Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Secunda epocha
§ 30 Defectus hi ipso quidem redeunte ad status reges eligendi iure cum principio
secundae periodi emendati fuerunt.
1 Verum tenebrosis illis et pure militaribus temporibus necdum tanta per
Europam lux diffusa fuit ut ordinata aliqua et stabilis imperii forma constitui potuerit.
2 Altera epocha, qua exstincta in masculo Arpadiana stirpe ius electionis ad
status recidit, poterant status singulum nec electum regem novis pactis obstringere;
poterant eam, quae sibi collibuit, occasione singulae electionis constitutionem efformare;
poterant denique, si priorem retinere visum fuit, hanc omnibus possibilibus praesidiis
firmare. 3 Res aliter evenit; hac enim etiam epocha non nisi pauci ex iis,
quos indicavimus, defectus emendati, vix aliqua firmandae constitutioni nova praesidia
constituta sunt.
4 Iam primum non definitus regiae successionis ordo eum produxit effectum
ut exstincto Arpadiano masculo sexus foemineus successionem, status ius electionis, Pontifex
ius dirimendae litis hujus ad se pertinere praetenderint. 5 Et sane si
successio sexus foeminei et primogeniturae ordo pragmatice stabilitus fuisset, Andreae III
filia sua Elisabetha, quam ex Clara Euphemia, comitis Goritiensis filia, suscepit, et hac
demum sine haeredum solatio sublata, Carolus I succedere debuisset. 6 Status
ut jus electionis sibi vendicent, alii in Venceslaum, alii in Ottonem, utrumque a masculis
Arpadianis regibus agnatione remotiorem, 3452 alii in Carolum ipsum vota
contulerunt. 7 E controversia hac civile, quod toto decennio Hungariam
misere afflixit, bellum enatum fuit. 8 Lassi tandem tot calamitatibus status
in partes Caroli concesserunt, ut hac ratione et foeminei Arpadiam sexus rationem habuisse
et tamen iure suo electionis usi fuisse videantur. 9 Litem vero cum
Pontifice ita composuerunt ut ille ius electionis statuum, hi ius confirmationis Pontificum
agnoverint.
§ 31 Legitimae S. regni coronae alia in coronatione Caroli per nuncium Pontificium
substituitur.
1 Carolus, quod Ladislaus Vajvoda sublatam restituere nollet coronam, ut
se quoquomodo firmet, eam cum statibus et nuncio Pontificio inivit rationem ut hic legalem
regni coronam eousque, dum ad legitimam redeat potestatem, exsecretur, coronatio vero cum
alia a Pontifice dono missa et per legatum benedicta corona peragatur valitura eousque, dum
recepta regni corona legalis coronatio repeti possit (a). 2 Et vero vix eam
Carolus receperat cum coronationem mox 1310. iteravit (b).
Institutum necessitatis coronationis genuine explicatur.
3 Ita primum, quod de peracta alicujus regis coronatione tenemus, publicum
instrumentum de illegitima hac Caroli coronatione confectum est; ita etiam primum sub hoc
rege diplomaticum habemus argumentum instituti illius (in publicas enim leges ne tota quidem
adhuc secunda periodo relatum est) quod coronatio nulla alia quam specifica illa S. Stephani
corona peragi, nullus nisi eadem redimitus aliquem regiae potestatis actum legitime possit
exercere. 4 Episcopi tamen (c), imo ipse Carolus (d), id pro vulgari tantum
opinione reputabant. 5 Verum alium certe illi fovissent sensum si genuinam
instituti hujus vim et causam fuissent assecuti. 6 Licet enim hac adhuc
aetate usus inauguralis diplomatis, ut vidimus, necdum invaluerit, eam tamen Hungari
constitutioni suae jam dudum statuerunt securitatem ut 3454 singulus rex statim
cum aditu regni de conservandis regni juribus, id est de manutenenda regni constitutione,
jurate caveat.
7 Ut juratam hanc tanto certius obtineant securitatem, nihil oportunius
constituere potuerunt, quam ut rex statim cum regni aditu et coronari et jurare debeat.
8 Ut autem coronationis tanto certior effectus subsequatur, nullam
efficiaciorem sancire potuerunt legem quam illam ut rex ante coronationem nullum regiae
potestatis actum legitime exercere possit. 9 Verum ne haec quidem plenam
adhuc statibus securitatem praestare poterant nisi vim coronationis ad specificam aliquam,
quam in potestate sua habeant, coronam reservavissent; secus enim candidatus ille, qui eum,
penes quem jus coronandi fuit, et aliquam popularium partem in suam traduxerat partem,
qualicunque corona inaugurationem peragere sicque et vim instituti hujus et ipsum jus
electionis statuum eludere potuisset. 10 Ubi e converso stabilito semel hoc
instituto non poterat electus etiam rex reale potestatis exercitium adire donec coronetur;
non poterat coronari donec status specificae hujus, quam in potestate habebant, coronae usum
eidem concedant, status autem id concedere non solebant donec electus promptum se non
exhibuit inaugurale nuncupandi sacramentum.
11 Et haec est vis instituti hujus, non populare (ut ignari rerum
nostrarum exteri improperare solent) praejudicium, non vanum spectandorum inauguralium
solennium desiderium. 12 Hoc est palladium illud quod nutantem jam saepius
constitutionem regni sustinuit, quandoque jam prostratam erexit. 13 Duo
tantum sunt quae hac adhuc aetate in instituto hoc desiderabantur: primum quod de eo, ne
corona potestati statuum aut subducatur aut eripiatur, non satis prospectum fuerit;
asservabatur enim in sacristia Albensi absque ulla alia securitate (e) [ERROR: no reftable :]
31.13 (e): (a) B
. 14 Deinde quod in casum protrahendae in longius tempus (quod
legitima etiam de causa quandoque evenire potest) coronationis ad evitanda interregni mala,
nulla facta fecisse provisio comperiatur.
3456
15 (a) Docet id instrumentum coronationis in Vestigiis
Diaetarum pag. 178. ubi dicitur: "ut tale novum (diadema) illi antiquo, dum (id est,
donec) sic detinetur, succederet, ac accederet liberatio."
16 (b) Docetur id proprie Caroli I instrumento in Vestigiis
Diaetarum pag. 176-a.
17 (c) In eodem instrumento ibidem episcopi dicunt: "cui (coronae) multum
reverentiae atque authoritatis ex dicti regni incolarum opinione defertur, quasi in ea sit
jus regium constitutum."
18 (d) Carolus in jam provocato instrumento ibidem ita loquitur: "Ut
opinioni tamen gentis Hungaricae satisfieret... recuperata eadem sacra corona de novo
exstitimus coronati."
19 (e) In laudato coronationis instrumento ibidem pag. 177-a dicitur:
"regale diadema (...) quod in Albensi ecclesia summa cum diligentia asservabatur."
20 Debuerunt id postea ad propriam sedem Vissegradum transferre sicque in
suam plene redigere potestatem cum in alio, nempe Uladislai Poloni coronationis instrumento,
in Vestigiis Diaetarum pag. 238-a dicatur: "Sublata (per Elisabetham) de castro
Vissegradi corona illa qua hactenus reges Hungariae coronari soliti fuere."
21 Apparet itaque aetate hac ne conservatorum quidem coronae institutum
viguisse.
§ 32 Carolus inaugurale sacramentum nuncupavit quidem; an tamen capitulationem aliquam
ediderit vel Andreanam adminus constitutionem confirmaverit, hactenus non constat.
1 Carolus dum illegitima adhuc corona 1309. incingeretur, inaugurale
quidem dixit sacramentum, verum occasione hac nec constitutionem Andreanam confirmavit, nec
aliud inaugurale diploma edidit. 2 Per verba tamen illa: "Nobiles regni sui
Hungariae in approbato et antiquo jure servare atque a tyrannorum oppressione eripere," jam
propius
[ERROR: no reftable :]
32.2 propius: proprius B
regni constitutionem respexit (a). 3 Et e posterioribus clausulae
hujus verbis, et 3458 ex illo instrumenti de 1307. textu: "Nobiles quoque Regni
Hungariae, quos hactenus indigna servitute oppressisse dignoscuntur, juxta naturalem ipsorum
libertatem, cuique et ubicunque voluerint, servire, seu propriis rebus curam impendere, sine
omni contradictione permittantur," e duobus, inquam, his textibus, quanta sub finem primae
periodi viguerit oligarchia quamve depressus fuerit nobilium status, satis apparet.
Et ideo sub Carolo I constitutio in puram monarchiam inclinavit.
4> Et vero exsolvit datam fidem Carolus. <5 Redactis enim in
ordinem Mathaeo Trenchiniensi, Ladislao vajvoda aliisque olygarchis justum inter optimates
et nobiles aequilibrium reduxit.
A comitiis celebrandis alienus fuit.
6 An tamen utrosque in constitutionali legislativae potestatis exercitio
conservaverit, non ita est expeditum. 7 Iam primum 1318, id est octavo post
legitimam suam coronationem anno, per praelatos regni sub poena excommunicationis ad
indicenda comitia cogi debuit. 8 An tamen eadem reipsa celebraverit, non
constat. 9 Post 20 enim annos, id est 1338, praelati apud Pontificem denuo
conqueruntur: "Regem, a quo rerum potiretur, generales ordinum conventus vetare, in quibus
regni status ex consvetudine hactenus temperari consveverit" (d). 10 Adeo
nempe mance concepta fuit constitutio regni ut praecipuum comitia agendi legesque in iisdem
ferendi jus in ea diserte expressum non fuerit, sed ejus intuitu ad tantum ad consvetudinem
debuerit provocari.
Subditos nobilium primus tributo subjici procuravit.
11 Egit tandem Carolus jam sub finem vitae suae comitia 1342, sed et in
his pervicit novam illam contra omnia vetera instituta legem ut a subditis privatorum
tributum lucri camerae legitime exigi possit (e).
Insurrectiones extra comitia decrevisse videtur.
12 Cum regem hunc ante annum 1342, quo haec comitia egit, diversa -- 3460 -- bella gessisse, nobiles vero iis omnibus intervenire debuisse constat, videtur
rex hic ipsum insurrectionis objectum extra comitia definivisse.
13 Atque ita sub Carolo I constitutionem regni nec explanatam, nec novis
fulcitam fuisse praesidiis, imo illam ad arbitrarium imperium admodum inclinasse apparet.
14 (a) Vide in Vestigiis Diaetarum diploma et clausulam hanc
p. 174.
15 (b) Vide ibidem diploma et clausulam hanc pag. 158.
16 (c) Vide ibidem instrumentum pag. 181.
17 (d) Vide ibidem instrumentum pag. 182.
18 (e) Vide ibidem decreti hujus §-um 19.
§ 33 Ludovicus I etiam via electionis regnum adivit.
1 Exstat quidem electionis Caroli I de 1307. instrumentum quo eidem ac
posteritati ejus, prout regalis successionis ordo exigit, regnum defertur (a).
2 Verum ipsa etiam haec clausula perinde ac illa primitivi pacti "de
progenie almi ducis" est indeterminata. 3 Comitia etiam haec factiosa tantum
fuisse et id ostendit quod nullus episcoporum, nullus baronum, nullus comitum in instrumento
hoc cum dignitate exprimatur, et quod Carolus ipse id agnoverit qui se postea bis adhuc
coronari, nulli autem posterioris electionis et coronationis instrumento clausulam
successionis inseri procuraverit. 4 Agnovit etiam per id quod filium suum
Ludovicum se adhuc vivo coronari summis studiis, etsi irrito conatu adlaboraverit.
5 (a) In Vestigiis Diaetarum pag. 157.
3462
§ 34 In coronatione sacramentum nuncupavit, diploma tamen inaugurale non edidit.
1 Apparet itaque ipsum etiam Ludovicum non successionis, sed electionis
via regnum adivisse (a); quod occassione inaugurationis suae sacramentum dixerit, nullum
quidem diplomaticum exstat argumentum. 2 Cum tamen electionis via regnum
adiverit, cum patrem ejus jurasse constet, vix dubitare licet quod hic quoque vigentis jam a
tanto, ut ostendimus, tempore consvetudinis hujus officium praestiterit.
3 Diploma inaugurale ne hunc quidem edidisse admodum probabile est,
siquidem ipsam constitutionem Andreanam octavo primum regni sui anno, id est 1351, et quidem
primus e successoribus Andreae confirmavit; observatio certe illa quod prima, quae ad nos
pertigit, regni constitutio 17-o vel 18-o regni Andreae II anno edita sit; quod renovatio
constitutionis hujus 30-o vel 31-o regni Belae IV anno emanaverit; quod denique confirmatio
Andreanae constitutionis undecimo regni Ludovici II anno intercesserit, extra dubium omne
collocare videtur illud quod his temporibus nullus adhuc inauguralium diplomatum usus
viguerit. 4 Et cum a nullo ante Ludovicum I regem Andreanam constitutionem
confirmatam fuisse hactenus compertum sit, justum certe de illa Verböczii sententia part.
2-a tit. 14-o § 12-o dubium surgit quod omnes Andreae II successores decretum hoc in ipsa
inauguratione debuerint confirmare.
5 (a) Testatur id etiam synchronum Chronicon Budense dum ait:
"Magnatum, procerum, militum, ac communitatis nobilium regni Hungariae voluntate unanimi et
favore (...) coronatus exstitisset."
§ 35 Monarchico- tamen aristocraticam constitutionis formam pro omnibus aliis regibus
observavit.
1 Caeterum sub nullo hactenus rege genuina monarchico-aristocraticae
constitutionis forma magis rite atque sub magno hoc Ludovico observata 3464 fuit.
2 Nihil ille sibi de executiva detrahi passus est potestate sicque omnem
anarchiae occasionem antevertit. 3 Magnitudine consilii sui comparatoque per
tot felicia bella prolatumque Hungaricum imperium nationis affectu, proceres ita in officio
continuit, ut nullae prorsus de horum praepotentia nobilium querelae sub illo legantur
sicque omnem olygarchiae viam praescidit; nobilitatem, quam continuis ferme bellis
exercebat, ita sibi addictam habuit (a), ut eam inducendae militaris democratiae ne
cogitatio quidem subiverit.
4> Nec tamen ipse etiam arbitrarium imperium affectabat. <5
Cum enim 1345. contra refractarios Neliptios Croatiae comites, anno vero 1347. Neapolim ad
vindicandam fratris sui necem exercitum ducere vellet, de re hac semper in comitiis
constitui procuravit (b). 6 Anno 1351. Andreanam, ut jam vidimus,
constitutionem confirmavit novasque in iisdem comitiis leges perferri concessit.
7 1378. dum de renunciando per Carolum parvum omni in Hungariam jure, deque
deferenda filiae suae Mariae cum sponso Sigismundo post fata sua successione ageretur, id
ipsum in comitiis pertractatum voluit (c). 8 Status certe in reali
potestatis legislativae exercitio sub rege hoc perstitisse docent etiam complures, quae in
comitiis 1351. perlatae sunt leges, utpote politicae : de sufferendis
ecclesiasticorum abusibus art. 1. 2. et 20; de teloniis et naulis regulandis art. 8. 15. et
17; de manutenenda dominica in colonos potestate art. 16. et 18; de imposita colonis nonae
praestatione; de innocentibus uxoribus, prolibus et cognatis reorum in partem poenae non
vocandis art. 10. et 19; denique de exaequandis nobilium libertatibus art. 11.
9
Oeconomicae: de modo lucrum camerae exigendi art. 4. 5. et
12; de jure regis in possessiones quae mineras continent art. 13. 10 denique
iudiciales: de forma peragendarum 3466 inquisitionum art. 23; de
norma testimonium capituli aut conventus adhibendi art. 21; de minutioribus aliquot
conventibus abrogatis art. 3; de taxis judicialibus art. 7. et 24; denique de termino in quo
motae de proprietate possessionum lites debeant definiri art. 25.
11 (a) In conclusione decreti 1351. ita loquitur: "consideratis fidelibus
obsequiis... quibus in cunctis nostris... negotiis... prosperis pariter et adversis,
specialiter vero in sumenda vindicta innoxii sanguinis... fratris nostri... intrepide se
submittendo... nostrae majestati studuerunt complacere."
12 (b) De prima expeditione testimonium praebet synchronus author, dum
ait: "communicato consilio suorum principum, militum et baronum". 13 De
altera instrumentum a Pray prolatum: "matre nostra, ac aliis praelatis, ac regni nostri
baronibus, diu super hoc, et mature deliberantes," vide Vestigia Diaetarum pag.
185 et 186.
14 (c) Omnia haec in diaeta fuisse pertractata synchronum Chronicon
Budense testatur, cujus authoritati hac in re tuto deferre licet.
§ 36 Nobiles lucro camerae non subjecit.
1 Non desunt nihilominus qui eum arbitrarii imperii ex articulo 11.
decreti sui accusent, quasi lege illa nobiles tributo lucri camerae subjecisset.
2 Verum cum iidem homines Carolum I ejusdem rei non incusent, videntur
propriam articuli Ludovicaei verborum significationem non esse assecuti. 3 E
§-o enim 33-o decreti Carolini: "Quod quilibet nobilis super solutione lucri camerae
litteras expeditorias a comite camerae... redimere... teneatur" longe magis arguere
potuissent jam Carolum nobiles dependendo lucro camerae subjecisse, cujus tamen contrarium
ex ejusdem decreti Carolini §-o 19-o constat. 4 Sicut proinde in Carolino
decreto § 33-us id tantum importat quod nobiles de persoluto a subditis suis lucro camerae
quietantias excipere debuerint, ita Ludovicaeus articulus 11-us nihil aliud significare
potest quam quod nobiles lucrum camerae a subditis suis exigere 3468 et aerario
regio inferre debuerint. 5 Explicationem hanc confirmat prolatum a Pray
instrumentum (a); si enim Ludovicus unquam pecuniis egebat, tunc certe his opus habuit dum
Neapolitanam susciperet expeditionem; et tamen hac etiam occasione tantum civitatibus
regalibus et reginalibus nec non villis liberis certam pecuniariam summam eum imposuisse ex
eodem instrumento apparet.
6 (a) Vide Vestigia Diaetarum pag. 186.
§ 37 Neque dependendo in naulis et teloniis censui.
1 Major est circa articulum 15-um difficultas; cum enim ibi id tantum
constituatur ut nobiles, si alias quam per locum tributorum transire possunt, per haec
tributorum loca transire non cogantur, videtur innui, quod si a contrario nullas alias quam
per loco tributorum transire potuerunt, tributum ipsi quoque dependere debuerint, praesertim
cum subsequo articulo 17-o id tantum prohibeatur ne, si nuptiarum causa telonium transeunt,
una argenti marca, prout abusive invaluerat, ab iisdem exigatur, adeoque ordinaria tributi
depensio a contrario hic quoque supponi videatur.
2 Verum inter plurima, quae hactenus coram judiciis producta sunt, et
hujus et anteriorum aetatum instrumentis, nullum adhuc ejusmodi in medium prolatum est e quo
usus persolvendi a nobilibus seu telonii seu nauli census elici potuisset. 3
Imo prostant elargita et a Ludovico I et ab ejus decessoribus compluribus civitatibus
privilegia per quae cives ipsi a persolvendis ejusmodi tributi immunes pronunciantur (a).
4 Quis jam credat immunibus a censu hoc civibus nobiles eidem subjici
potuisse? 5 Nullum certe majoribus studiis coram tribunalibus agitatum fuit
atque telonium Posoniense in lite, quam ejus intuitu archiabbas civitati intentaverat.
6 Produxit ille privilegium Belae III de 1139, confirmationem ejus a Bela IV
factam de 1254; civitas e contra produxit mandatum Ludovici I de 1352. adeoque unico post
articulos, de quibus sermo est, anno tardius emanatum, quo prohibet mercatoribus et
viatoribus, ne evitandi tributi causa per collaterales vias commeare praesumant, quin -- 3470 -- illic vel civium, minus nobilium faciat mentionem. 7 Quid multa?
art. 85:1492 iisdem ferme verbis quibus hi duo Ludovicaei articuli conceptus est, et tamen
sub Vladislao nobiles aliquo tributi generi subjectos fuisse nemo affirmabit qui vel levem
statisticae Hungariae tincturam habet. 8 Ut adeo sensum provocatarum legum
non nisi imperitia compilatoris, prout id saepius usuvenit, adeo ambiguum evasisse et
Ludovicum status regni sicut in aliis praerogativis, ita in hac etiam non dependendi nauli
et telonii census immunitate conservasse appareat.
