterioribus
1491. pactis, quibus Maximiliano Friderici filio ius successionis in Hungariam addicitur,
nulla ad anni 1464. provocatio fiat, quod certe vix intermissum fuisset nisi iis per
subsequum 1477. pactum derogatum fuisset.
25 (b) "D. D," dicitur ibi, "praelati, barones, caeterique proceres, et
universi incolae regni, ad quos scilicet jus eligendi novum regem ex vetustissima regni ejus
libertate et consvetudine devolutum exstiterat."
26 (c) "Si quis" (dicitur ibi) "regnicolarum in consilio regiae majestatis
contra libertatem et commune bonum atque statuta hujus regni palam, publice et manifeste
agere attentaret, talem D. D. assessores teneantur in 3592 generali diaeta proxime
ventura ex nomine manifestare. 27 Quem ibidem tamquam reipublicae
libertatisque regni proditorem et turbatorem in rebus et persona juxta sua demerita iidem
puniendi habeant facultatem.