Institutum necessitatis coronationis genuine explicatur.
3 Ita primum, quod de peracta alicujus regis coronatione tenemus, publicum
instrumentum de illegitima hac Caroli coronatione confectum est; ita etiam primum sub hoc
rege diplomaticum habemus argumentum instituti illius (in publicas enim leges ne tota quidem
adhuc secunda periodo relatum est) quod coronatio nulla alia quam specifica illa S. Stephani
corona peragi, nullus nisi eadem redimitus aliquem regiae potestatis actum legitime possit
exercere. 4 Episcopi tamen (c), imo ipse Carolus (d), id pro vulgari tantum
opinione reputabant. 5 Verum alium certe illi fovissent sensum si genuinam
instituti hujus vim et causam fuissent assecuti. 6 Licet enim hac adhuc
aetate usus inauguralis diplomatis, ut vidimus, necdum invaluerit, eam tamen Hungari
constitutioni suae jam dudum statuerunt securitatem ut 3454 singulus rex statim
cum aditu regni de conservandis regni juribus, id est de manutenenda regni constitutione,
jurate caveat.
7 Ut juratam hanc tanto certius obtineant securitatem, nihil oportunius
constituere potuerunt, quam ut rex statim cum regni aditu et coronari et jurare debeat.
8 Ut autem coronationis tanto certior effectus subsequatur, nullam
efficiaciorem sancire potuerunt legem quam illam ut rex ante coronationem nullum regiae
potestatis actum legitime exercere possit. 9 Verum ne haec quidem plenam
adhuc statibus securitatem praestare poterant nisi vim coronationis ad specificam aliquam,
quam in potestate sua habeant, coronam reservavissent; secus enim candidatus ille, qui eum,
penes quem jus coronandi fuit, et aliquam popularium partem in suam traduxerat partem,
qualicunque corona inaugurationem peragere sicque et vim instituti hujus et ipsum jus
electionis statuum eludere potuisset. 10 Ubi e converso stabilito semel hoc
instituto non poterat electus etiam rex reale potestatis exercitium adire donec coronetur;
non poterat coronari donec status specificae hujus, quam in potestate habebant, coronae usum
eidem concedant, status autem id concedere non solebant donec electus promptum se non
exhibuit inaugurale nuncupandi sacramentum.
11 Et haec est vis instituti hujus, non populare (ut ignari rerum
nostrarum exteri improperare solent) praejudicium, non vanum spectandorum inauguralium
solennium desiderium. 12 Hoc est palladium illud quod nutantem jam saepius
constitutionem regni sustinuit, quandoque jam prostratam erexit. 13 Duo
tantum sunt quae hac adhuc aetate in instituto hoc desiderabantur: primum quod de eo, ne
corona potestati statuum aut subducatur aut eripiatur, non satis prospectum fuerit;
asservabatur enim in sacristia Albensi absque ulla alia securitate (e) [ERROR: no reftable :]
31.13 (e): (a) B
.
14 Deinde quod in casum protrahendae in longius tempus (quod
legitima etiam de causa quandoque evenire potest) coronationis ad evitanda interregni mala,
nulla facta fecisse provisio comperiatur.
3456
15 (a) Docet id instrumentum coronationis in Vestigiis
Diaetarum pag. 178. ubi dicitur: "ut tale novum (diadema) illi antiquo, dum (id est,
donec) sic detinetur, succederet, ac accederet liberatio."
16 (b) Docetur id proprie Caroli I instrumento in Vestigiis
Diaetarum pag. 176-a.
17 (c) In eodem instrumento ibidem episcopi dicunt: "cui (coronae) multum
reverentiae atque authoritatis ex dicti regni incolarum opinione defertur, quasi in ea sit
jus regium constitutum."
18 (d) Carolus in jam provocato instrumento ibidem ita loquitur: "Ut
opinioni tamen gentis Hungaricae satisfieret... recuperata eadem sacra corona de novo
exstitimus coronati."
19 (e) In laudato coronationis instrumento ibidem pag. 177-a dicitur:
"regale diadema (...) quod in Albensi ecclesia summa cum diligentia asservabatur."
20 Debuerunt id postea ad propriam sedem Vissegradum transferre sicque in
suam plene redigere potestatem cum in alio, nempe Uladislai Poloni coronationis instrumento,
in Vestigiis Diaetarum pag. 238-a dicatur: "Sublata (per Elisabetham) de castro
Vissegradi corona illa qua hactenus reges Hungariae coronari soliti fuere."
21 Apparet itaque aetate hac ne conservatorum quidem coronae institutum
viguisse.