9 (a) In antiquissimo, quod adhuc eruere potui, civitatis Varasdinensis
privilegio de 1209. dicitur: "Nullum autem burghenses tributum et tricesimam solvere
tenentur, nisi qui vadit in Theutoniam."
10 In privilegio civitatis Pestiensis de 1224: "Item infra limites regni
nostri ab omni tributo, salva tricesima, sint exempti."
11 In privilegio civitatis Zagrabiensis dicitur: "Eosdem quoque nullius
exactionis talliae, seu collectae, vel cujuslibet publicae functionis subire volumus."
12 In privilegio civitatis Szakolczensis de 1382. ipse Ludovicus ita
loquitur: "quod ipsi de rebus, ac bonis, ac mercibus ipsorum propriis ad solutionem
tricesimae et tributi per totum ambitum regni nostri ubique non teneantur".
13 Quid? quod Vagner in Anal. Saaros. produxerit pag. 511-a
donationem Andreae II super terra Frigidi fontis appellata FF. Sepulchri Hyerosolimitani
elargitam, ubi dicit: "Et a iobbagionibus eorum nullum tributum aliquis tributariorum in
foris et pontibus deposcat."
§ 38 Corregentia primum inducta.
1 Sub Ludovico novum constitutionis objectum, corregentia, primum
invaluit. 2 Ornata fuit hac dignitate Elisabetha Ludovici mater; an tamen
3472 illi corregentia testamento mariti sui Caroli, an mero Ludovici arbitrio, an
statuum voluntate delata fuerit, necdum est in comperto. 3 Si dignitati huic
nulla alia quam honoris consilii formalitatisque illius praerogativa adhaesit ut in
privilegiis clausula: "de voluntate etiam et consensu" adhibeatur, non excessit limites
potestatis suae Ludovicus si honorem hunc matri proprio etiam nutu detulit.
4 Verum si dignitas haec id etiam juris involvebat ut corregens absente aut
mortuo rege regnum moderari possit, id certe de systemate constitutionis absque statuum nutu
decerni non poterat. 5 Itaque cum Ludovicus constitutionem regni in reliquis
adeo religiose observaverit, probabilius videtur quod corregentia haec aut in honorifica
tantum nomenclatione substiterit, aut certe cum assensu statuum delata, verum id ipsum aut
in publicas tabulas, sicut multa ejusmodi alia, referre intermissum, aut illis, quae
intercidisse vidimus, Ludovici decretis insertum fuerit.
§ 39 Constitutio sub Ludovico nullo praesidio fulcita.
1 Caeterum constitutio ne sub Ludovico quidem explanata, aut novis munita
praesidiis fuit. 2 Imo illi unico, quod adhuc habemus, decreto, nullam aliam
addidit firmitatem quam quod se illud numquam mutaturum spoponderit successoresque etiam
suos ad ejus observationem obstrinxerit (a). 3 Cum tamen parte ex una
genuinam Hungaricae constitutionis formam, quae in monarchia aristocratia temperata
consistit, sub hoc rege maxime fuisse observatam appareat, parte ex alia Hungariam nunquam
magis floruisse constet, tuto pronunciare licet salutem Hungaricae potissimum ab exacta
constitutionis suae observatione pependisse, quoties vero se in democratiam militarem, seu
in olygarchiam, seu in arbitrarium imperium inclinavit, res ejus continuo afflictas fuisse.
4 (a) Vide ejus conclusionem.
3474
§ 40 Maria [ERROR: no reftable :]
40. tit Maria: Mariae B
et Andreae et omnium praedecessorum regum constitutiones confirmavit, sed non
tempore coronationis, ast serius.
1 Maria virtute comitialis, quod memoravimus, 1378. decreti post obitum
patris absque omni impedimento solium conscendit. 2 Quod inaugurale
deposuerit iuramentum vix dubitari potest, quanquam nullum adhuc ejus rei vestigium erutum
sit. 3 Capitulationi tamen alicui vix subscripserit cum confirmationem
constitutionis Andreanae et Ludovicaei decreti primum 1384. ad preces statuum ediderit (a).
4 Exortis propter Caroli parvi caedem turbis Maria sequenti statim anno
1385. 8-a Novembris comitia Budae celebravit (b) quibus, cum status non jam Ludovici tantum
et Andreae II decretorum, sed omnium a quibusvis regibus Hungariae concessarum libertatum
confirmationem peterent, hanc generalibus terminis 15-a Novembris elargita est.
5 (a) "Praelatorum (sunt verba Diplomatis) baronum, nec non procerum, et
nobilium regni nostri coetus et universitatis identitas... missis ad nos eorum nunciis."
6 E quo patet diploma quidem in diaeta non emanasse, nuncios tamen e
comitiis missos fuisse.
7 (b) Vide diploma hoc in praefatione, Vestigia Diaetarum p.
59.
§ 41 Corregentem habuit non Sigismundum, sed matrem Elisabetham.
1 Invecto jam corregentiae usu, cum Ludovicus Sigismundum in filium
adoptaverit et successio Mariae cum sponso suo, ut jam vidimus, per status delata fuerit,
debuisset huic adminus corregentiae honor deferri. 2 Verum Elisabetha
junior, Mariae mater, exemplo Elisabethae senioris, Ludovici matris, quae perinde
corregentiae honore functa est, animata, hunc etiam prensatis indubie statuum suffragiis ad
se pertraxit, indeque evenit (a) ut sub imbecilli hoc foemineo gubernio Garay aliique
potentiores optimates 3476 veterem olygarchiam continuo reduxerint, quae deinde
ferali illi, quam misera haec regina 1387. subivit, catastrophae ansam dedit.
3 (a) Vide apud Eusebium Verinum plura diplomata quae clausulam de
corregentia Elisabethae hujus exprimunt.
§ 42 Primum vestigium ut nobilitas ad comitia non viritim, sed per nuncios comparuerit.
1 In comitiis 1385. notabilis in constitutione Hungariae commutatio per id
intercessit quod status non jam viritim, sed per nuncios, seu repraesentantes ad comitia tum
primum evocari coperint. 2 Adhuc enim Ludovicus I §-o 4-o, adhuc Maria ipsa
in edita superiore anno decreti Andreae II confirmatione §-o 3-o "praelatorum, baronum,
nobilium coetum et universitatis identitatem" nominat. 3 In diplomate 1385.
jam de "quatuor potioribus nobilibus de singulis regni comitatibus ad comitia revocatis"
loquitur (a).
Quomodo id perfici potuerit?
4 Verum congregationes comitatuum in prima epocha celebratas fuisse nemo
hactenus edocuit. 5 In secunda periodo plura quidem exstant generalium in
comitatibus celebratarum congregationum monumenta, verum hae nihil nisi sedriae civiles aut
criminales, non a comitibus parochianis, sed a palatinis per omnes regni comitatus quandoque
pro duobus etiam tribusve simul comitatibus celebratae fuerunt (b). 6 Ubi
ergo nuncii comitatuum eligi, quomodo ad comitia deputari potuerunt?
3478
7 Nodum difficultatis hujus ea quidem ratione facillime dissolveris si
ipsos, qui ad comitia comparare debebant, nuncios initio instituti hujus per reges nominatos
fuisse affirmas. 8 Verum obstat sententiae huic res ipsa; nemo enim alium
repraesentare potest nisi per illum, quem repraesentat, exmittatur.
9 Obstant etiam verba diplomatis Mariae (c) quae hanc numerum tantum
mittendorum e singulis comitatibus deputatorum designasse, individuae vero eligendi
potestatem comitatibus reliquisse indicant. 10 Itaque mihi ea praeplacet
sententia quod usus congregationum in comitatibus aut jam antea viguerit, licet nullum
hactenus ejus rei diplomaticum prolatum sit argumentum, aut certe quod ipsa hac mutatae
celebratarum diaetarum formae occasione usus etiam hic suam originem acceperit.
11 Sententiam hanc id etiam confirmat quod jam in Sigismundi decreto 6-o
articulo 2-o de restauratione judicum nobilium disponatur. 12 Articulo vero
4-o authoritas de actibus potentiariis
[ERROR: no reftable :]
42.12 potentiariis: poten***is B
cognoscendi, id est, proclamatas congregationes celebrandi, quae antea solis
palatinis competebat, jam comitibus parochianis deferatur.
13 Caeterum id quoque e toties laudato diplomate apparet quod cum exordio
enati nuncios tantum comitatuum ad diaetas evocandi usus non duo, ut postea, sed quatuor e
singulo comitatu potiores nobiles deligi consveverint.
14 Apparet denique, quod mutatio haec non in anterioribus aliquibus
comitiis decreta, sed proprio Mariae nutu suscepta fuerit. 15 Debuit tamen
illud per subsequum statim statuum assensum comprobari, cum illi usum hunc longo postea
tempore, ut mox videbimus, retinuerint.
16 (a) "Sic videlicet (verba sunt diplomatis) ut de singulis ipsius regni
nostri comitatibus quatuor potiores nobiles ad diem et locum praedictos convenire
debuissent."
3480
17 (b) Dum pro cognoscendis actibus potentiariis palatini ejusmodi
congregationem praefixerunt, proclamata congregatio , dum vero pro
malefactoribus puniendis, judicium palatinale aut generale
appellabatur. 18 In processu abbatiae de Abraham productum est instrumentum
de 1351. cujus hoc est initium, "Nos Nicolaus palatinus... quod in congregatione nostra
generali comitatus Tolnensis... pro compescendis furibus, latronibus, falsariis, seu
falsorum sigillorum conservatoribus eradicandis, nec non quibuslibet querulantibus justitia
impendenda celebrata". 19 En sedriam criminalem et civilem!
20 Reipsa enim tulit palatinus sententiam contumaciae in causa civili.
21 Procedebant autem palatini absque interventu comitis parochiani, cum
vicecomitibus judicibus nobilium, et juratis assessoribus.
22 Habeo complures adjudicatorias e quibus patet palatinos ejusmodi
congregationes pro comitatu Iaurinensi et Comaromiensi, pro Gömöriensi et Tolnensi, pro
Neogradensi et Honthensi simul celebrasse. 23 Imo legi adjudicatorias e
quibus patet pro tribus comitatibus simul congregationem celebratam fuisse.
24 Caeterum constat quod Hungari inde ab exordio regni usque finem
secundae epochae politica et judicialia simultanee in comitatibus pertractaverint,
ipsarumque politicarum ordinationem effectum potissime via juris procuraverint.
25 Patet id e vetustis palatinorum adjudicatoriis qui se eas e generali
comitatus T. congregatione edidisse profiteatur. 26 Nec obstat quod in
iisdem adjudicatoriis secum vicecomitibus, judicibus nobilium, et juratis assessoribus
processisse exprimant. 27 Hi enim tantum magistratum comitatus reipsa
constituebant. 28 E voce tamen generalis congregatio reliquam etiam
comitatus nobilitatem congregatam fuisse satis apparet. 29 Apparet etiam e
Sigismundi decreti 2 articulo 5-o ubi dicitur "in congregationibus, ac generalibus
judiciis", ut adeo voces judicia et congregationes synonimas
fuisse appareat.
30 (c) "Demum ipso termino (verba sunt diplomatis) feliciter adveniente
ipsisque nobilibus universaliter in locum praedictum juxta Nostrae Celsitudinis decretum
convenientibus. 31 Si hic cum descriptis supra ejusdem diplomatis §-is simul
sumptis expendatur, mihi certe id videtur indicare quod Maria id tantum comitatibus
mandaverit ut quatuor potiores nobiles e singulo compareant, individua vero ipsa quod
comitatus delegerint.
3482
§ 43 [ERROR: no reftable :]
43 tit. corr. pro 53
An Sigismundus capitulationem ediderit, vel Andreanam confirmaverit, non constat.
1 Regina in carcere detenta sigismundus infrequentibus licet comitiis
Albae coronatus est. 2 An ea occasione sacramentum praestiterit, nullum
hactenus vestigium eruimus; quod tamen Sigismundus mori majorum hac in re obsecutus est,
pronum est existimare; an ante coronationem capitulationem ediderit, vel andreanam adminus
constitutionem seu ante, seu post coronationem confirmaverit, necdum est in comperto.
2 Ita primum via adoptionis ad solium perveniendi exemplum in Sigismundo
editum est. 3 Ita jam tum a linea Andegavensi status recesserunt; ita
denique eliberata subinde e carcere Maria exaequati jam etiam hac epocha inter maritum et
conjugem imperii exemplum positum est. 4 Ab eo enim tempore donationes,
praecipuum juris majestatici exercitium, et a Sigismundo et Maria emanabant, in plerisque
autem earum singulus conjugum alterius per clausulam de voluntate et consensu
meminit.
§ 44 Primus de successione regni cum exteris principibus pacisci Sigismundus coepit.
1 Sigismundus primus de successione regni Hungariae, tamquam de re, quam
in proprietate haberet, pacisci coepit. 2 Ut contra Vladislaum Polonum, qui
Hungariam nomine uxoris suae Hedvigis, Ludovici I secundogenitae filiae, repetebat, copias
auxiliares possit obtinere, fratri suo Venceslao Bohemiae regi successionem in regno
Hungariae 1393. addixit (a). 3 Verum tractatui huic non multo post ipse
contravenit. 4 Cum enim Ladislai Apuliae ducis, Mariae Stephani V regis
Hungariae ex Carolo parvo, nuper Budae caeso, nepotis, partes invalescerent, ut ab Alberto
IV Austriae duce auxiliares copias obtineat, Venceslao, qui infirmitatem prioris sui pacti
non ignorabit, nil obnitente, eandem 1401. detulit successionem. 5 Verum
Sigismundum, cujus electio anceps, coronatio infrequentium 3484 comitiorum crisi
obnoxia, regnum ipsum vacillans fuit, de successionis ordine inconsultis statibus nil
constituere potuisse, status autem neutrum pactorum horum ratum habuisse satis constat.
§ 45 Sigismundi calamitates ab intermisso principio regni sui comitiorum usu ortum
habuerant.
1 Sigismundus aetatis indubie fervore abreptus primis 15 annis imperiosius
egit ac regni constitutio admittebat. 2 Nam praeter habitum 1395. regni
Sclavoniae conventum (a) nulla in Hungaria comitia usque 1403. egisse memoratur.
3 Prima enim, quam 1401. dedit amnistiam (b) in forma tantum diplomatis
emanavit, et ideo, ut effectum producat, debuit 1403. (c) diaetaliter iterari; atque hic
ipse arbitrarius agendi modus in illas, quas postea perpessus est, calamitates eum conjecit,
et cum partim ejus captivitas, partim frequens et diuturna e regno absentia frenum
optimatibus laxasset, coepta sub Maria olygarchia adeo caput etulit ut ipse jam agnoverit
malo huic non alia quam comitiorum via posse obviari. 4 Itaque ab anno 1403.
frequentiores jam diaetas celebrare statumque regni jam cum ipsa natione ordinare coepit.
5 (a) Thurocz. part. 4. cap. 12.
6 (b) Nec obstat quod se cum praelatis, baronibus, proceribus, nobilibus
reconciliatum dicat et quod tacto vivificae crucis signo jure jurandi promittat... haec enim
omnia etiam in diplomate dici possunt.
7 (c) Hanc jam reipsa e comitiis emanasse clausula illa ostendit, "ad
instantiam... baronum, procerum, et nobilium hic nobiscum personaliter existentium."
3486
§ 46 Admisso sub Sigismundo civitatibus jure suffragii, constitutio tantisper in
democratiam inclinat.
1 Per horum comitiorum occasionem notabilis iterum in constitutione
Hungariae facta est commutatio, ideo quod non tantum civitatibus liberis (a), sed regalibus
etiam, et reginalibus (b), imo villis etiam liberis, id est oppidis privilegiatis jus
suffragii in comitiis delatum fuerit, sicque constitutio Hungariae denuo ad democratiam
tantisper inclinaverit.
2 Civitatum legatorum nulla amplius in praefationibus subsequorum
decretorum fit mentio. 3 Cum tamen civitatis Bartphensis ad anni 1457. (c),
1458. (d), 1490. (e), et 1492. (f) comitia evocatoriae jam prolatae sint, easdem inde a
Sigismundi temporibus in usu suffragiorum permansisse dubitari nequit.
4 Quod numerum mittendorum per civitates ad diaetam nunciorum adtinet,
videtur reges id proprio civitatum arbitrio reliquissse, aut adminus infra tres quatuorve
nunquam restrixisse (g).
5 (a) In ingressu decreti de 1405. §-o 3-o dicitur: "convocatis ex omnibus
regni nostri comitatibus ac districtibus civitatum, oppidorum et liberarum villarum regiae
jurisdictioni pertinentium nunciis."
6 (b) Aliae erant civitates liberae, quae postea regiae compellatae sunt,
et in decreti hujus articulo 4-o principaliores vocantur. 7 Hae ne regis
quidem dominicam potestatem agnoscebant, ut adeo perperam invaluerit ille modus modernus
loquendi quod rex sit civitatum regiarum dominus terrestris, aliae villae liberae, seu
oppida, quae dominicam quidem agnoscebant potestatem, quorum tamen incolae propriorum
fundorum proprietate in tantum gaudebant, quod eos libere vendere et emere potuerint.
8 Quae ex his ad regem aut reginam spectabant, regales vel reginales
vocabantur. 9 De primis intelligi debet decreti hujus articulus 10-us, de
posterioribus articulus 13.
10 (c) Vestigia Diaetarum pag. 288. et 289-a.
11 (d) Ibidem pag. 297. 331. et 333.
3488
12 (e) Ibidem pag. 406. et 412.
13 (f) Ibidem pag. 414.
14 (g) In provocatis enim regalibus de 1457. dicitur Cassoviensibus:
"quatenus certum et notabilem numerum ex concivibus vestris... mittere debeatis."
15 Bartphensibus vero dicitur: "quatenus quatuor aut duos ex vobis, juxta
exigentiam civitatis vestrae, cum pleno mandato transmittatis." 16 In
regalibus 1458. dicitur: "Mittere poteritis certos ex vobis cum pleno mandato ad
conventionem generalem". 17 In aliis ejusdem anni regalibus dicitur:
"quatenus tot et tantos ex vobis, ad quos scilicet sigillum vestrae civitatis honeste credi
potest, mittere et destinare debeatis." 18 In regalibus 1490. dicitur: "cum
itaque vos pars et membra ejusdem regni sitis... tres aut quatuor de medio vestri cum plena
vestra facultate mittatis." 19 In aliis ejusdem anni regalibus dicitur:
"Quatenus aliquot notabiles de vestri medio eligere et transmittere velitis."
20 Denique in regalibus 1492. dixitur: "quatenus ad hanc diaetam aliquot
potiores de vestri medio transmittere debeatis."
§ 47 Ne hac quidem occasione aequilibrium inter corpora legislativa inducitur.
1 Ipsos etiam comitatus non tantum sub Sigismundo, sed sub reliquis etiam
regibus plerumque tantum medio nunciorum ad comitia evocatos fuisse, testantur praefationes
decretis eorum praemissae (a). 2 Numerum autem legatorum quod adtinet, hunc
aut penes quatuor perstitisse, aut certe comitatuum arbitrio delatum fuisse, a civitatum
exemplo admodum probabile efficitur. 3 Caeterum inductus hac ratione
copiosam minorem nobilitatem per repraesentantes tantum ad comitia evocandi usus, tum datum
civitatibus jus suffragii opportunissimam praebere poterat occasionem status in duas tabulas
partiendi sicque aliquod inter ipsa corpora legislativa aequilibrium inducendi...
4 Id tamen tarde admodum effectui datum fuisse infra docebimus.
5 (a) Vide praefationes decretorum post Sigismundum usque Uladislaum, quae
non tantum in Corpore Juris, sed etiam in Vestigiis Diaetarum
continentur.
3490
§ 48 Internus regni status sub hoc primum rege tantisper regulatus.
