Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

54.3 enim antea conieci; in B lectu difficillime.

per reges nominatos, et pro arbitrio dignitate motos fuisse, praeter Andreae II decreti 1231. art. 5-um copiosissimis asseri potest instrumentis (a); nunc vero constituitur ut hunc rex "ex consilio statuum pari voluntate eligat" quod eum sensum facere videtur ut status individua proponant, rex eligat. 4 Dicitur quidem eodem articulo: "antiqua consvetudine regni id ipsum requirente". 5 Verum consvetudo haec minime potuit esse diuturna quando adhuc sub Sigismundo 1392. palatinos a regibus renunciatos fuisse subnexa nota exhibet. 6 Dignitas haec ne tum quidem adhuc ad eum, quem postea obtinuit, authoritatis gradum provecta fuit. 7 Nam et e causa, ob quam jus palatinum proponendi statibus reservari lex haec allegat, et e pluribus ejus temporis litteris constat munus hoc pene tantum judiciarium fuisse. 8 Supremum tamen judicem hac etiam adhuc aetate regem egisse ex articulo 31. ยง-o 7. apparet, ubi suam a palatinali et judicis curiae praesentiam, id est tribunal, diserte distinguit. 9 Memoratui dignum est quod hoc demum decreto articulo 27-o diserte explicata sit illa nobilium praerogativa quod etiam in criminalibus non nisi post pronunciatam capitis sententiam captivari possint.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.