Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
1 Verum tenebrosis illis et pure militaribus temporibus necdum tanta per
Europam lux diffusa fuit ut ordinata aliqua et stabilis imperii forma constitui potuerit.
2 Altera epocha, qua exstincta in masculo Arpadiana stirpe ius electionis ad
status recidit, poterant status singulum nec electum regem novis pactis obstringere;
poterant eam, quae sibi collibuit, occasione singulae electionis constitutionem efformare;
poterant denique, si priorem retinere visum fuit, hanc omnibus possibilibus praesidiis
firmare. 3 Res aliter evenit; hac enim etiam epocha non nisi pauci ex iis,
quos indicavimus, defectus emendati, vix aliqua firmandae constitutioni nova praesidia
constituta sunt.
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
|