1 Vel ipsum tamen id, quod per institutum repraesentantum legislatio per
pauciora individua exerceri coeperit, jam eum produxit effectum, ut plures atque unquam
alias sub Sigismundo saluberrimae leges perlatae, tumque primum de interno etiam regni statu
regulando consilia suscepta sint. 2 Ita aucto praevie civitatum, quae prima
sunt commercii incunabula, numero multisque ex illis ad internam externamve securitatem iis
procurandam muro cinctis, status illarum decreto 2-o regulatur, quoad
aequalitatem ponderum et mensurarum, articulo 1-o et decreto 3-o articulo 6,
quoad
[ERROR: no reftable :]
48.2 quoad
pro quod utrinque scripsi
earum judicia, art. 4, 8, et 12; denique quoad census regi debitos, art. 10. et 13.
3 Ita commercium regulatur eodem decreto 2-o quoad usum monetae art. 18.
et 19, decreto 3. art. 7-o et decreto 6. art. 12; quoad vectigalia art. 15. et 17; per
prohibitum extraneum salem art. 20. et decreto 3. art. 18; per sublata, quae obreptitie
tantum erecta fuerunt, telonia art. 17. et 18; quoad pannum all'ingrosso et
alla minuta vendendum articulo 2; denique per sublatum civitatis Budensis
monopolium art. 11. 4 Duas tamen commercio summe noxias leges ignorantia
saeculi expressit, nimirum de auro et argento non caelato nec evehendo, nec invehendo art.
15. et 21, et de prohibita intraneorum cum exteris quaestoribus societate, articulo 16.
5 Ita etiam status colonorum regulatur quoad liberam migrationem articulo
5-o et decreto 3.o art. 15. et 16; quoad eorum judicia decreto 3. art. 10.
6 Denique invalescentibus violentiis obices ponuntur: per severam eorum
prohibitionem decreto 3. art. 1, 3, et 4; per prohibita vadimonia, quae praecipuam iis dare
solent occasionem decreto 2. art. 7. et decreto 3. art. 2. et 5-o; per datam, qua antea
solus palatinus pollebat, comitibus parochianis potentiarios ejusmodi actus in proclamatis
congregationibus cognoscendi facultatem decr. 6-o art. 4.
3492
7 Decreto 4-o exactio lucri camerae regulabatur, verum in vicem decreti
hujus circulares tantum ad dicatores dimissae Corpori juris insertae sunt.
8> Decreto 5-o negotium insurrectionis regulatur. <9 E cujus
art. 1-o aliisque posterioribus legibus apparet negotium etiam banderiorum in alio
anteriori, quod tamen sinistra sorte ad nos usque non pertigit, decreto ordinatum fuisse.
10 Hoc primum decreto rex assummit onus confinia regni propriis militibus et
pecuniis defendendi (in praefatione) et cum hos sine stipendiario milite nec concipi quidem
possit, hac est prima in legibus Hungariae ejus mentio. 11 Ejusdem decreti
articulo 1-o insurrectionis obligatio primum ita modificatur ut status ad eam nonnisi tunc,
dum regiae gentes ad propulsandum hostem non sufficiant, obstringantur. 12
Totam vero regni militiam ejus, qui eam statuerat, sumptibus intertentam fuisse ex decreti
5. art. 8-o apparet.
13 Denique decreto 6-o complures etiam leges civiles, veluti de dotibus
viduarum, art. 18, de quarta puellari, art. 19, uti et ad judiciarium ordinem pertinentes
perlatae sunt.
§ 49 Status sub Sigismundo in pleno potestatis legislativae exercitio perstiterunt.
1 Legislativa statuum potestas primum sub Sigismundo in publicas tabulas
diserte relata fuit (a). 2 Et vero sub hoc pleraque omnia politica,
commercialia, cameralia, militaria, civilia et judicialia objecta in diaetis pertractata
sunt, adeoque status in reali potestatis legislativae exercitio constitutos fuisse liquide
apparet. 3 Hanc legislativae potestatis communionem etiam conclusio decreti
3-ii manifeste indigitat, qua rex magistratus regni obstringit ut leges in illis comitiis
latas etiam per officiales regios curent observari, adeoque sicut Ludovicus I, ita etiam
Sigismundus ad observationem latarum mutuo cum statibus consensu legum se etiam obstringi
agnovit; jam vero qui solus leges condit princeps, cum eas pro arbitrio etiam abrogare
possit, ad earum observationem utique non obstringitur.
3494
Praeter objectum externae securitatis
4 Unicum est objectum securitatis externae seu jus belli et pacis, foedera
aliique cum vicinis principibus tractatus, de quibus sub nullo hactenus rege in comitiis
actum fuisse seu e legibus, seu e diplomatibus erui potuit; indicio manifesto quod haec regi
privative concredita fuerint.
5 (a) In praefatione decreti 3-ii §-o 3-o, ubi dicitur: "celebrato
praelatorum, baronum, procerumque nostrorum conventu de ipsorum consilio, authoritate et
consensu has leges ex authoritate regia duximus statuendas." 6 Iam vero
meminisse oportet id ante natum Verböczyum scriptum fuisse.
§ 50 [ERROR: no reftable :]
50. tit. delevi Primus statuum passus ad stabiliendam haereditariam
successionem; cf. infra 52. tit.
1 Gubernii formam etiam sub Sigismundo ad oligarchiam inclinasse decreti
ejus 3-ii articulus 4-us satis remonstrat. 2 Sub nullo enim rege exercitae a
potentioribus oppressiones ita graphice [ERROR: no reftable :]
50.2 graphice: geographice B
describuntur. 3 "Decrevimus," dicitur illic, "ut palatinus, judex
curiae, magister tavernicorum ac alii barones, ac alii generaliter quivis judices
ecclesiastici et saeculares, proceres et nobiles, castellani et civitatenses spolia,
direptiones rerum, bonorum alienationes (occupationes) sanguinis effusiones et alia actuum
potentiariorum genera nostris fidelibus regnicolis inferre ullatenus audeant."
4 Nimirum jungebantur affinitate Garay Cileae comitibus, his vero
Sigismundus, indeque evenit ut partim ipse Cileae comes, partim Garay eorumque clientes,
ruptis legum vinculis multa pro libidine egerint, pluresque impune gravioribus injuriis
regnicolas lacessiverunt, exemplum vero hoc ad alios etiam potentiores quasi per contagionem
dimanavit.
3496
§ 51 Primus extra omnem cum domo Arpadiana cognationem hac epocha Albertus imperavit.
1 Post fata Sigismundi status Alberto Austriaco, Sigismundi genero, primo,
qui Arpadianam stirpem nullo prorsus gradu contingebat, regnum detulerunt;
Corregentem tamen Elisabetham conjugem Sigismundi filiam habuit.
corregentiam tamen Elisabetham gessisse docet confirmatio decreti hujus Corpori
Juris inserta, quae clausulam: "de consensu et beneplacito D. Elisabethae reginae"
complectitur (a). 2 Ita sub Ludovico et Maria matres, sub Sigismundo et
Alberto conjuges regum corregentiam gessisse apparet. 3 An tamen dignitas
haec tam etiam per Albertum, vel status collata fuerit, nondum satis exploratum est.
4 (a) Pray et Palma Elisabetham exaequato cum Alberto jure imperasse
credunt, inducti prolato per Prayum in Annalibus Hungariae ad annum 1440.
diplomate ubi dicitur: "Ad regiae paternae sublimitatis solium tamquam vera et legitima
regni haeres evocata." 5 Verum hic illa sibi ipsi testimonium praebet,
publicae litterae aliud perhibent. 6 In toto anni 1439. decreto solus
Albertus qua rex loquitur, Elisabethae tantum per clausulam: "de consensu et voluntate"
meminit, donationes ejus 1453. articulo 5-o sub proprio filii sui regno revocantur, quod
status de nullo legitimo rege unquam constituerunt, nec salva constitutione sancire
poterant; quod summum est, eidem et haeredibus ejus successionem tantum post mortem Alberti
delatam fuisse mox ostendemus.
§ 52 Primus statuum passus ad stabiliendam haereditariam successionem.
1 Videntur status ad stabiliendum primogeniturae ordinem jam tum
inclinasse, cum Elisabetham, Sigismundi filiam, Alberti conjugem, articulo 12-o decreti
Albertini haeredem regni nominent; cum in apographo decreti 3498 hujus, quod
Alberto extradederunt (a), et quidem in conclusione ejus Elisabetham regnum jure geniturae
concernere agnoscant; cum denique Eusebius Verinus protulerit litteras e Goldasto quibus
status in casum mortis Alberti sibi haeredibusque suis successionem detulisse Elisabetha
affirmat (b). 2 Huic certe articulus 20-us decreti hujus collimat, quo se
rex obstringit quod filias suas absque consensu statuum nolit maritare. 3
Cum enim in Alberto jam alterum admoti ad solium regis generi exemplum editum sit, intererat
utique statuum in casum, quo rex nullum haberet filium, cognoscere quem regis filiae maritum
dare expediat.
4 (a) In Vestigiis Diaetarum pag. 229. "Dominae reginae...
quam principaliter jure geniturae hoc regnum concernere dignoscitur."
5 (b) "Ob das wurde, das er (Albert) abgieng mit Todt,
ehe dann ich, dass die ungarischen Herren geistlich und weltlich mich und meine Erben als
rechte erbliche Herrschaft zu Herrn und Erben des Königreichs Hungarn aufnemen und halten
solten", cet.
§ 53 Status in pleno potestatis legislativae exercitio persisteant.
1 Caeterum status sub Alberto in communione legislativae potestatis
perstitisse e 1-o statim decreti hujus articulo apparet, dum rex se obstringit quod leges,
consvetudines et libertates regnicolarum, id est constitutionem, "ad priorem... statum...
praelatorum ac baronum regni consilio reducere, et manutenere" velit. 2
Patet etiam inde quod in politicis art. 8. 21. et 28, in 3500 cameralibus 6. 7. et
18, in commercialibus 9, in monetariis 10. et 11; in militaribus 3. 13. et 19, in
judicialibus 23. 29. 30. et 31. his comitiis perlati sint.
Primus ad residentiam in Hungaria figendam Albertus obligatur.
3 Primus etiam Albertus ad figendam in Hungaria residentiam obstrictus
fuit. 4 Nimirum jam quidem Ludovicus praeter Hungariam etiam Poloniam
possidebat, verum cum Hungaria principalius regnum fuerit, non venit illi in mentem ut
habitationem suam in Poloniam transferat. 5 Ast Sigismundus, cum non
Bohemiam tantum possideret, sed insuper Romanorum esset imperator, frequenter longasque
moras in exteris regnis trahebat, quae internae saepe perturbationi ansam dederunt.
6 Ad has proinde praecavendas status respexerunt dum Albertum, qui praeter
Bohemiam Austriacas etiam provincias possidebat, ad figendam in Hungaria residentiam
strinxerunt.
Objectum externae securitatis adhuc videtur regi fuisse reservatum.
7 Objectum externae securitatis, utpote jus belli et pacis, tum foedera et
tractatus ineundi potestas, hoc etiam adhuc tempore regi reservatum fuisse videtur.
8 Cum enim articulo 14-o dicatur: "in defensionibus et conservationibus
metarum confiniorum regni hujus consiliis regnicolarum utemur," videntur status id tantum
perferri voluisse quod rex in negociis pacis et belli Hungaros consiliarios debeat
adhibere.
§ 54 Potestas regis executiva diserte explanatur.
1 Potestas executiva principis quoad collationem bonorum et officiorum
articulis 15. 16 et 26. jam diserte stabilitur, et cum articulo 20-o dicatur: "More ab
antiquo consveto, juxta hujus regni nostri consvetudinem," confirmatur una id quod principio
constituimus, potestatem hanc regibus ex ipsa primitiva regni constitutione competiise.
Quoad collationem tamen palatinalis dignitatis nunc primum restringitur.
2 Ipsa tamen haec potestas decreti hujus articulo 2-o novam et inusitatam
hactenus quoad primum regni magistratum, nempe palatinum, 3502 accepit
restrictionem. 3> Palatinos <enim antea
[ERROR: no reftable :]
54.3 enim antea conieci; in B lectu difficillime.
per reges nominatos, et pro arbitrio dignitate motos fuisse, praeter Andreae II
decreti 1231. art. 5-um copiosissimis asseri potest instrumentis (a); nunc vero constituitur
ut hunc rex "ex consilio statuum pari voluntate eligat" quod eum sensum facere videtur ut
status individua proponant, rex eligat. 4 Dicitur quidem eodem articulo:
"antiqua consvetudine regni id ipsum requirente". 5 Verum consvetudo haec
minime potuit esse diuturna quando adhuc sub Sigismundo 1392. palatinos a regibus
renunciatos fuisse subnexa nota exhibet. 6 Dignitas haec ne tum quidem adhuc
ad eum, quem postea obtinuit, authoritatis gradum provecta fuit. 7 Nam et e
causa, ob quam jus palatinum proponendi statibus reservari lex haec allegat, et e pluribus
ejus temporis litteris constat munus hoc pene tantum judiciarium fuisse. 8
Supremum tamen judicem hac etiam adhuc aetate regem egisse ex articulo 31. §-o 7. apparet,
ubi suam a palatinali et judicis curiae praesentiam, id est tribunal, diserte distinguit.
9 Memoratui dignum est quod hoc demum decreto articulo 27-o diserte
explicata sit illa nobilium praerogativa quod etiam in criminalibus non nisi post
pronunciatam capitis sententiam captivari possint.
10> (a) Unicum, sed palmare exemplum adferre libet. <11 In
processu Peramartonensi fundamentali productae sunt adjudicatoriae Stephani palatini de
1388, ubi dicitur 1382. "honore palatinatus ab eodem domino Emerico palatino per dominum
Ludovicum regem ablato, et domino Nicolao Gara dato," continuatur deinde narratio status
causae et ad annum 1385. adeoque sub Maria dicitur: "Nicolao Gara palatino ab honore
palatinatus per regiam Majestatem deposito, et honore palatinatus domino Nicolao de Széch
collato." 12 Post ulteriorem cursus causae narrationem iterum ad annum 1388.
adeoque sub Sigismundo subjungitur: "Hoc etiam palatino ab eodem honore remoto, et Stephano
palatino per regiam Majestatem creato." 13 Quod idem etiam Stephanus
palatinatu motus fuerit, docent adjudicatoriae Leustachii palatini in processu archi-abbatis
contra civitatem Posoniensem productae, ubi postquam narratum fuisset quod Stephanus
palatinus causam ab octavis S. Georgii 1492. ad octavas S. Jacobi 3504
prorogaverit, subjungitur deinde: "eodem honore palatinatus ab ipso domino Stephano palatino
per regiam Majestatem ablato, ex ipso nobis dato." 14 Ita adhuc ante 41 a
condito sub Alberto articulo 2 annos palatinos a rege creatos et loco motos fuisse
apparet.
§ 55 Memorabilis forma qua decretum Alberti manipulatum est.
1 Maxima vero attentione digna est forma ipsa qua decretum hoc emanavit.
2 Iam primum apparet quod decretum hoc in dupplici exemplari editum fuerit,
quorum unum rex statibus, aliud status regi extradederunt. 3 Deinde quod
aliam rex exemplari statibus elargito, aliam status illi, quod regi tradiderunt, exemplari
praefationem et conclusionem addiderint. 4 Quod rex statibus tradidit in
Corpore Juris, quod status regi consignarunt in archivo camerali exstat (a).
5 E praefatione statuum apparet status ad comitia hac non per regem
evocatos, sed sponte congregatos fuisse (b). 6 Apparet etiam quod status
suam praeexstantes etiam leges mutandi potestatem realeque potestatis legislativae
exercitium reflexe agnoverint (c).
7 E conclusione vero patet primum quod ad fidem fidelitatemque regi et
reginae observandam diserte se obstrinxerint (d). 8 Dein quod solemnem regi
sponsionem dederint nullas amplius novas leges eidem proponendi (e), id quod forte invidia
perlatae de palatini electione legis evenit.
9 (a) Vide Vestigia Diaetarum pag. 227. et 228.
10 (b) Ibidem: "Tandem nobis velut suae Serenitatis adventum magno cum
desiderio praestolantibus ad Suam Majestatem undique et ex omnibus ejusdem regni sui
partibus isthuc confluentibus et convenientibus."
11 (c) "Considerata temporis nunc currentis qualitate decreta et
constitutiones priorum regum Hungariae ac hujus regni consvetudines in certis punctis modo
infra scripto moderari postularemus."
3506
12 (d) Ibidem pag. 229.: "Tam nostro, quam etiam aliorum... absentium
plenam de eorundem personis in hac parte respondendi facultatem habentes promittimus Alberto
regi et dominae reginae fidelitatem illibatam in omnibus beneplacitis irrefragabilem
observare."
13 (e) "Promittimus ullo unquam tempore dominum nostrum regem, et dominam
reginam... leges praeter praemissas illo modo, quo supra per dominum regem concessas
inquietare."
§ 56 Status immemores delatae Elisabethae haereditatis Uladislaum Polonum, Arpadianae
domui nullo gradu nexum, eligunt.
1 Praecox Alberti post unius et medii anni regnum secuta mors invectam
inde a Mariae regno oligarchiam secutamque exinde saepe anarchiam ita provexit ut haec
Hungariam usque Mathiae Corvini regnum misere afflixerit; status enim seu immemores agniti
vivo adhuc Alberto Elisabethae juris, seu ipsa desiderio novi connubii in id suffragante,
gravida licet regina, Uladislaum Polonum, Arpadianae genti nullo prorsus gradu nexum, 1440.
mense Martio elegerunt. 2 Interea Elisabetha jam profectis ad Uladislaum
legatis, Ladislaum Posthumum enixa est. 3 Quae res proceres in partes ita
distraxit ut alii Ladislaum licet infantem eodem anno in festo Pentecostes coronari
procuraverint, nuncupante pro illo inaugurale juramentum avunculo suo comite Cileae, alii
partibus Uladislai constanter adhaeserint.
Elisabetha cum filio et corona regni ad imperatorem Fridericum evadit.
4 Elisabetha, cum Uladislai partes praevalere susceptosque tractatus in
irritum cecidisse videret, una cum filio et corona ad Fridericum imperatorem evasit sicque
primam Fridericianae Austriacae lineae, quae Arpadianam domum nullo prorsus gradu
contingebat, haereditatem Hungariae captandi occasionem praebuit.
3508
Uladislaus illegitima Corona coronatur.
5 Aucto ea ipsa de causa partium Uladislai numero, hi ejus coronationem
decreverunt, et cum legitima regni corona abesset, non ut Verböczius parte 2-a tit. 12. §
34. ait: "Reliquiis ornamentorum capitis S. Stephani" sed illa, quae cranium S. Stephani in
theca religiose asservatum ornabat, aurei operis vetusta corona (a) eundem Albae Regali
mense Augusto magna frequentia congregati, reipsa etiam coronarunt (b). 6
Secundum jam epocha hac est istud regis illegitima corona redimiti exemplum.
7 Verum Carolus I recepta subinde legali corona hoc se denuo redimiri
procuravit, sicque legitimus rex evasit; Uladislaus Polonus, cum antea, quam legalis Corona
reciperetur, occubuisset, inter interreges collocatur.
8 (a) Sunt verba instrumenti coronationis in Vestigiis
Diaetarum pag. 239.
9 (b) Vide Vestigia Diaetarum pag. 239.
§ 57 Uladislaus inaugurale sacramentum nuncupavit.
1 In edito per status de coronatione regis hujus instrumento de nuncupato
per eundem inaugurali instrumento diserta quidem mentio non occurrit, e clausula tamen illa:
"cum peractione publica et manifesta omnium illarum caeremoniarum, quae ad eandem
(coronationem) et ejus efficacium concurrere debuerunt" Uladislaum illud, velut jam vidimus,
usu receptum nuncupasse non obscure apparet.
Primus, quoad hactenus constat, post Andream II formali capitulationi subscripsit.
2 Capitulationem tamen, a quo [ERROR: no reftable :]
57.2 a quo sic
subinde diploma inaugurale dici coepit, eum extradedisse constat (a).
3 Clausula illa: "quod semper regum coronatio a regnicolarum voluntate
dependet, ac virtus et efficacia coronae in eorum approbatione consistit" mirifice
confirmantur ea, quae supra §-o 38. de instituto coronationis commentati sumus.
3510
Vestigium diplomaticum quod rex primo per coronationem reale potestatis regis
exercitium consequatur.
4 Apparet etiam ex alia ejusdem instituti clausula (b) quod regi primo per
coronationem reale potestatis regiae exercitium conferatur. 5 Dignum denique
observatione est etiam illud quod de utraque tantum cum illegitima corona peracta
coronatione publica exstent instrumenta eo, ut e toto utriusque instrumento contextu
apparet, consilio edita ut validitas harum coronationum vindicetur, quae causa cum in
peractis legitimo diademate coronationibus non fuerit subversata, probabile est de ejusmodi
coronationibus nulla confecta fuisse instrumenta.
Primum vestigium quod objectum etiam externae securitatis in diaeta fuerit
pertractatum.
6 Caeterum regem hunc, licet quadriennio tantum imperarit, plura
celebrasse comitia in Vestigiis Diaetarum evictum est (c), maxime tamen
memorabilia sunt illa, quorum decretum ibidem profertur de anno 1444; in his rupta recens
inita cum Turca pace bellum decretum fuit quod fatalem illam ad Varnam cladem, ubi rex
occubuit, post se traxit. 7 Et hoc est primum pertractati in comitiis belli
et pacis negotii vestigium (d). 8 Caeterum constitutio in suo perstitisse
statu videtur.
9 (a) Vide illud in declaratione iurium Hungariae in Russiam.
10 (b) "Dantes... et pari voluntate tribuentes praefato Domino Nostro nunc
coronato regi plenissimam illam facultatem in faciendis gratiis et donationibus et
confirmationibus perpetuis, et ad tempus collationibus et locationibus bonorum et
officiolatuum atque immunitatum officialibus et baronibus regni. 11 Item in
disponendis praelaturis ac beneficiis ecclesiasticis tam majoribus, quam minoribus, ac
recompensandis maritis fidelium. 12 Quibuslibet quoque infidelibus et
delinquentibus, secundum unius cujuscunque demerita puniendis, nec non in faciendis,
emendandis et exercendis judiciis exercendumque, agendum, dirigendum, et concludendum -- 3512 -- in omnibus his, quae ad reges Hungariae suos praedecessores et eorum facultatem
quomodolibet, consvetudine videlicet ac jure pertinuerunt". 13 Sane nuspiam
executiva et judicialis regis potestas melius adumbratur.
14 (c) Vestigia Diaetarum pagina 329-a et 244.
15 (d) Ibidem pag. 245-a.
§ 58
1 Caeso ad Varnam anno 1449. Uladislao Polono, Ladislao vero Alberti regis
posthumo, cujus haereditarium jus status jam anno 1439. agnovisse §-o 55-o docuimus, adhuc
minorenni et sub potestate Friderici imperatoris una cum corona extra regnum constituto
regnum primum defectus potestatis executivae casum hac epocha subivit.
Primum exemplum quo status tempore interregni vicariam regis potestatem in generalem
regni capitanum Nicolaum Ujlak transtulerunt.
2 Inter captivitatem enim Mariae et reditum Sigismundi e Bohemia pauci
tantum menses effluxerunt, per quos procuratis ab ordinariis magistratibus currentibus (ut
nunc loquimur) negotiis carentia potestatis executivae haud ita sensibilis potuit evenire.
3 Nunc de plurium annorum spatio agebatur; itaque operae pretium est
reputare quomodo status in primo hoc casu necessitati regni prospexerint.
4 Iam primum convenisse eos mox post obitum Uladislai vicariamque
potestatem regis sub titulo capitanei regni Nicolao de Ujlak, Transylvaniae vojvodae,
detulisse e Verböczii parte 2-a tit. 14. et 38. constat. 5 Quo tamen tempore
comitia haec acta fuit, quos authoritati capitanei, qui se vicarium etiam regni inscribebat,
limites posuerint, hactenus non constat. 6 Laxiores certe, quam quos subinde
Hunyadio gubernatori praescripserunt, eos non fuisse tuto licet existimare.
Forma administrationis quam tunc stabiliverunt.
7 Egere deinde comitia subsequo anno 1445. (a) quibus et successionem
Ladislai Posthumi stabiliverunt, et peculiare regni sigillum, 3514 sub quo
necessariae et commemoriales litterae (b) expediantur, effingi procurarunt; ac sigillum
quidem regni jam antea exstabat fuitque ejus usus, praesertim illo intervallo, quod inter
Mariae captivitatem et Sigismundi coronationem intercessit, in judicialibus instrumentis
(c), verum utrumque hoc et forma et inscriptione differebat (d); cumque exstante jam uno
superfluum fuisset aliud effingere si prioris promiscuus in judicialibus et publicis usus
fuisset, debuit aut prius illud, velut pro specifico tantum illo casu constitutum, subinde
cassum reddi, aut illo judiciales, hoc autem publicae expeditiones obsignari, aut denique
cassato priori, posteriori hoc utriusque ordinis litterae confirmari. 8
Plurae etiam publicae litterae prostant quae posteriori hoc sigillo munitae fuere (e), id
quod provocati articuli voces illae: "commemoriales litterae" indicare videntur, sicut e
converso verba illa "et procedatur justitia mediante secundum quod decet, usque coronationem
regis," satis ostendunt sigilli hujus usum etiam in judicialibus viguisse. 9
Caeterum clausula illa "usque coronationem regis" evidenti est indicio et quod status
Ladislaum Posthumum jam nunc regem agnoverint, et quod coronationem, quam hic adhuc in cunis
subiverat, pro valida eotum adhuc non reputarint.
10 (a) Docet id Verböczy P. 2. tit. 14. § 35. et Friderici imperatoris ad
civitatem Bartphensem litterae quibus eam hortatur ut suffragium suum his comitiis in
Ladislaum Posthumum conferat. In Vestigiis Diaetarum .
11 (b) Sunt verba provocati supra Verböcziani §-i.
12 (c) Possidet clarissimus Pray litteras judiciales hoc sigillo
insignitas.
13 (d) Vide differentiam hanc in Vestigiis Diaetarum p. 250.
et 251.
14 (e) Veluti expeditoria a statibus palatino Laurentio de Hédervára super
resignato castro Budensi 1447. extradatae. 15 Vide earum conclusionem in
Vestigiis Diaetarum pag. 270.
3516
§ 59 Verum hac paulo post ab Ujlakio ablata eandem conferunt Joanni Hunyady sub titulo
gubernatoris.
1 Nutante sub administratione Ujlakii reipublicae statu regnicolae varios
revehendae internae pacis modos cum in Albensibus, tum in Pestanis comitiis agitarunt (a);
quid tamen in iis sancitum fuerit, non constat, cum memoria tantum comitiorum horum in
posterioribus litteris existat; id unum constat eos decrevisse ut occupata per privatos
regia castra, e quibus hi regnicolis multas injurias inferebant, demptis paucis, quorum usus
privatis relictus est, restituantur (b); decreverunt etiam ut Ladislaus una cum corona e
manibus Friderici imperatoris ita repetatur ut, si abnuerit, is bello etiam impetatur (c);
seu imminens belli periculum, seu impares sustinendae adeo procellosae administrationi
Ujlakii vires id demum consilium statibus expresserunt ut eodem anno 13-a Iulii non jam per
repraesentantes, ut antea, sed iterum viritim (d) convenirent, et examinato Ujlakio (e)
vicariam regis potestatem Ioanni Hunyady gubernatoris nomine detulerint. 2
Itaque videndum tantum restat quibus limitibus auctoritatem ejus circumscripserint.
3 (a) Patet id ex ingressu decreti quo Ioannes Hunyady gubernator
renunciatus est, in Vestigiis Diaetarum pag. 253-a, ubi dicitur: "eas res
modosque quibus... tot diebus, totque annorum curriculis alternis insidiis, persecutionibus
acerrime contra sese fine dato pacem reformare et charitative sibi invicem commorari
possent, avidissime exquirere coepissent." 4 Quod utique veram indicat
anarchiam.
5 (b) Albensium ingressus laudati decreti, Pestiensium articulus ejusdem
2-us memoriam continet; ita tria eodem anno celebrata fuisse comitia apparet.
6 Certum perturbati interim regni status indicium.
7 (c) Id enim vero coaevi scriptores prodiderunt.
8 (d) Ingressus laudati decreti ita habet: "cum universitate praelatorum,
baronum et nobilium, ac aliorum singulorum possessionatorum hominum hujus regni."
3518
9 (e) Cum Verböczius P. 2. T. 14. § 38. Ujlakium inde ab obitu Uladislai
usque electionem Hunyadis vicariam regni potestatem gessisse tradat, debuit ille utique his
comitiis exauctorari.
§ 60 Authoritas quam muneri huic adhibuerunt.
1 Articulo quidem 6-o in abstracto decernunt "ut gubernator tantam habeat
authoritatem quantam haberet regia Majestas." 2 Verum id postea adeo
restringunt ut praeter competentem regibus judicialis potestatis partem, authoritatem
militarem, et proventuum regiorum administrationem nihil ferme ei reliquum manserit.
3 Adjunxerunt nempe illi unius praelati, unius baronis et duorum nobilium
consilium, ad quos omnia referre debebat, tempore vero octavarum insuper palatinus, judex
curiae, duo praelati, duo barones, et sex nobiles eidem adscripti fuerunt, cum quibus
judicia exerceat (articulus 7-us).
4 In absentia consiliariorum dederunt illi quidem potestatem currentia
negotia et
[ERROR: no reftable :]
60.4 et addidi
minores causas expediendi, ea tamen cum restrictione ut, si quid contra
consvetudinem regni decerneret, id per judices ordinarios regni valeat emendari sicque ipsas
gubernatoris sententias revisioni judicum regni ordinariorum subjecerunt (articulo 13).
Latum a rege judicium non fuit inappellabile, sed potuit a judicibus regni ordinariis
reformari.
5 Memorabilis est finalis articuli hujus clausula: "prout temporibus regum
fieri consveverunt." 6 Primum enim hoc est diplomaticum argumentum e quo
patet judicium a rege latum non fuisse supremam illam decisionem, a qua nullus jam licuerat
appellare, sed hujus quoque sententiam, si solus pronunciavit, potuisse a judicibus regni
ordinariis reformari.
7 Caeterum potestatem legislativam status sub gubernatore hoc adeo naviter
exercuerunt ut inde a 1446. usque 1450. inclusive celebratorum 3520 singulis annis
comitiorum vestigia jam detecta sint (a), detegenda indubie reliquorum etiam duorum, usque
dum Ladislaus Posthumus ipse regimen capesseret, annorum.
Status omnes magistratus ad abdicanda officia cogunt et ipsi illa conferunt.
8 De ipsa potestate executiva exiguam admodum gubernatori status
reliquisse videntur. 9 Patet enim ex articulo 3. quod in comitiis, quibus
hic electus est, omnes regnicolae officia sua abdicare debuerint, novos vero non gubernator,
sed ipsi status creaverunt magistratus. 10 Patet ex articulo 3. quod
postquam ea etiam castra, quae prioribus Pestiensibus comitiis prae manibus privatorum
relicta fuerant, resignanda esse decretum fuit, hujus executionem non gubernatori
commiserint status, sed eorum possessores e comitiis antea non dimiserint, donec illa
effective resignarunt. 11 Patet ex articulo 10-o quod potestatem ejus in
conferendis bonis ad numerum 30 colonorum restrinxerint, id quod postea palatino praesente
etiam rege legitime concessum fuit.
Plane privilegia confirmant.
12 Patet ex instrumento e comitiis 1447. dimisso (b) quod plane concessum
a Sigismundo rege vico Al-Magyari nundinale privilegium renovarint. 13 Patet
ex epistolis gubernatoris a Joanne Zredna collectis quod negotium pacis cum Friderico
imperatore in comitiis 1448. pertractarint (c). 14 Patet denique e datis
occasione comitiorum 1450. ad Pontificem litteris quod objectum juris patronatus in
ecclesias aeque status tractarint (d).
Nobiles impossessionatos lucro camerae subjiciunt.
15 Memorabile est quod in ipsis his sub auspiciis statuum celebratis
comitiis nobiles impossessionati pendendo lucri camerae subsidio non amplius [subjecti]
fuerint exempti
[ERROR: no reftable :]
60.15 exempti: exemplo B
(e).
3522
16 Ita status in prima statim longiori regis absentiae occasione commodo
reipublicae minus prospexerunt, dum magnam potestatis executivae partem ad se pertraxerunt.
17 Debuit enim gubernator variis aemulorum insultibus patere, id autem
vigentem jam anarchiam debuit magis adhuc confirmare. 18 Patet id vel e
variis privatarum familiarum confoederationibus quae articulo decreti hujus 5-o abrogantur.
19 Has enim ad propulsandas tam regis, quam aliorum privatorum injurias
initas fuisse ostendunt, quae earum adhuc prostant, exempla; quod autem confoederationum
harum non tantum ad repellendas, sed etiam ad inferendas injurias usus factus sit, docent
coaevi scriptores. 20 Inde tot occupationes castrorum et proventuum
regiorum, tot desolationes privatarum arcium, tot violentiae, ut proprietatem omnem
fluctuasse appareat. 21 Quod est primum anarchiae argumentum.
22 (a) In Vestigiis Diaetarum a pag. 273-565.
23 (b) Ibidem pag. 263.
24 (c) Ibidem pag. 273.
25 (d) Ibidem pag. 272.
26 (e) Vide edictum statuum eatenus vulgatum in Vestigiis
Diaetarum pag. 261, ubi dicitur: "Item super singulos quatuor nobiles iobagionem non
habentes unus florenus dicetur."
§ 61 Ladislaus Posthumus regno admovetur; ejus capitulatio, quae corpori juris sub
nomine decreti inserta est.
1 Fridericus mortua interea Ladislai Posthumi matre Elisabetha cognati sui
tutelam eo pertinacius retinebat, quod sibi successionem in adtinentes ad jus ejus
provincias et regna, tamquam praematurum ejus obitum jam tum 3524 praesagiret,
praecoci spe jam tum destinaverit. 2 Maluit itaque bellum cum Hungaris
experiri quam hunc et coronam regni iis reddere; fractus tamen virtute Hunyadis, regem ipsis
demum restituit, coronam autem non dimisit. 3 Quare Hungari coronationi
illi, quam Ladislaus adhuc in cunis subiverat, acquiescentes eum Posonium deductum 1453.
regem salutarunt. 4 Obtento nihilominus quod in Corpore Juris
sub nomine decreti insertum est inaugurali diplomate, seu capitulatione, quod enim id pro
tali habendum sit, apparet ex articulis 1-o et 2-o cum finali ejus clausula combinatis e
quibus patet quod et rex statibus de observanda regni constitutione, et status regi de
praestanda eidem fide et obedientia juratam dederint cautionem.
Status regi juramentum fidelitatis nuncupant.
5 Qua in re dignum est attentione quod rex non ad omnium praedecessorum
suorum, sed tantum ad Sigismundi avi et Alberti patris sui leges sacramentum nuncupaverit.
6 Ut adeo et hinc iterum errasse Verböczium appareat dum omnes Andreae II
successores decreta ejus in aditu regiminis juramento confirmasse affirmat.
§ 62 Decreta comitiorum jam tum comitatibus submitti consveverunt.
1 In inaugurali 1453. decreto status per articulum 10 (a) legislativam
suum circa tributa imponenda potestatem luculente exercuerunt, dum impositum, ut vidimus,
1440. nobilibus impossessionatis lucrum camerae revocarunt.
2 Dum enim articulo 10 taxas inconsvetas abrogant, nil aliud intelligere
potuerunt quam impositum nobilibus impossessionatis, ut supra vidimus, lucrum camerae.
3 Pro ignobilibus enim taxa haec jam inde a Carolo I publicis legibus
stabilita adeoque consveta fuit.
4 Decretum 1454. ex ipso autographo descriptum esse indicat illa ingressus
ejus clausula "universis praelatis, baronibus, nobilibus... in comitatu N.N. constitutis" e
quo una apparet usum decreta comitiorum ad singulos comitatus transmittendi jam tum
viguisse; ex autographo enim hoc debuit deinde exemplar pro singulo comitatu describi.
3526
5 Ad comitia haec non jam omnes viritim nobiles, sed nuncios tantum
comitatuum convenisse praefatio decreti hujus manifestum facit.
6 (a) Lucrum Camerae fuit consvetum inde a Caroli temporibus subsidium;
dum proinde hoc articulo dicitur: "taxae inconsvetae ulterius non fiant" de nullo alio quam
de subsidio hoc nobilibus imposito intelligi potest.
§ 63 Mala aerarii administratio.
1 Convulsum publicae administrationis statum decreti hujus articulus 2-us
luculenter ostendit. 2 Apparet nempe inde proventus regios ita dissipatos
fuisse ut ne ille quidem militum numerus, qui banderium regium efficiebat, inde ali, minus
emensus baronibus illis, qui vi muneris sui designata sibi banderia alere cogebantur, census
dependi potuerit, ut adeo oportuerit status redigendo in ordinem aerario regio aliquot e
singulo statu viros deligere. 3 Et hoc est primum statuum in aerarium regium
influxus vestigium, una evidens ejus rei argumentum quod, quae aliqui barones regni servare
cogebantur banderia, ea non propriis impendiis, sed depensa e regis aerario certa pecuniae
summa alere debuerint.
4> Verum vigentem <hac
[ERROR: no reftable :]
63.4 hac conieci
tempestate anarchiam ipse, quem in gravissimo reipublicae periculo decreta adeo
solemniter insurrectio habuit, eventus magis adhuc remonstrat.
Excussa legum observantia anarchia viget.
5 Nimirum decreverunt status, fama apparatus, quem Mahometes post captam
Constantinopolim contra Hungariam suscipere ferebatur, perculsi, graviorem tantisper, quam
quae jam sub Sigismundo pro norma defixa fuerat, portalem insurrectionem. 6
E Sigismundeae enim normae 3528 praescripto a 99 tantum tres bene armati, e
constitutione vero hac a 100 portis 6 equites, et 3 praeterea clipeati et pharetrati [ERROR: no reftable :]
63.6 pharetrati: faretratri B
pedites debebantur. 7 Verum cum postea Mahometem non in Hungariam,
sed in Serviam tendere intellexissent, nemo quidquam eorum, quae his comitiis imperata
fuere, praestitit, ita ut Hunyadius vicinum praevertere volens periculum cum solis propriis
et confinariis copiis pugnam ad Semendriam suscipere coactus fuerit; quam tamen pro eximia
sua Artis bellicae peritia et singulari prorsus animi fortitudine illustri victoria
coronavit.
§ 64 Factiones adversus Hunyadium qui solus labescentes jam res Hungariae sustentabat.
1 Immortalia viri hujus merita tantum abest ut zelum publicum in animis
civium excitaverint, ut novos potius aemulis ejus stimulos addiderint ad eum summo in
exercitum imperio perturbandum.
Tentamen introducendi in absentia regis supremi senatus.
2 Itaque cum collata Hunyadio in comitiis 1454. generalis regni capitanei
dignitas per articulum 1-um limitibus unius anni circumscripta fuerit, Ladislaus Gara
palatinus, praecipuus Hunyadii aemulus, absente in aliis provinciis rege, necdum elapso anno
in particulari aliquo conventu (alia enim praeter ea, quorum decretum in Corpore
Juris exstat, nulla publica regni comitia ad annum 1454. memorantur) pervicit ut
novum e sex de singulo statu deligendis viris consilium constituatur quod publica
oeconomica, et militaria summa cum potestate administret. 3 Verum rex
saniora edoctus id ipsum Hunyadio relinquit arbitrio an consilium hoc abrogare, vel vero ita
confirmare velit, ipse illi ut eidem praesit (a). 4 E quo diserte patet
palatinum executivam ipsius principis potestatem restringere quidem voluisse, regem tamen id
passum non fuisse. 5 Constat enim Hunyadium particulares praelatorum et
baronum conventus subsequo anno 1455. celebrasse (b). 6 Consilii tamen
illius nulla uspiam adhuc memoria prolata est, ut adeo illius erectionem Hunyadii
interccessione abrogatum fuisse tuto liceat existimare.
3530
7 (a) Vide litteram regis ad Hunyadium in Annalibus Regni
Hungariae ad annum 1454.
8 (b) Vide in Vestigiis Diaetarum litteram S. Capistrani pag.
283, litteras vero praelatorum ad Pontificem datas pag. 286; ex utraque apparet non fuisse
haec generalia regni comitia, forte quod rex peregre aberat, sed particularem praelatorum et
baronum conventum.
§ 65 Mahomete Hungariae jam imminente regnicolae decretam ante biennium insurrectionem
praestare recusant.
1 Cum Mahometem in proposito invadendae Hungariae persistere fama publica
ferret, in hoc 1445. conventu de opponenda eidem valida manu agitata fuere, sed cum
Mahometes eo iterum anno cessaverit, nullum eorum, quae forte ibi decreta fuerant, effectum
subsecutum esse comperimus.
2 Anno 1456. Ladislaum comitia Pestinum pro festo Epiphaniae indixisse
constat (a); an tamen haec, uti et alia ante festum S. Brictii [ERROR: no reftable :]
65.2 Brictii: Beictii B
eodem anno indicta (b) reipsa celebrata sint, necdum compertum est.
3 Id constat Mahometem hoc anno ad Belgradum expugnandum invadendamque
Hungariam cum ducentis armatorum millibus reipsa movisse. 4 Quod cum
Szilágii, Belgradi praefecti, litteris annunciatum fuisset, nihil quidem Hunyadius intentati
reliquit quo regnicolas ad praestandum, qui ante biennium in comitiis 1454. imperatus fuit,
militis numerum permoverat.
Solus tamen cum exigua manu Hunyadius vires ejus retundit.
5 Ast incassum; obsistente aemula Garaii factione solutaque per vigentem
tanto tempore jam anarchiam vi imperii, e banderiali, portali, et insurrectionali militia,
quae numerum 100,000 longe superare debuisset, vix 5000 potuit extorquere, ita ut sola haec
praeter propriam 10,000 cohortam inconditamque, quam Joannes Capistranus adduxerat,
cruciatorum turbam tam copioso hosti, tamque bellicoso, ut Mahometes fuit, dux objicere
salutemque regni tanto discrimini exponere debuerit. 6 Sane nisi propitia
3532 Hungariae fata tantum, ut Hunyadius fuit, imperatorem in haec tempora
reservassent, exitium, quod sub Ludovico II a Solimanno regnum passum est, jam tum a
Mahomete indubie subire debuisset.
7 Mortuo non multo post gloriosam hanc expeditionem Hunyadio, postquam rex
Ladislaus natu majorem ejus filium Ladislaum propter necatum Belgradi Cileae comitem, ab
aemulis Hunyadianae domus impulsus, Budae extremo affici supplicio curasset, tum demum, quod
hactenus gliscebat tantum, schisma eripit totumque in Hunyadianam et Garaianam factionem
regnum discessit, quod ultimum certe eidem exitium erat adlaturum nisi Turca opportunam hanc
perdendae Hungariae occasionem neglexissent.
8 (a) In Vestigiis Diaetarum pag. 286 ipsae ejus regales
memorantur.
9 (b) Vestigium eorum indictionis prostat in Vestigiis
Diaetarum pag. 287.
§ 66 Mortuo et Hunyadio et rege Ladislao, Szilághius se gubernatorem eligi procurat.
1 Interea mortuo Ladislao Posthumo, Garaiana factio pro palatino,
Hunyadiana pro Mathia, gubernatoris minori natu filio, regnum captabat; praevaluit Szilághii
viduaeque gubernatoris Hunyadii potentia; postquam enim vacante regno praelati et barones
comitia pro eligendo novo rege praefixissent (a), Szilághius cum 40 armatorum millibus ad ea
comparuit, hocque armorum terrore Garaianas partes ita prostravit ut antequam eligendo regi
manus admoveretur, se in quinquennium, dum nempe Mathias adolescat, gubernatorem eligi
procuraverit. 2 Electionem hanc extortam fuisse vel inde apparet quod
dignitas haec nullis, ut in Hunyadio factum est, limitibus circumscripta, immo ipsa electio
ne in decretum quidem comitiorum horum relata fuerit, sed accessorie tantum in articulo 14
gubernatoris mentio injecta sit; eo nempe jam tum oligarchia processit, eo statuum animi
deflexerant ut antiquata, quae sub principium epochae hujus vigebat, reginarum corregentia
hunc jam tertium ex ordine gubernatorem tempore interregni agnoverint.
3534
3 (a) Vide horum publicatorias in Vestigiis Diaetarum pag.
290; patet ex iis quod in interregno non status, non palatinus, sed praelati tantum et
barones comitia indixerint. 4 Patet quod nomine baronum non tantum ii, qui
palatinum aliquod officium reipsa gesserunt, sed alii etiam potentiores optimates, veluti
Ioannes Marczal, et Simon Czudar venerint. 5 Patet denique quod ad haec
comitia iterum nuncii tantum vocati, horum tamen numerus non fuerit determinatus.
§ 67 Ut Hunyadii filius, suus vero ex sorore nepos, Mathias rex eligatur, efficit.
1 Hac dignitate suffulto et tanto armatorum numero stipato Szilághio
pronum jam fuit suum ex sorore nepotem Mathiam, qui jam tertius Arpadianam domum nullo nexu
contingebat, 1458. 28-a Januarii regem dicere; Garaium enim palatinum, qui de impulso in
necem senioris Mathiae fratris rege Ladislao sibi conscius fuit, jam non ambitio, sed
conservandae vitae suae sollicitudo tenebat. 2 Itaque postquam Szilághius
huic clientibusque ejus de nece hac non vindicanda fidem dederat (a), hi quoque in Mathiam
adminus ad speciem consenserunt.
Capitulationi pro Mathia subscribit.
3 Quicunque decretum Szilágianum attentius expenderit, illud
capitulationis, seu inauguralis diplomatis vicem subivisse facile advertet; interim
restringitur illo executiva regis potestas ne magistratus et bona exteris conferre possit
(articulo 7. et 8.), normam cudendae monetae status eidem praescribunt (articulo 12).
4 Ut securam sibi efficiant potestatis legislativae communionem, novo
hactenus exemplo comitia quotannis celebranda defigunt (articulo 13). 5
Receptum inde a Carolo I, et sub Ludovico I et Alberto jam in legem publicam relatum usum ut
rex tributum etiam a nobilium colonis nomine lucri camerae exigere possit, abolent (articulo
5-o); nobiles, sacerdotes et studiosos a depensione telonii eximunt (articulo 10).
6 Et tamen renovant perlatam, ut jam vidimus, primum sub Sigismundo legem ut
rex regnum propriis proventibus defendere debeat. 7 Insurrectionem vero tunc
primum, dum regius miles non suffecerit, 3536 locum habere declarant (articulo
2-o). 8 Cum primus [ERROR: no reftable :]
66.8 Cum primus: cumprimis B
hic post exstinctam in masculo Arpadianam domum e nativis Hungaris rex creatus sit,
ne cognati ejus hoc titulo praepotentiam exercere possint, diserte praecaverunt articulo
11-o. 9 Sunt quidem praeter constitutionalia haec particulares etiam aliquot
leges decreto huic insertae, verum morem hunc in posterioribus etiam capitulationibus
viguisse infra videbimus.
10 (a) Vide ejus argumentum pag. 291.
§ 68 Mathias inaugurale deponit, fidelitatis vero juramentum a potioribus praelatis et
baronibus recipit.
1 Mathias jam 16-a Februarii Budam pervenit et, cum detenta adhuc per
Fridericum imperatorem corona coronatio suscipi non posset, inaugurale de observanda regni
constitutione praestitit sacramentum vicissimque a praesentibus eotum copiosis praelatis,
baronibus et nobilibus juramentum fidelitatis recepit (a).
Circa convocandam ad diaetam nobilitatem variat.
2 Prima is sub auspiciis suis comitia eodem statim 1458. anno octava post
Pentecosten die Pestini celebravi (b); comitiis his, uti et prioribus sub Szilághio
celebratis, omnes denuo nobiles convenerunt. 3 E contra comitiis eodem 1458.
Szegedinum pro festo Nicolai indictis et sequenti anno in Pervigilio Epiphaniae Domini
terminatis tantum "quatuor de unoquoque comitatu electi, cum plana facultate missi, totum
regnum repraesentantes" interfuerunt (d). 4 Ad subsequa 1462. comitia
nobiles viritim iterum convenerunt (e), nimirum agebatur in his de conflanda pro redemtione
coronae 60,000 aureorum summa adeoque, ut singuli adsint, plurimum interfuit.
5 Verum ipsis inauguralibus 1464. comitiis iterum repraesentantes tantum
interfuerunt (f). 6 Ex omnium reliquorum Mathiae decretorum praefationibus
apparet nuncios tantum comitatuum ad illa 3538 vocatos fuisse, solae praefationis
decreti 1471. clausula adeo ambigua est ut neutrum ex illa elicere possit; adeo varius sub
solo Mathia in substantiali hac legislationis forma usus vigebat.
7 Iam ante Mathiae tempora in eos, qui vocati ad comitia non venerunt,
poenam fuisse constitutam a regalibus ejus pro diaeta 1462. editis constat.
8 Quae tamen illa fuerit, hactenus eruere non potuimus (g).
9 (a) Primum patet e decreti Pestiensis 1458. conditi articulo 55-o,
alterum e diplomate Mathiae in Vestigiis Diaetarum pag. 352.
10 (b) Constat id e publicatoriis ejus in Vestigiis Diaetarum
pag. 297. prolatis. 11 Decretum hoc Corpore Juris non
continetur. 12 Primus illud vulgavit Martinus Kovachich in Vestigiis
Diaetarum pag. 298.
13 (c) Dicitur enim in eorum praefationibus: "praelati, barones, nobiles
universi."
14 (d) Sunt verba praefationis.
15 (e) Dicitur enim in praefatione: "in praesenti generali congregatione
universorum praelatorum, baronum, nobiliumque regni."
16 (f) Dicitur enim: "Cum nos (...) hanc conventionem generalem omnibus
praelatis, baronibus, ac nobilibus de regno nostro indiceremus."
17 (g) Exstant in Vestigiis Diaetarum pag. 362, ubi dicitur:
"De speciali nostra benignitate statuimus ut nemo ex vobis per consveta alias gravamina ad
veniendum compellatur."
§ 69 Andreanam constitutionem et Sigismundi decreta primo occasione coronationis
confirmat.
1 Recuperata a Friderico imperatore corona Mathias, postquam jam sex annis
imperasset, tandem 1464. Alba Regali coronatus est. 2 Et his primo comitiis,
licet interea quatuor jam diaetas eum celebrasse in Vestigiis Diaetarum
ostentum sit, Hungari confirmationem decretorum non Andreae 3540 tantum et
Ludovici, sed et sexti Sigismundi decreti procurarunt; sicque alter hactenus regum ab Andrea
III est Mathias qui decretum Andreae II occasione coronationis confirmavit; alii omnes
pluribus post coronationem annis id praestiterunt. 3 Nimirum noluerunt
Hungari fundamentalia jura sua nisi a legitime coronato rege confirmari, et vero
constitutionale illud axioma "quod nullus pro legitimo rege haberi possit, nisi qui propria
S. Regni corona redimitur" in Mathiae exemplo plurimum enituit. 4 Quod ut
clarius appareat, rei hujus series altius tantisper repetenda videtur.
Quid Hungari in S. Regni corona coronationisque necessitate reponerent, diserte
explicatur.
5 Domus Austriaca jam post Alberti I obitum 1308. in duas distinctas
lineas abivit, nempe Friderici I et Alberti II (a); Alberti linea in Ladislao Posthumo,
Alberti III, cui status haereditarium obtulisse regnum supra §-o 51 vidimus, filio defecit.
6 Fridericus II, qui Mathiae tantum negotia facessivit, e linea Friderici I
descendit; Fridericus hic, ut primum Ladislaum Posthumum cum S. Regni corona in suam accepit
potestatem, de asserenda suae quoque lineae in regnum Hungariae haereditate consilium
suscepit. 7 Hoc fine repetitum toties ab Hungaris Ladislaum Posthumum tamdiu
restituere detrectavit donec eum Hunyadi armis et nomine lacessivit. 8 Cum
Turcas eodem tempore Hungariae imminere intelligeret Fridericus, Ladislaum restituit quidem,
coronam tamen ne tum quidem dimisit. 9 Scivit nempe ille Hungaros nullum
alium, nisi qui ipsa hac regni corona insignitur, pro legitimo rege reputare sperabatque, si
(ut postea evenit) Ladislaus deficiat, se detentione sancti hujus pignoris necessitatem
Hungaris impositurum ut se regem renunciare cogantur. 10 Et vero parum
abfuit quin voti damnetur. 11 Garaiana enim factio procuratae praepotentia
Szilághii Mathiae electioni acquiescere nolens non multo post, atque hic regni gubernacula
adierat, tempore, secessit nixaque fundamentali constitutionis Hungaricae principio quod
nullus nisi ipsa illa, quam Fridericus in potestate habebat, S. Regni corona adimitus pro
rege Hungariae haberi possit, eidem regnum detulit, id potissimum obtendens quod Ladislaum
sanguinis nexu contingat, et S. Regni coronam in potestate habeat (b).
3542
12 Si Fridericus suppeditatis prompte factiosis his necessariis belli
subsidiis coronationem sui peragi curasset, actum erat de adolescente neque satis adhuc
firmato rege Mathia. 13 Potior enim regni pars Fridericum qua legitime
coronatum agnovisset. 14 Nunc cunctabundo semper, ubi de sumtibus agebatur,
Friderico Mathias errore hoc in rem suam naviter usus insurrectionem graviorem, quam quae
unquam hactenus decreta fuit, in comitiis ipso primo aditi per se regni anno pro festo S.
Nicolai Szegedini celebratis a statibus impetravit. 15 Copiis his subsequo
statim vere factiosos ad Körmöndinum invadit acceptaque primum, tum reddita iis clade
traductisque in partem suam bonorum officiorumque pollicitatione factionis capitibus Garaio
palatino et Ujlakio Transylvaniae vojvoda totam hanc dissuit tempestatem.
16 Verum coronam regni non eadem impetrare potuit facilitate.
17 Debuit antea cum Alberto Austriae duce, cujus cum Friderico controversiae
jam ad apertum bellum spectabant, offensivum foedus percutere. 18 Debuit
Ioannem Griskra famigeratum illum in superioribus regni partibus dynastam et belli ducem a
Friderici partibus abstrahere et in suam pertrahere societatem sicque Fridericum triplicis
hujus foederis metu percellere donec is ad suscipiendum de restituenda regni corona
tractatum animum serio applicuisset. 19 Tantum tamen et Mathias et status
regni in coronae recuperatione momentum posuerunt ut tam duras, quas vix victus hostis
suscepturus erat, conditiones in tractatu hoc subiverint (c). 20 Nimirum ut
Fridericus, dum vixerit, titulum regis Hungariae retinere possit; si Mathiam deficere
contingat, Hungariam haereditario jure obtineat; ut Mathiae, si conjugem ejus, quam sterilem
esse Fridericus probe noverat, obire contingeret, secundum inire matrimonium non liceat;
denique ut corona 60,000 aureis redimatur. 21 Noverat nempe Mathias se
firmum in solio tamdiu non futurum dum ejus electio per impositam sibi coronam obfirmetur;
noverant status totum suum et electionis et legislativae potestatis jus in possessorio
sancti hujus pignoris, ut jam explicuimus, radicari. 22 Ideo grave licet
illud litrum status e propriis facultatibus ultro prompte contulerunt; ideo his primum
inauguralibus comitiis eos de securiori coronae conservatione sollicitudo incessit, sed et
tunc totam hanc curam regi per articulum 2 detulerunt.
3544
23 (a) Vide com. Coronini Genealogia domus Austriacae .
24 (b) Vide confectum super ea re instrumentum in Vestigiis
Diaetarum pag. 348, ubi dicitur: "quod (regnum) absque coronato rege tamquam
acephalum fuit." 25 Inter motiva autem delati eidem regni dicitur: "quod
domino nostro Ladislao regi sanguine juncta fuit (...) et S. Regni coronam hucusque in suis
manibus fideliter custoditam tenuerit ac hodie teneat."
26 (c) Reliquas conditiones exhibet tractatus ipse in Auctuario
diplomatico Adami Kollár: prohibiti autem secundi matrimonii testes sunt Cuteus in
Annalibus Silesiae, et Balearius in Commentariis rerum Gallicarum
.
§ 70 Adhuc tempore Mathiae rex non tractare cum statibus, sed articulos, prout sibi
exhibebantur, confirmare solebat.
1 Si prolixi, qui in Pestiensibus 1458. comitiis perlati sunt 60 articuli
expendantur, una et id reputatur quod diaeta illa nonnisi 12 diebus duraverit (a); si
praeterea stylus, quo decretum 1478. conceptum est, in considerationem sumatur, videtur usus
ille, quem in decreto Alberti jam animadvertimus, adhuc sub Mathia perdurasse, nimirum quod
rex propositos per status articulos, quin iis aliquid seu addat, seu demat, prouti sibi
praesentati fuerant, confirmare consveverit; quomodo enim tam numerosi et prolixi articuli
in comitiis Pestiensibus, quae 12 tantum diebus durarunt, concertari, quomodo in decreto
1478. status sermonem ad regem dirigere potuissent, e. g. in articulo 1-o "Contribuimus hoc
anno praesenti Majestati 3546 Vestrae," articulo 2-o "Ut Majestas Vestra eo magis
necessitati suae intendere possit," et sic passim.
2 Ac una id etiam e tenore praefationum et conclusionum Mathiae apparet
quod jam rex tantum statibus unum decreti exemplar, non vero vicissim (ut sub Alberto),
extradederit.
Usus decreta ad singulos comitatus submittendi renovatur.
3 In decreto 1471. articulo 1. statuitur quidem ut praeterea singulum
singulo comitatui exemplar decreti submittatur. 4 Nolim tamen propterea
existimes quasi institutum hoc primam sub his comitiis originem accepisset.
5 Coepit illud jam sub Ludovico, qui primus decretum Andreae II additis 31
novarum legum capitibus confirmavit. 6 Decretum enim hoc hodiedum exstat in
aliquot comitatuum, uti et Regni Croatiae archivo, nec non apud familiam Görgeianam (b) ad
quam indubie ex archivo comitatus Scepusiensis devenerit. 7 Ita etiam exstat
pluribus in locis Mariae reginae confirmatorium aeque constitutionis Andreanae decretum.
8 Sigismundi decretum minus civitati Bartphensi missum se suis tractasse
manibus Prayus testatur. 9 Ejusdem vero majus, uti et Alberti decretum
statibus Regni Sclavoniae missum, in ejusdem archivo prostat. 10 Si decreta
haec Regno Sclavoniae, si civitatibus missa fuere, quis dubitabit eadem comitatibus etiam
transmissa fuisse? 11 Verum intercideret fortasse tantisper hic usus eoque
nomine per laudatum articulum renovabatur.
12 (a) Patet id ex dato expeditionis decreti hujus in Vestigiis
Diaetarum pag. 330.
13 (b) Vide animadversiones in Grossingerum.
3548
§ 71 Decreto 1471. eadem quae capitulationi vis attribuitur.
1 Caeterum memorabilis est, quae hoc articulo et in conclusione decreti
hujus exprimitur, de ejus observatione sollicitudo. 2 In aliis et
praecedentibus et subsequis decretis rex in conclusione tantum generaliter pollicebatur quod
praemissos articulos observare observarique facere velit. 3 Hic distinctus
articulus conditur quo conditarum his comitiis legum observatio inculcatur ita ut occasione
singuli conventus nobilium in comitatibus in mensa jaceat (a). 4 In
conclusione vero dicitur: "praemissos [ERROR: no reftable :]
71.4 praemissos: praemissa B
articulos pro vero regni decreto haberi volumus," quasi reliquorum regni comitiorum
articuli pro decretis regni non reputarentur. 5 Ut rei hujus ratio constet,
successoris Mathiae, nempe Uladislai, capitulationis §-um 18-um in memoriam revocare
oportet. 6 Cum enim ibi dicatur: "quidquid domini status pro libertate (...)
atque conservatione regni usque tempus coronationis (...) concluserint (...) quod regni
decretum appellatur," patet evidenter id, quod posterior aetas capitulationis aut
inauguralis diplomatis nomine expressit, temporibus his nomine decreti regni compellatum
fuisse, reliqua decreta regis illius sub quo condita sunt dicebantur. 7
Itaque articulo 31:1471 [ERROR: no reftable :]
71.7 1471: 1741 B
et in conclusione ejus decreti id perferebatur ut articuli horum comitiorum tantam
vim habeant ac si per status ipsos ante coronationem conditi fuissent. 8 Et
vero in capitulatione, cui Szilághium nomine Mathiae subscripsisse vidimus, pauca tantum
capita continebantur. 9 Inaugurale 1464. Mathiae decretum circa juridica
potissimum versatur. 10 Praeterquam enim quod cursus monetae reguletur
articulo 22, status nullam aliam securitatem decreto hoc sibi constituerunt.
11 E contra in decreto 1471. renovatur annua celebrandorum comitiorum
obligatio, primum legislativae statuum potestatis praesidium articulo 1-o; renovatur sanctio
Andreae II, ne quis nisi via juris in persona aut rebus puniri possit, praecipuum tam
civilis quam politicae libertatis palladium, articulo 2-o. 12 Et ideo
vetatur ne rex bona alicujus erga simplicem delationem occupare possit articulo 10.
13 Imo ea, quae 3550 citra [ERROR: no reftable :]
71.13 citra: circa B
iuris viam seu rex, seu potentiores optimates occuparunt, ut statim restituantur,
constituitur articulo 23. et 27-o. 14 Regulantur loca depositoriorum salis
articulo 4-o; insurrectionis modus restituitur ad normam sub Sigismundo stabilitam articulo
7-o, nempe ut a 32 sessionibus unus portalis miles praestetur. 15 Mathias
enim in Szegediensibus 1458. comitiis unum a 20 sessionibus militem extorserit (b).
16 Rex prohibetur ne ullum praeter lucri camerae tributum sine consensu
statuum imponat articulo 11-o. 17 Ne rex officium supremi comitis ulli alio
quam nobili conferre possit, ordinatur articulo 15-o; nempe adeo jam eviluisse debuit
Sigismundaei decreti ii articulus 15-us, quo officium judicis nobilium nonnisi nobili
possessionato conferri posse decernebatur, ut ipsum plane supremi comitis officium
ignobilibus conferri coeperit. 18 Regi jus in privatorum foris et nundinis
censum exigendi, quo reges primae periodi indubitate gaudebant, adimitur articulo 20.
19 Excessibus regii stipendiarii militis poena dictatur articulo 21-o.
20 Denique judicialis regis potestas ei restringitur ut ordinarium juris
cursum nullis mandatis impedire et judices, si tale ad eos pertigit, ea tuto seponere
possint, articulo 12-o.
21 Quid proin mirum quod status decretum hoc pro capitulatione haberi
eandemque, quam inaugurale diploma habet, vim eidem inesse voluerint?
22 (a) Id enim exprimunt confusa articuli hujus verba illa: "et deferatur
idem decretum ad locum sedis judiciariae singulo comitatuum," quod in singulis conventibus
nobilium intercessit.
23 (b) Vide ejus articulum 5 in Vestigiis Diaetarum pag. 337.
§ 72 Absente rege an palatinus regnum hucusque moderatus sit, non constat.
1 Quae fuerit sub Mathia provisio negotia regni absente rege moderandi,
necdum satis licuit comperire. 2 Palatini authoritatem primo 1485.
3552
adeoque sub finem vitae Mathiae eo provectam fuisse mox demonstrabimus, ut absente rege
vicaria regis potestate praeesset. 3 Senatus alicujus, cui authoritas haec
delata fuerit, nulla adhuc sub hoc rege memoria occurrit (a). 4 Et tamen bis
absente rege comitia celebrata fuisse constat utraque Mathias ipse indixit.
Mathias absens ad comitia oratores mittit.
5 Sed ad illa, quae 1485. Vacii acta sunt, oratores suos, quos nunc
commissarios dicimus, misit (a); ad illa, quae 1474. celebrata fuere, nec hos misit, nec
conditis in iis per status inque formam regularis [ERROR: no reftable :]
72.5 regularis: regulatis B
praefatione et conclusione statuum muniti decreti reductis legibus regiam suam
sanctionem addidit; inde evenit ut aliqui non modo vacante solio, sed vel rege absente totam
non modo legislativam, sed et ipsam adeo executivam potestatem penes status resedisse
arbitrentur. 6 Verum unicum hoc in tota prima et secunda regum periodo
exemplum contra continuum neque postea etiam interruptum contrarium usum, contra positivas,
quas jam memoravimus, constitutionales sanctiones nihil probare potest. 7 Si
status his comitiis institutum hoc reipsa stabilivissent, continuassent certe hunc usum sub
debilioribus Mathiae successoribus Uladislao et Ludovico II, quos etiam e regno quandoque
abfuisse constat, hujus tamen nullum hactenus vestigium prolatum est. 8
Debuit itaque peculiaris quaedam nobis hactenus ignota circumstantia intervenire, ob quam
Mathias ad indicta per se comitia (b) nec oratores misit, nec editum in illis decretum
sanctione sua roboravit, passusque est ut status ipsi leges has et confirmarent et effectum
eorum se procuraturos pollicerentur; quod utique ad executivam pertinet potestatem (c).
9 (a) Vide litteras regis ad comitatum de Kraszna Viennae 1485. Sabbatho
Corporis Christi datas, in Vestigiis Diaetarum pag. 401, ubi dicitur: "cum his
diebus praelati ac barones caeterique regni Nostri primores nobiles totum regnum nostrum
repraesentantes in civitatem Vaciensem pro tenenda certa diaeta convenissent, miseramus in
eorundem medium certos ac nobiles oratores Nostros."
3554
10 (b) Quod ipsa haec comitia rex indixerit, patet e praefatione §-i 1:
"Quod cum nos his diebus in voluntate et mandato Serenissimi Principis... in hanc civitatem
Budensem ad tractandum diversas regni res... convenissemus."
11 (c) Ita enim in conclusione leguntur: "Quos articulos (...)
acceptavimus et approbavimus. 12 Imo acceptabimus, observabimus, et, quantum
in nobis est, per omnes incolas regni observari faciemus."
§ 73
1 Stabilis senatus, cujus consilio rex tam politica negotia quam causarum
definitionem moderari debeat, primum sub Hunyadio gubernatore, Mathiae patre factum fuisse
periculum jam supra vidimus; resumpserunt status hoc objectum primis statim, quae sub hoc
1458. egerunt, comitiis statueruntque articulo 29-o ut sex praecipui hunc in finem viri
nominentur (a). 2 Articulo vero 32 constituerunt ut iisdem rex de stipendio
provideat (b). 3 Senatus tamen hic ad consistentiam minime perductus fuisse
videtur, quin nullum imposterum ejus vestigium exstet, et Mathiam ita, ut praedecessores
ejus, convocatorum tantum pro arbitrio ex iis, qui forte aderant, praelatorum, baronumque
consilio usum fuisse appareat (c). 4 Post 20 annos, nempe 1478, status ipsi
stabiles jam judices ita elegerunt articulo 12-o ut pars eorum media in judiciis continuo
adesse debeat. 5 Verum judices hi jam ad octavas tantum et brevia judicia
restringuntur, neque eorum authoritas etiam ad politica negotia extensa fuit (d).
6 Et cum nulla ipsis defixa fuisse stipendia appareat, videntur hi quoque
stabiles judices non multo post evanuisse.
7 (a) In Vestigiis Diaetarum pag. 314 dicitur hoc articulo:
"Et insuper sex prudentes et nobiles viri ex proceribus regni deputentur qui et rebus regiis
agendis consilio pro arbitrio regni adhaereant, quorum etiam opera et ingenio dicta judicia
praetextu brevium evocationum fienda continuo exequantur."
8 (b) Ibidem pag. 318: "Dominus rex teneatur dictis sex nobilibus viris
oportunum salarium disponere, ut ratione praemissorum residentiam facere valeant."
3556
9 (c) Ibidem pag. 362. proferuntur ejus litterae, quae hanc clausulam
habent: "Nec satis esse putavimus, cum his duntaxat praelatis, baronibus, ac nobilibus, qui
pro nunc apud majestatem Nostram constituti sunt, in talibus respondere vel definire."
10 (d) Dicitur ibi: "et quod... praelati et barones ad judicium et
judicandum nunc in praesenti congregatione electi, vel saltem eorum media pars, semper in
judicio tam octavarum, quam etiam brevium evocationum interesse debeant. 11
Et eorum authoritate et in praesentia quaelibet causa saltem gravis definiatur."
§ 74 Palatinum reges nominabant non obstante Alberti articulo 2.
1 Ut palatinum rex pari statuum voluntate eligat, jam quidem sub Alberto
perlatum vidimus. 2 Verum mollius adhuc per status dicti palatini indicium
nullum vicariae regis potestatis muneri huic affixum vestigium seu legibus, seu in
diplomatibus deprehendimus. 3 Imo vidimus quod Ladislao Posthumo adhuc
minorenni primum Ujlakius, tum Hunyadius, eodem vero adulto, sed e regno absente Ulricus
Cileae comes, Mathia vero adhuc adolescente Szilághius non palatini, sed gubernatoris nomine
vicariam regis gesserint potestatem; palatini vero gubernatoris imperio obnoxii fuerint.
4 Sane, cum e coaevis scriptoribus constet (a) quod Mathias primo statim
aditi regni tempore Ladislaum Gara exauctoraverit eidemque Michaelem Guth de Országh
suffecerit, non multo autem post hoc iterum magistratu moto palatinatum Garaio restituerint,
pronum est existimare decessores etiam suos Ladislaum Posthumum et Albertum eodem jure usos
fuisse (b), adeoque articulum 2-um Alberti in effectum non abivisse. 5 Quid?
quod adhuc 1478. supremum judicium non palatino, sed personali praesentiae regiae, qui tunc
cancellarius fuit, articulo 12 delatum sit (c).
6 Etulit tandem caput suum haec dignitas 1485. omnesque, qui in bene
ordinata republica summo etiam magistrati praescribi debent, limites praetergressa est.
7 Dudum enim intra omnes ejus notae scriptores convenit quod, ut sarta
tectaque sit reliquorum civium libertas, nulli unquam 3558 magistratui simul
civilem, simul militarem, simul judicialem authoritatem concredere oporteat.
8 Jam vero palatino per articulos 1485. defertur summa post regem civilis
libertas, quia rege aut segni aut imbecilli illi jus externa negotia perficiendi tribuitur
articulo 7-o. 9 Si rex cum injuria tertii bonum aliquod contulerit,
regnicolae ad querelam non regi, sed palatino deponendam adstringuntur articulo 8-o; rege
absente jus comitia indicendi, totaque usque adeo vicaria regis potestas (demtis solis
grationalibus) in palatinum sub nomine locumtenentis regis transfertur articulo 4. et 10-o.
10 Ille mediator non solum in mutuis regnicolarum discordiis, sed inter
regem ipsum et regnum declaratur articulo 5-o et 6-o. 11 Ille denique
minorenni regi tutor constituitur, in illum tota, dum rex adolescat, pars legislativae,
executivae, et judicialis potestatis, quae regem respicit, transfertur articulo 2-o (d).
12 Defertur etiam eidem suprema sub nomine generalis regni capitanei
militaris potestas articulo 4-o; 13 defertur denique suprema iudicialis
potestas articulo 9-o. 14 Atque ita impositus fuit finis usitato sub duobus
antea regibus gubernatores officio. 15 Ita palatinale munus longe supra
illam, quam gubernatores habuere, potestatem evectum fuit (e). 16 Sola
tantum donationes ad vires 32 sessionum conferendi facultas, qua Hunyadium praeditum fuisse
vidimus, hac vice eidem non conferebatur. 17 Sed et haec praerogativa
tardius, ut postea videbimus, eidem accessit.
18 Cum institutum hoc sub tenaci adeo authoritatis suae rege invectum sit,
juvat genuinam ejus rei causam in medium proferre. 19 Nimirum cum nullus
praeter Ioannem
[ERROR: no reftable :]
74.18 Ioannem Mathiam B
Corvinum nothum Mathiae esset filius, hunc ille sibi successorem dari viis omnibus
contendebat. 20 Dudum ille Emerico Zápolio praecipuo consiliariorum suorum
administro utebatur, tantamque de ejus et fide et dexteritate opinionem conceperat ut, si
eum in summo reipublicae magistratu locaret totamque insuper reipublicae potestatem in
magistratum hunc conferret, se voti sui damnatum iri non ambigeret. 21 Verum
consilium hoc praematura Zapolii mors intervertit. 22 Mathias vero jam opere
ipso testatus est se tantam potestatem non officio, sed Zapolii personae conferre voluisse.
23 Cum enim praevideret facilius fuisse exorbitantem illam authoritatem
conferre 3560 quam jam collatam a successore palatino repetere, maluit nullum
Zapolio dare successorem. 24 Ne tamen respublica se absente, Viennae enim
potissimum morabatur: detrimentum caperet, invexit novum hactenus locumtenentis regii munus,
cujus indefinitam adusque potestatem iis, quibus sibi visum est, limitibus circumscribere
potuit (f).
25 (a) Narrant id coaevi scriptores, sed et prolatae in Vestigiis
Diaetarum pag. 348 et 352 ab utrinque factae considerationes testantur.
26 (b) Quod si enim Mathias electionem palatini jam in usu deprehendisset,
certe initio vacillantis regni sui status in tam delicati puncto non offendisset, sed
Garaium in una aliave, quam primo regni sui anno celebravit, diaeta deponi et Országhium
eligi procurasset. 27 Jam vero vero tenemus decretum utriusque hujus diaetae
in quo nulla fit mentio electionis palatini.
28 (c) Regem enim absentem fuisse constat; quod autem cancellarii nomine
praesentiae regiae judicaverint, vide in Vestigiis Diaetarum pag. 315 notam
(b).
29 (d) Dicitur ibi: "Palatino, donec haeres rex in adultam pervenit
aetatem, universe illius subditi et regnicolae perinde ac vero domino et regi semper obedire
et in omnibus rebus obtemperare teneantur."
30 (e) Patet id e collatione praesentium et eorum, qui tunc editi sunt,
articulorum, dum Hunyadius gubernator enunciatus esset.
31 (f) Haec quidem totidem verbis nullus scriptorum tradit, ipsa tamen
rerum gestarum combinatio facit manifestum. 32 Nam quod Mathias Joannis
Corvini post fata sua electionem procurare summo studio adlaboraverit, quodve et in hoc et
in aliis praecipuis rebus opera Emerici Zapolii usus sit, coaevi scriptores tradunt.
33 Dum ergo parte ex una video quod muneri palatini, cui Zapolium admodum
voluit, monstruosam plane tribuerit potestatem, parte vero ex alia intelligo quod defuncto
paulo post Zapolio idem rex jam alium constituere noluerit palatinum, recte profecto infero
quod Mathias authoritatem illam unice ex secundo procurandae notho suo successionis fine non
tam officio palatinatus quam Zapolio attributam haberi voluerit.
3562
§ 75
1 Tributorum forma sub Mathia eadem, quae Ludovici I temporibus viguerat,
primis statim, quae ille a suscepto regimine 1488. Pestini egit, comitiis articulo 7-o
defixa fuit, nimirum ut lucrum camerae in Hungaria, mardurinae in Sclavonia, quinquagesimae
in Transylvania persolvantur (a). 2 Verum an jam sub Ludovico ab illo Caroli
instituto ut a singula domo tres grossi, quorum singulum quinque modernos etulisse probabile
est, exigantur, recessum fuerit, non constat. 3 Id constat quod jam ante
Mathiam non a singula, sed a quinque portis non 3 grossi, seu 75 denarii, sed 1 florenus
auri a 100 denariis computatus nomine lucri camerae depensus fuerit (b) et quod portae
nomine non fumus, seu domus populosa, sed sessio fuerit intellecta (c). 4
Minus itaque jam tum regi quam sub Carolo I nomine lucri camerae obveniebat.
5 Et hoc fuerit causa quod aliqui decessorum Mathiae, ut ad defixam sub
Carolo I tributi quantitatem aut propius accedere, aut prorsus redire possint, novum taxae
nomen invexerint hocque titulo in gravioribus reipublicae necessitatibus in vicem lucri
camerae jam medium, jam integrum florenum ostiatim seu ipsi imponere, seu in comitiis
impetrare consveverint. 6 Verum status juratam a Mathia in primo statim ejus
Budam ingressu exegerunt sponsionem quod hanc medii aut unius floreni a singula domo
depensionem nec ipse exigere nec in comitiis petere velit (d). 7 Mathias
tamen juratae licet sponsioni huic minime satisfecit; petiit enim obtinuitque frequenter
unius a singula domo floreni taxam eidemque novum subinde subsidii nomen dedit, quo factum
est ut jam 1471. status tributum hoc non secus decernere voluerint quam ut singula porta
tantundem valoris in sale recipiat quantum obveniens eidem subsidium etulerit.
8 Et hoc tributi genus in decreto anni ejusdem subsidium per connumerationem
salium appellatur. 9 Habuerit indubie Mathias majorem atque vendere potuit
salis quantitatem malueritque vel hac via paratam pecuniam obtinere, verum status iisdem
adhuc comitiis, ne haec tributi species in posterum decernatur, articulo 13-o vetuerunt.
3564
10 (a) In Vestigiis Diaetarum pag. 302.
11 (b) Quod jam sub initium regiminis Mathiae lucri camerae nomine non a
singula, sed a quinque portis unus florenus exactus fuerit, plures ejus litterae testantur,
libet unicas de 1467, quae in Vestigiis Diaetarum pag. 376 prostant, excitare.
12 Dicitur in illis: "loco ejus" (lucri camerae) "alia quaedam exactio est
unanimiter instituta, tributum fisci regalis in perpetuum appellanda, ita videlicet ut fere
consimiliter ut prius super singulis quinque portis non plus nisi unus florenus tantum semel
in anno ubique exigatur... 13 Nec aliquis superinde ullo unquam tempore
exemptionis privilegio frui possit." 14 Cum mos iste jam principio regni
Mathiae viguerit, certe non sub hoc, qui jura fisci acerrime tuebatur, sed sub aliquo a
decessoribus suis enasci debuit.
15 (c) Quod portae nomine non fumus, id est domus, sed sessio populosa
intellecta fuerit, docet 1474. art. 4, ubi dicitur: "Ita ut portae connumerentur, et non
fumus neque sessiones desertae."
16 (d) In Vestigiis Diaetarum pag. 328 dicitur hoc articulo:
"quod, prout dominus rex praestitit juramentum quod nullo tempore super regnicolas et
jobbaggiones regnicolarum taxa unius vel medii floreni ex quacunque ardua ratione per
dominum regem aut ad eum pertinentem petantur vel imponantur praeter lucrum camerae."
17 Cum decretum hoc quarto aditi a Mathia regni mense editum sit, debuit
itaque exactio haec sub decessoribus Mathiae viguisse.
§ 76
1 Operae pretium videtur singulare, quo Mathias in augendo aerario usus
est, artificium hic loci commemorare. 2 Vidimus jam ardens potentiorum
populos suos cum a jurisdictione ordinariorum magistratuum, tum a tributis et vectigalibus
publicis eximendi studium; vidimus nimiam regum in elargiendis ejusmodi privilegiis
facilitatem. 3 Inde evenit ut, cum et cleri et omnium ferme potentiorum
dynastarum populi immunitatem cum a lucro camerae, tum ab ipsa tricesima adhuc ante Mathiae
regnum obtinuerint, proventus hi aerario regio parum admodum jam reddiderint.
4 Mathias 3566 cum exemptionibus his rempublicam admodum
labefactari videret, exemptiones a jurisdictione ordinariorum magistratuum, tamquam legi
communi contrarias, in comitiis 1486. per articulum 21 cassari procuravit. 5
Ut exemptiones a lucro camerae et tricesima etiam abolere possit, indirectam sibi ineundam
esse viam arbitratus est; impetravit itaque a statibus in diaeta 1467. ut tricesima
simpliciter aboleatur ejusque loco vectigal coronae introducatur; ita etiam, ut abrogato
lucro camerae tributum fisci regalis substituatur; nihilominus, ut nec vectigalis coronae,
nec tributi regii nomine plus quam antea tricesimae et lucri camerae titulo exigatur, verum
impetratae per quemcunque et quandocunque seu a tricesima, seu a lucro camerae exemptiones
ad vectigal coronae, aut tributum fisci regalis nulla ratione extendi possint (a).
6 Ita Mathias sola nominis commutatione perniciosas a tributis publicis
exemptiones abolevit. 7 Cum tamen vetera nomina magnum apud populum momentum
habere soleant, redivit non multo post cum tricesimae, tum lucri camerae compellatio;
exemptionum ab iis usum restitutum non fuisse inde conjicere licet quod Mathias latarum in
sui favorem legum effectum mascule procurare consveverit, quodve legi huic integris adhuc 23
annis, quo intervallo effectum ejus facile potuit consolidare, supervixerit, neque aliquod
post ejus regnum reductarum in usum ejusmodi exemptionum vestigium seu e legibus, seu e
diplomatibus hactenus prolatum sit.
8 (a) Partem litterarum Mathiae, quae haec quoad lucrum camerae
confirmant, jam priori §-o ad notam (b) dedimus. 9 Aliae ejusdem ad
comitatum de Sáros de eodem 1467. datae litterae, quae in Vestigiis Diaetarum
pag. 373 prostant, id ipsum quoad tricesimam remonstrant; dicitur enim: "Cum nuper,
videlicet in praesenti quadragesima, praelatos, barones et nobiles regni Nostri undique ad
Nos in hanc civitatem Nostram Budensem convocassemus, inter caetera vero id erat dispositum
ut ea, quae hactenus tricesima vocabatur... penitus in posterum aboleretur... sed loco ejus
alia quaedam exactio institueretur, vectigali coronae perpetuo... applicanda... nec quisquam
regnicolarum Nostrorum immunitate aliqua solvendi gaudere valeat, salva tantummodo libertate
nobilium secundum antiquam consvetudinem."
3568
§ 77
1 De Mathia quod arbitrarie imperaverit multasque in detrimentum et
oppressionem regnicolarum novitatis inducerit, status ipsi articulo 1-o Uladislaiani decreti
1-i profitentur. 2 Verum cum vulgare ad nos usque transmissum proverbium
"justitiam cum rege Mathia mortuam esse" sententiae illi adversari videatur, operae pretium
puto tantisper enucleare quo sensu gravis illa circa Mathiam querela accipi debeat?
Mathias status a communione potestatis legislativae non exclusit.
3 Ut rex arbitrarie agat, debet seu omnem et legislativam et judicialem
usurpare, seu executiva sua abuti potestate. 4 Mathias status e
legislationis communione adeo non exclusit ut potius hanc in litteris suis identidem
agnoverit (a) et id ipsum opere etiam contestatus sit. 5 Ac in Corpore
Juris nonnisi sex regis hujus decreta quidem exstant; verum tria praeterea jam
hactenus per extensum prolata sunt, duo nempe 1458, et 1470. unum. 6 Decreta
annorum 1472. et 1475. aeque per extensum exstare Kovachich in Vestigiis
Diaetarum indicavit, ac praeter haec omnia aliarum insuper octo vestigia detexit,
quorum nonulla fortasse adhuc e latebris, in quibus recondita sunt, subinde protrahentur.
7 Itaque sub Mathia 32, quibus regnavit, annorum curriculo novemdecim
consilia, et quidem ab anno 1470. usque 1479. annua celebrata fuisse ex iis tantum, quae
hactenus productae sunt, litteris apparet. 8 Quid si avara scrinia magis
adhuc referentur? 9 Ego certe nullus dubius plura adhuc detegenda fore.
10 Quid? quod anno 1475. insolito ad diem usque illam exemplo status solos
et leges condere et earum effectuationem in se recipere, ut jam vidimus, admiserit.
11 Verum potest rex frequentia agere comitia et tamen partem legislativae
statuum potestatis invadere, si aut in comitiis status in suam cogat sententiam, aut de iis,
quae secus natura sua ad objecta legislationis pertinent, proprie tantum arbitrio disponat.
12 De Mathia neutrum adhuc horum comprobatum est; si quid enim hujusmodi
comisisset, status certe in primo Uladislai decreto, quo novitates ejus abolentur, id
diserte indicare non intermississent; si faciliores atque debiles aliquot sui pradecessores
in sententiam suam habuit status, id proprio eorum facto evenit; erat enim eotum adhuc
armata tota regni nobilitas. 13 E novem 3570 certe, quae jam
prostant, ejus decretis nulla ejusmodi lex apparet, quae extorqueri debuisset.
14 Privatam etiam aliquam, quae alias ad objectum legislationis
pertinuisset, ejus ordinationem nemo hactenus in lucem protraxit. 15 Unius
potissimum usurpatae tributa imperandi potestatis insimulatur. 16 Juvat
itaque id tantisper ad vivum [ERROR: no reftable :]
77.16 vivum: visum B
resecare.
17 (a) In regalibus pro diaeta 1462. apud Pray ad hunc annum ita loquitur:
"Cum S. coronae negotium et tantarum turbarum compositio... totius regni statum concernat...
nec satis esse putavimus cum his duntaxat praelatis, baronibus, et nobilibus, qui pro nunc
apud maiestatem Nostram sunt... definire; quin ea, quae ad publicam pertinent utilitatem,
merito communi omnium consilio discutienda sunt". 18 In eundem plane sensum
loquitur in epistola ad Albertum archiducem Austriae scripta, in Vestigiis
Diaetarum pag. 366 et 367.
§ 78 Nec tributa arbitrarie imperabat.
1 Vidimus quod status stabilitam jam inde a Carolo I lucri camerae a
singula colonorum, etiam ad nobiles pertinentium, porta executionem per articulum 5-um
capitulationis, cui Szilághius nomine Mathiae subscripsit, antiquare voluerint (a); constat
e 7-o 1-ae, quam Mathias ab adito regno 1458. circa festum Pentecostes Pestini celebravit,
diaetae articulo legem hanc revocatam utve lucrum camerae ea, quae sub Ludovico I
consveverat, ratione exigatur, decretum fuisse (b). 2 Ex ejusdem diaetae
articulo 55-o constat etiam jurasse Mathiam quod praeter lucrum camerae unius, vel medii
floreni tributum nec a statibus petere nec propria authoritate imponere velit (c).
3 Cum Mathias regnum nonnisi cum fine Martii adiverit, diaeta vero haec in
Junio adeoque post tres statim menses eodem anno celebrata sit, cautio haec non ad Mathiam,
sed ad aliquem e suis decessoribus referri debet, adeoque Mathiam non fuisse primum
exigendae (in vicem lucri camera) unius floreni authorem satis apparet. 4 An
tamen Mathias 3572 promisso huic usque 1462. steterit, hactenus non constat.
5 Vero tamen similius videtur, quod et factiones Garaianae metu, et quia non
recuperata corona necdum firmus in solio stetit, per violationem sponsionis suae status
irritare noluerat. 6 In ejusdem 1462. comitiis status pro redimenda a
Friderico corona unum florenum auri a singula porta sponte contulerunt. 7
Exegere tamen continuo et a rege ipso sponsionem (d) et a sedecim optimatibus fidejussionem
pro rege quod similem unius floreni depensionem nunquam porro a statibus aut petere, aut
exigere velit (d1
[ERROR: no reftable :]
78.7 d1
nota iterum scripta in B.
). 8 Post solennem adeo sponsionem Mathiam usque coronationem suam,
quae 1464. peracta est, nullum praeter lucrum camerae subsidium exegisse admodum credibile
videtur. 9 Imo nullum hactenus prolatum est instrumentum e quo pateat eum
ante annum 1468. subsidium aliquod exegisse; constat e converso quod 1467. nomine lucri
camerae non a singula porta, uti tempore Ludovici, sed a quinque portis unum florenum, et
hunc non propria authoritate, sed erga factam per status in comitiis Budensibus
determinationem exegerit (e).
10 Tandem 1468. susceptum sinistro sane consilio bellum Bohemicum in eam
illum impulit necessitatem ut praeter lucrum camerae aliquam pecuniae summam (nescitur enim
quanta fuerit) a statibus postulare debuerit (f). 11 Sed et nunc 20
optimates statibus vades dedit quod subsidium ejusmodi imposterum nolit postulare (g).
12 Et exsolvit datam fidem Mathias per subsequum biennium.
13 Nam anno 1470. cum bellum Bohemicum adhuc perduraret, novum iterum unius
floreni a singula porta subsidium impetravit rursusque et ipse status assecuravit (h) et
septemdecim optimates vades statuit quod porro ejusmodi subsidium nolit postulare (i).
14 Subsequo quadriennio eum aliquod praeter lucrum camerae subsidium
exegisse nullum vestigium exstat. 15 Anno tamen 1474, 1475, et 1476. pro
bello Turcico iterum unius floreni subsidium impetravit (k); constat etiam eum et in
comitiis Vacii 1485. et in comitiis Budae 1486. celebratis unius floreni subsidium a
statibus denuo obtinuisse (l), quamquam vades de eo amplius non exigendo sistere debuerit.
16 Atque ita Mathiam jus tributa imperandi privative nunquam usurpasse satis
apparet. 17 Apparet etiam quod intra 32 annos duodenis tantum, quantum -- 3574 -- hactenus constat, extraordinarium illud subsidium impetraverit.
18 Ubi tamen posteriores reges, quos nemo hactenus arbitrarii imperii
insimulavit, id intra brevius tempus longe frequentius exegisse mox videbimus; ut adeo, dum
Bonfinius eum per annuam unius auri floreni exactionem plurimam apud Hungaros invidiam
contraxisse narrat, id de accurata lucri camerae collectione, quam de systemate regni annue
exigendi jus habuit (m), intelligi debeat. 19 Itaque ego facilitatem potius
illam, qua status datis insuper vadibus de non exigendo amplius subsidio securos reddere
solebat, in Mathia reprehendandam puto quam quod necessitatibus reipublicae legali
comitiorum via subvenere studuerit decretumque semel in comitiis subsidium mascule deinde
exigi procuraverit.
20 (a) "Item quod (dicitur hoc articulo) D. rex pro quacunque causa...
aliquam taxam seu solutionem pecuniariam per iobaggiones regnicolarum seu alios nobiles
petere valeat."
21 (b) "Item lucrum camerae exigatur secundum morem tempore condam D.
Ludovici regis observatum."
22 (c) "Item quod (dicitur hoc articulo), prout D. rex praestitit
juramentum quod nullo tempore super regnicolas et jobbagiones regnicolarum taxae unius vel
medii floreni... petantur, vel imponantur, praeter lucrum camerae."
23 (d) Assecuratio regis prolata est in Vestigiis Diaetarum
pag. 365; fidejussionales 16 optimatorum pro rege exstant in archivo Regni Croatiae.
24 (e) In Vestigiis Diaetarum pag. 375-a profertur mandatum
Mathiae de 1467, ubi dicitur: "Convocatis nuper in hanc civitatem Budensem praelatis,
baronibus, et nobilibus Nostris... necessariis de causis statuerunt ut loco 3576
lucri camerae tributum fisci regalis... consimile ut prius super singulis quinque portis ne
plus nisi unus florenus semel in anno ubique exigatur."
25 (f) In assecuratoriis de eodem anno in Vestigiis Diaetarum
pag. 378 dicitur: "certum pecuniae subsidium ultronee obtulerint." 26 Ab eo
tempore oblatae in vicem lucri camerae pecuniae nomine subsidii venire coeperunt.
27 (g) Vide fidejussionem ibidem pag. 380.
28 (h) Vide praefationem decreti hujus in Vestigiis Diaetarum
pag. 383, ubi dicitur: "Obtulerunt ultro de singulis portis per totum regnum singulos 100
denarios," et infra, "lucrum camerae anni praesentis relaxavimus ita quod taliter cum eo ad
valorem... unius floreni solvatur."
29 (i) Vide ibidem fidejussionem pag. 390-a.
30 (k) De 1474. fidem facit decreti ejusdem anni articulus 1-us.
31 De annis vero 1475. et 1476. provocata in Vestigiis
Diaetarum pag. 396 ejus mandata.
32 (l) Vide ejusdem argumentum ibidem pag. 401 et 405.
33 (m) Mathias enim in jam provocato edicto suo 1468. ita ait: "Haec
solutio tributi fiscalis (seu lucri camerae) semper pro hoc vero anno, qui nunc imminet,
(supradicto modo) fieri disposita est.
§ 79 Nec insurrectione status gravabat.
1 In cogenda etiam insurrectione Mathiam arbitrarie et contra leges egisse
nemo hactenus edocuit. 2 Iam primum arbitrium indicandae insurrectionis
status primo statim regni anno Mathiae sponte detulerunt (a) neque legem hanc postea
revocatam fuisse uspiam deprehendimus; normam insurrectionis quod adtinet, de haec Mathias
semper in comitiis egit. 3 Impetraverat quidem primo regni sui anno
onerosiorem, quam quae sub Sigismundo praescripta fuit, insurrectionem, verum multo adhuc
onerosior fuit illa, quae jam antea sub Ladislao Posthumo imperabatur (b). 4
Deinde ipse hic modus insurgendi statim triennio post ad normam Sigismundi reductus fuit -- 3578 -- 1471. articulo 2-o; anno vero 1474. se ab onere insurgendi status ad unum annum,
anno vero 1478. articulo 3-o ad quinquennium eximi procurarunt. 5 Statarium
militem et copiosiorem et magis disciplinatum quam ullus antea regum alebat quidem (c), sed
et huic et baronibus, qui stataria vi muneris, quod gerebant, banderia intertenere debebant,
stipendia exacte dependebat (d). 6 Prima, quae contra excessus militiae
hujus occurrit, provisio 1471. adeoque 13-o regni Mathiae anno articulo 21-o occurrit.
7 Reperitur quidem eadem in 1474. articulo 15 et 1486. articulo 31-o; verum
necdum invecto aetate illa disciplinae militaris rigore, quis regum antiquiorum fuit sub quo
statarius miles complures excessus non commiserit?
8 (a) Diaetae Szegediensis 1485. celebratae articulus 10-us ita habet:
"Dum D. rex contra potentiam inimicorum banderium suum levare voluerit... tunc universi
regnicolae exercituare teneantur et arbitrio regis subjiciantur quando erit necessarium".
9
Vestigia Diaetarum, pag. 338.
10 (b) Sub Sigismundo a 33, sub Mathia 1458. a 20 portis unus, sub
Ladislao Posthumo 1454. a 100 portis 4 pedites et 2 equites exigebantur. 11
Vide articulum 4 ejusdem anni.
12 (c) E littera Mathiae ad cardinalem Rangonium 1481. exarata apparet eum
et equites, et pedites partim gravioris, partim levioris armaturae sub signis suis habuisse;
equitum gravis armaturae, dum eos Neapolim socero in subsidium misit, annuum stipendium fuit
aurei 60, levis armaturae, qui jam tum huszarones appellabantur, aurei 40, peditum graviorum
64, leviorum 32.
13 (d) In transactione, quam 1459. cum aliquot baronibus fecit, dicitur:
"sed deinceps solis illis stipendiis contenti erunt, quae nos ipsis dabimus ad singulum unum
quartale anni singulos quatuor millia florenorum auri." 14 In
Vestigiis Diaetarum pag. 356 utinam numerum etiam militum, quos hi barones
educere debebant, expressisset!
3580
§ 80 Ipsum externae securitatis objectum in comitiis pertractabat.
1 Ipsum objectum externae securitatis Mathiam in comitiis pertractasse
constat. 2 Objectum enim concludendi cum Friderico imperatore tractatus in
continuo 1462. et 1463. comitiis pertractatum, ac ipsae demum pacis tabulae in diaeta 1464.
ratificatae fuere (a). 3 Imo id etiam passus est ut status privative nomine
regni oratorem ad imperatorem miserint (b). 4 Ut adeo Mathiam adversus
competentem statibus regni legislativae potestatis communionem nihil prorsus egisse
luculenter appareat.
5 (a) In Comitiis 1462. de pace cum imperatore conficienda actum fuisse
docent litterae Mathiae a Prayo ad hunc annum prolatae; cum id tunc perfici non potuerit,
anno 1463. negotium hoc in comitiis iterum reassumptum fuisse docent litterae statuum in
Vestigiis Diaetarum pag. 368-a; quod autem conclusae subinde pacis conditiones
in comitiis 1464. ratihabitae sint, patet e producto per Kollár in Auctuario
Diplomatico ipso ratificationis instrumento.
6 (b) Patet id e littera Mathiae ad Albertum arhiducem Austriae scripta,
ubi ait: "D. Joannes episcopus in Sclavoniam per nos pro certis negotiis missus inde non
quidem ex Nostro mandato, ut ipse dixit, sed ex nonnullorum praelatorum et baronum regni
consilio ad imperatorem divertens, non Nostro nomine, sed eorum ex parte ibi multa egit.
7 Illinc reversus certos articulos adtulit, quibus respondere et eos firmare
vel infirmare non est Nostrum, cum non personam Nostram, ut dicunt, sed totius regni
universitatem concernant."
§ 81 Leges judiciales privatim nullas tulit.
1 Iudiciales etiam leges omnes in comitiis perlatas fuisse copiosi, qui
hanc in rem in ejus decretis exstant, articuli evincunt. 2 Anno quidem 1474.
art. 12-o prohibetur rex ne processum juris mandatis suis impediat.
3582
3 Verum sub quot aliis, quibus arbitrarius agendi modus non imputetur,
regibus ejusmodi leges statui debuerunt; quam facile unum aliudve mandatum illegale illam
legis provisionem producere potuit; sufficit quod in ipsa re judiciaria nihil novi extra
comitia constituerit quodve in cognitionem causarum aliis tribunalibus delatarum se non
intruserit; jam executivam judicialis potestatis partem, quae de constitutione regni
stabilita in comitiis tribunalia concernebat, non invasit.
§ 82 Nec executiva sua potestate abusus est.
1> Unica itaque restat potestas executiva in politicis. <2
In hac rex peccare potest si eadem aut abutatur, aut vero eandem remissius exerceat.
3 Mathias potestate executiva in officiis extraneis conferendis non est
abusus. 4 Nulla enim hac de re lex sub eo perlata est, cum sub omnibus ejus
decessoribus id frequentissime prohibitum fuerit. 5 Debuit tamen ille
ignobiles muneri supremorum comitum admovere, cum id art. 15:1471. prohibentur (a).
Itaque arbitrarii imperii nomine unice ideo notabatur quia competentem sibi executivam
potestatem mascule exercuit.
6 De remissione in exigendis legibus adeo accusari non potest Mathias ut
potius tota arbitrarii ejus imperii invidia potissimum exinde promanarit quod ad procurandum
legum effectum severiora etiam quandoque media adhibuerit. 7 Nimirum
degeneraverat jam, ut vidimus, inde a Mariae temporibus imperii forma jam in oligarchiam,
jam in anarchiam; Mathias primus post Ludovicum Magnum severitate sua et studia partium
exstinxit et praepotentiam dynastarum oppressit et froenata minorum etiam grassandi libidine
internam tantisper revexit securitatem et dissipatos a decessoribus suis aerarii proventus
restituit. 8 Quae res olygarchis et iis, qui res suas per disordinem
anarchiae promovere cupiebant, non potuit non displicere. 9 Horum itaque
clamoribus effectum fuisse puto ut severiori Mathiae in executivae potestatis exercitio modo
arbitrarii imperii nota et aetate sua adhaeserit et ad nos usque sit propagata.
10 Quamquam fateri oporteat ne ipsum quidem, licet et copioso et -- 3584 -- victorioso plerumque stipendiario milite stipatum, praepotentiam dynastarum et
internas depraedationes penitus sufferri potuisse. 11 E plurimis enim
decretorum ejus articulis apparet violentas bonorum occupationes per regnicolas ad invicem
factas sub hoc etiam rege viguisse (b); apparet etiam banos et comites in ipsum jus
patronatus regis in ecclesias ita involasse ut id publica lege prohiberi debuerit (c).
12 Quod si adhuc post inveterata adeo sub prioribus regibus mala illa loco
Mathiae languidus aliquis et remissus rex 32 annis imperasset, sane cladem Mohácsianam, quam
post 36 ab obitu Mathiae annos Hungaria experta est, jam sub hoc rege sustinuisset.
13 (a) Item dicitur illic quod honorem comitatus nullus nisi nobilis
tenere possit.
14 (b) Vide articulos 27:1471. et 11:1474.
15> (c) Vide artiiculum 37:1486. <16 Tanta fuit baronum et
comitum oligarchia adhuc sub finem regni Mathiae.
§ 83
1> Sunt tamen quae in eodem merito reprehendas. <2 Primum
quod fabrum fortunae suae et avunculum Szilághium nec non primatem Vitézium non indicta
causa carceri mancipaverit. 3 Dein quod sub praetextu gravis et enormis
querelae (sunt verba articuli 46:1486.) complures citra viam juris bonis exuerit, eademque
partim pro se, partim pro regina (ut art. 28:1492. testatur) occupavit. 4
Porro quod violentis descensibus, procurationibus victualium, et gratuitarum vecturarum
exactionibus, ut art. 18 ejusdem anni habet, regnicolas gravarit. 5 Denique
quod regnicolarum colonos ad falcandum componendumque regium foenum violenter, ut articulo
101 ejusdem anni innuitur, compulerit. 6 Verum postremos duos excessus ab
compluribus et primae et secundae periodi regibus frequentes fuisse constat (a), qui tamen
arbitrarii imperii non accusantur. 7 Prima duo vitia impotenti potius ejus
animo quam labefactandae constitutionis studio adscribi debent.
3586
8 (a) Descensus, procurationes, vecturarum extorsiones jam ante Andream
II, sub illo, et sub Bela IV viguisse supra ostendimus. 9 In capitulatione
Alberti articulo 18 eaedem denuo prohibentur. 10 Debuerunt itaque etiam sub
Sigismundo in usu fuisse. 11 In prima sub Mathia 1458. Pestini celebrata
diaeta art. 18-o haec denuo prohibentur, adeoque excessus hos etiam sub Ladislao Posthumo
viguisse apparet.
§ 84 Mortuo Mathia Uladislaus rex eligitur eidemque prolixior quam ulli praedecessorum
capitulatio proponitur.
1 Mathia 1490. 6-a Aprilis Viennae supremum diem obeunte, post persoluta
eidem Albae Regali justa, comitia pro eligendo novo rege in 15-am Maji Urbanus Docti,
Agriensis antistes, qua locumtenens regius (munus enim palatini propter exorbitantem 1455.
eidem collatam authoritatem Mathias inde ab obitu Emerici Zapolii non restauraverat)
Pestinum indixit. 2 Iam tum Fridericus imperator haereditatem regni
Hungariae e pacto, quod eum 1463. cum Mathia inivisse statusque regni ratificasse supra
diximus, repetabat. 3 Verum cum ille posteriori utpote 1477. pacto quaesito
in successionem regni Hungariae juri ultro renunciaverit (a), status libero suo electionis
jure usi Uladislaum 15-a Julii regem proclamarunt. 4 Iisdem comitiis
elaborata fuit prolixior quam ulli antecessorum suorum capitulatio, quam ea tempestate
decretum regni compellatum fuisse jam supra observavimus. 5 In ejus
praefatione jus electionis statuum diserte agnoscitur (b). 6 Cum omnes
statuum praerogativae universim confirmentur, et gravissima negotia, uti est occupatarum sub
Mathia provinciarum erga pactatam in tractatu Olomuciensi summam cessio § 5, 6, et 7-o ad
consensum statuum restringatur, legislativa statuum potestas utique stabilitur.
3588
7 Objectum externae securitatis, jus nempe belli, pacis, ineundorumque cum
exteris principibus tractatuum, status ne hac quidem capitulatione diserte ad comitia
revocarunt. 8 Cum tamen §-o 6-o Austriam et aliquas Styriae et Carinthiae
civitates imperatori absque statuum consensu reddi vetuerint, videntur eo respexisse.
9 De jure tributa imponendi e finali §-i 2-i clausula non satis liquet an
jus nova subsidia imponendi comitiis reservatum, vel vero rex, ne ea in comitiis vel petere
possit, simpliciter inhibitus fuerit; cum jam Mathiam a novis subsidiis in comitiis petendis
inhibitum fuisse viderimus, probabilior est posterior sententia. 10 Et haec
inconstitutionalis lex, e qua Uladislaus se nonnisi tardius emancipavit, non exiguam, ut mox
videbimus, subsecutis regni calamitatibus ansam praebuit.
11 Executiva regis potestas nullis ferme aliis, quam quos omnibus aliis
antecessoribus suis praescriptos fuisse vidimus, limitibus circumscribitur, nempe ne bona et
dignitates exteris conferre possit §-o 11, 12 et 13. 12 Ut vel rebus
Hungaricis nonnisi Hungaros in consilium adhibeat §-o 10. 13 Denique ut, dum
in Hungaria aget, palatina officia per solos regni Hungariae barones peragi procuret § 9.
14 Cum autem Uladislaus una Bohemiae imperaret, obligarunt quidem hunc
etiam prouti jam antea Albertum ad exigendam in Hungaria majorem anni partem § 8.
15 Verum in casum absentiae non transtulerunt ab eo potestatem seu in
locumtenentem, seu in palatinum, seu in senatum aliquam, sed tantum, ut regnum in bono
ordine atque dispositione relinquat, eidem comiserunt, id est, detulerunt ejus arbitrio
cuinam vicariam suam deferre velit potestatem.
16 In judicialibus etiam potestatem ejus nihilo magis atque Mathiae § 14
constrinxerunt, excessus enim in auferendis citra viam juris bonis et in infligendis poenis,
quem § 15 et 16 praevenire voluerunt, et jam antea sub omnibus retro regibus et sub ipso
Mathia frequentissimis legibus vetiti fuere.
17 Tria tantum nova capitulatione hac constitutionis praesidia status
stabiliverunt. 18 Primum quod observantes tandem totum et electionis regis
et legislativae statuum potestatis jus in possessione Sacrae 3590 regni coronae
radicari, huic vero per solum custodes coronae eligendi jus exiguam praestari securitatem,
donec arx Visegrad, in qua corona conservabatur, in regis potestate permaneret, arcem ipsam
Visegrad conservatoribus coronae resignandam ordinaverint §-o 4-o.
19 Dein quod distinctum aerarium e deponendis pro Austriacis provinciis,
quas sub Mathia occupaverant, summis conflari illudque administrationi conservatorum coronae
concredere voluerint, § 5 et 7.
20 Denique quod ultra conditiones capitulationis hujus in articulis, quos
eidem ante coronationem proposituri sunt, assensum ejus non esse necessarium, verum ad
dandam ultro iis regiam suam sanctionem eum obligatum esse §-o 18 declararint.
21 Tardius jam, nempe 1507. status novum idque praecipuum constitutionis
praesidium, nempe ministrorum (ut nunc loquimur) responsabilitatem articulo 7-o
stabiliverunt (c); nullum tamen ex his praesidiis in realem perductum fuisse effectum mox
videbamus.
22 (a) Tabulas tractatus 1477. in Sanctiori Archivo exstare indiculus,
quam Kollár Auctuario
[ERROR: no reftable :]
84.22 Auctuario:
Actuario B
suo subjecit, remonstrat. 23 Nemo illas hactenus protulit.
24 An renunciationem Friderici in successionem Hungariae contineant,
authores in utrum disputant; mihi affirmativa inde confici videtur quod in posterioribus
1491. pactis, quibus Maximiliano Friderici filio ius successionis in Hungariam addicitur,
nulla ad anni 1464. provocatio fiat, quod certe vix intermissum fuisset nisi iis per
subsequum 1477. pactum derogatum fuisset.
25 (b) "D. D," dicitur ibi, "praelati, barones, caeterique proceres, et
universi incolae regni, ad quos scilicet jus eligendi novum regem ex vetustissima regni ejus
libertate et consvetudine devolutum exstiterat."
26 (c) "Si quis" (dicitur ibi) "regnicolarum in consilio regiae majestatis
contra libertatem et commune bonum atque statuta hujus regni palam, publice et manifeste
agere attentaret, talem D. D. assessores teneantur in 3592 generali diaeta proxime
ventura ex nomine manifestare. 27 Quem ibidem tamquam reipublicae
libertatisque regni proditorem et turbatorem in rebus et persona juxta sua demerita iidem
puniendi habeant facultatem.
§ 85 Nulli ante-coronationales articuli eidem proponuntur.
1 Uladislaus capitulationi huic in Farkashida seu Wolfoserl, quem vicum
jam tunc limitem regni constituisse apparet, ultima Iulii subscripsit. 2
Praefixit deinde pro coronatione comitia Albam Regalem in 14. Septembris (a), in quibus 21-a
ejusdem mensis coronatus consvetum sacramentum nuncupavit. 3 An tamen
vicissim status juramentum fidelitatis eidem, prouti tribus suis decessoribus fecerunt,
praestiterint, non constat. 4 Constat tamen, quod nullos eidem
antecoronationales articulos exhibuerint. 5 E quo patet eos beneficio § 18
praefatae capitulationis minime usos fuisse. 6 Agnoverint indubie deinde
ipsi illi §-um capitulationis 18 aequitati adversari, nec nisi a tam debili, ut Uladislaus
fuit, principe subscribi potuisse. 7 Quis enim vir sensatus ad rem sibi
adhuc ignotam approbandam se in antecessum obstringet? 8 Aliud fuisset si
eidem antecoronationales articulos simul cum capitulatione ipsa exhibuissent; tunc enim ipsi
antecoronationales articuli novorum capitulationis punctorum vicem subivissent, poteratque
Uladislaus expendere an sicut illa, ita etiam hi rationibus suis conveniant, adeoque an
omnia haec acceptare vel vero regnum recusare velit.
9 (a) Vide ejus evocationes ad civitatem Bartphensem datas in
Vestigiis Diaetarum pag. 412.
§ 86 Varii de successionis regiae ordine tractatus.
1 Uladislaus perinde ac Sigismundus in deferendae aemulis suis regni
Hungariae successione admodum facilis fuit. 2 Nam et Alberto inita cum eodem
primo statim regni sui anno 1491. 20-a Februarii in castris ad 3594 Cassoviam pace
successionem detulit (a) et eodem anno, postquam 8-a Novembris cum Maximiliano imperatore
pacem pepigisset, eandem huic etiam addixit successionem (b). 3 Verum non
fidebat Maximilianus liberalibus adeo oblatis volebatque tabulas has per ipsos status regni,
et quidem jure jurando confirmari. 4 Quod tamen a statibus non potuit
impetrari. 5 Erant enim tunc in Hungaria praepotentes duo dynastae qui, cum
Uladislaus celebs adhuc ageret, exemplo Mathiae Corvini incitati suas jam tunc ad thronum
spes extenderunt, Zápolius nempe et Báthorius, prouti et utriusque posteri subinde regiam
etiam reipsa assecuti sunt dignitatem (c). 6 Partim horum authoritate,
partim indignitate conditionum, quas tabulae pacis hujus continebant, effectum est ut
tractatus hic in comitiis 1492, ad quae Uladislaus de iis retulerat, rejiceretur (d).
7 Remoto hoc impedimento duumviri illi, quorum cum alter alterius consilia
adhuc ignoraret, mira hac in re concordia fuit, propiorem jam ad thronum passum sibi
faciendum esse existimarunt. 8 In comitiis itaque 1505. pro festo Michaelis
per Uladislaum indictis (e) avulsam Silesiam, Lusatiam et Moraviam, deficientem ad Poloniam
Moldaviam labescentesque universim res Hungariae querulati, ut omnibus his malis medelam
continuo adferat, a rege per oratores postularunt. 9 Cum hanc ne addicere
quidem ipsis Uladislaus sustinuisset, elevarunt calamitates Hungariae, eas eo solo ex fonte
proficisci declararunt quod rex peregrinus imperaret; regimen Mathiae, gentilitii videlicet
regis, in coelum sustulerunt; proposuerunt denique confoederationem, qua se natio omnis
obstringat quod si Uladislaum sine masculo haerede decedere contingat (tunc autem necdum
filium sustulerat), gentilitium regem eligere velint; nec sua ipsos spes fefellit,
subscripsere eam 100 proceres, praelati, nobiles comitatuumque ac civitatum nuncii (f).
10 Imo subsequis, quae 1506. mense Septembri Albae Regali acta sunt,
comitiis nova ad evertendam Maximiliani, quam ipsi Uladislaus per tractatum 1491. addixerat,
successionem firmandamque superioris anni confoederationem consilia contulerunt (g).
11 Maximilianus Uladislaum primo datae fidei admonuit, et licet hic
confirmationem prioris pacti ultro obtulisset, nihil tamen in sola Uladislai negotiatione
firmitatis reponi posse advertens jura, ut credebat, sua armis vindicare decrevit.
12 Verum vix Posonium usque valido cum exercitu processerat, cum nullo
stipendiario milite, exhausto aerario, trepidi status 3596 amplissima provisos
facultate (h) oratores eidem obviam miserunt, qui seclusis ignominiosis 1491. conditionibus,
ratificato tamen Maximiliani successionis jure pacem confecerunt. 13 Et haec
deinde vera causa fuit scissi post defectum Ludovici II inter Ferdinandum et Zápolium regni,
cum hic confoederationi, quam pragmaticam regni sanctionem appellabat, ille inito 1506.
tractatui inhaereret. 14 Verum licet ne hic quidem tractatus in subsequis
regni comitiis uspiam ratificatus fuerit, cum tamen status generalem, quidquid e republica
visum fuerit, concludendi potestatem legatis suis dederint neque sibi jus ratificationis per
expressum reservarint, tractatus ille utique status debuit obligare.
15 (a) Vide illas in Annalibus Hungariae ad hunc annum.
16 (b) Vide has tabulas apud Kollár in Auctuario Diplomatico
.
17 (c) Ioannes Zápolyius post Ludovicum II in Hungaria, Stephanus
Báthorius serius in Polonia.
18 (d) Tractatum hunc ratificationi statuum substratum fuisse docent
regales Uladislai in Vestigiis Diaetarum pag. 414-a, quibus civitatem
Bartphensem ad comitia 1492. evocat, ubi dicit: "quibus autem legibus pacem ipsam pepigimus,
necessarium putavimus inter caeteros Nostros regnicolas etiam fidelitatibus vestris plane
omnia communicare."
19 Indignae autem hae conditiones in eo consistebant: ut Uladislaus omnia,
quae per Mathiam occupata adhuc tenebat, Styriae, Carinthiae, et Carnioliae loca absque
depacto in pace Olomucensi lytro Maximiliano restituat; e contra civitates Hungariae, quas
Elisabetha, Alberti regis vidua, Friderico imperatori impignoraverat, nonnisi post mortem
hujus erga deponendam iisdem investitam sumam restituantur; Maximiliani haeredes post
defectum Uladislai in Hungaria succedant; id rex, praelati, barones nunc statim juramento
firment; successores regis, doneccunque casus re ipsa evenerit, tempore coronationis; si
regem minorennem esse contingat, ejus tutor, tempore aditae tutelae; futuri denique praelati
et barones, tempore aditi beneficii vel magistratus successionem hanc juramento
polliceantur. 20 Si Maximilianus vel successores plures 3598
habuerint filios, status liberam inter eos habeant electionem. 21 Pro
sumtibus belli, id est, pro devastata per Maximilianum Transdanubiana Hungaria (Uladislaus
enim, dum eam revindicavit, in Austriam non penetraverat) centum aureorum millia
dependantur.
22 Caeterum fit quidam mentio tractatus hujus in praefatione decreti 1492.
§-o 1-o; status tamen eum ratificasse nec ex lege nec ex ullo diplomate apparet.
23 Quas enim Kollár in Auctuario Diplomatico pag. 260-a profert
litteras, his septem tantum episcopi, totidem praelati, paucique nobiles et civitates
privato tantum suo nomine subscripserunt. 24 Statuum nomen, prouti id in
prolatis per eundem Kollár ibidem anni 1464. tabulis factum fuit, nullibi subscriptum est.
25 (e) Plerique scriptores comitia haec per palatinum Perény indicta
fuisse indigitant [ERROR: no reftable :]
86.25 indigitant: indigitat B
, sed convellunt eorum opinionem regales Uladislai ad civitatem Bartphensem pro his
comitiis datae, quas Kovachich in Vestigiis Diaetarum pag. 447 provocavit.
26 (f) Originale confoederationis hujus in pluribus tabulariis, nominanter
in Regni Croatiae archivo exstat. 27 Edidit illam Pray in Annalibus
Hungariae ad hunc annum.
28 (g) Patet id e litteris Maximiliani ad Uladislaum 24-a Junii 1506.
datis, in Vestigiis Diaetarum pag. 450-a, ubi Maximilianus dicit: "Serenitatem
Vestram minime latet quam multum conquesti fuimus de his, quae proceres ac status regni
Hungariae in proximo conventu mense Septembri habito (nimirum in quo illa confoederatio
procusa fuit) contra nos et tractatum nostrum mutuum intentarunt et hodierna die in Alba
Regali nituntur.
29 (h) Protulit Kollár in eodem Diplomatico Auctuario has
mandatarias litteras pag. 268, quibus status legatis suis generalem, quidquid pro bono
publico expedire visum fuerit, potestatem concesserunt.
30 (i) Protulit Kollár ibidem ipsas has pacis 1506. initae tabulas in
quibus omnes illae durae 1491. conditiones exmittuntur et tantum successio Maximiliani in
genere confirmatur. 31 Ferunt oratores Hungaros ad amplectendam hanc
conditionem ea potissimum consideratione permotos 3600 fuisse quod interea
Uladislao jam natus fuerit filius Ludovicus adeoque successionem hanc sero admodum ad casum
venturam esse existimaverint. 34 Verum eventus opinionem hanc fefellit.
§ 87 Uladislaus curat coronari infantem filium Ludovicum II et pro illo capitulationem
elargitur.
1 Interea Uladislaus Annam Candalensem sibi matrimonio locaverat, quam
etiam 1502. Albae Regali, cum Frangopanus Veszprimiensis antistes necdum esset consecratus,
per Strigoniensem archiepiscopum solenni ritu coronari fecit (a); cum ex hac 1506. filium
Ludovicum sustulisset, metuens ne, si forte illum minorennem relinqueret, status
confoederationis Pestiensis effectum statim post fata sua procurent, ut hic, licet adhuc
infans, coronetur, agere coepit perfecitque ut 1508. in comitiis Budae habitis Ludovicus pro
haerede regni declaretur, Albae vero Regali, licet primo bimulus, coronetur (b).
2 Uladislaus pro infante filio ipse sacramentum dixit, insuper solennem
nomine ejusdem filii extradedit capitulationem, qua in persona ejus promittit quod, ut
primum ad adultem pervenerit aetatem, novam de observandis legibus, statuum praerogativis,
et constitutione regni elargiturus sit assecurationem consentitque ne eidem exercitium
regiae potestatis tamdiu admittatur donec assecurationem hanc fuerit elargitus (c).
3 Debuit Uladislaus proximiorem mortem suam jam tunc praesagire, debuit
Maximilianus eandem, quam Fridericus imperator cum Ladislao Posthumo luserat, scenam de
Ludovico, si minorennis a patre relinquatur, meditari, debuerunt denique status consilia
Maximiliani penetrare, cum Uladislaus capitulatione hac insuper spondere debuerit quod
filium suum nec Maximiliani, nec cujusvis exteri principis tutelae commissurus, sed eundem
in Hungaria sub statuum vigilantia educaturus sit (d).
3602
4 (a) Discimus id cum e rescripto Uladislai ad Ladislaum Gereb de Vingarth
de 1502. emisso, quo eum ad coronationem hanc invitat, tum ex alio ejusdem ad Frangopanum
Veszprimiensem edito, quibus eum securum reddit quod peracta per Strigoniensem haec
coronatio juribus sedis suae nihil sit derogatura.
5 (b) Provocantur in Vestigiis Diaetarum regales ipsae pro
his comitiis editae pag. 462; provocantur ipsius regis litterae, quibus coronationem filii
sui a statibus petit, pag. 454; provocantur denique aliae Uladislai ad comitatum
Szaladiensem litterae pag. 462, e quibus subsidium unius floreni pro necessitatibus
confiniorum his comitiis oblatum fuisse apparet. 6 Editi tamen in iis
decreti nullum vestigium prostat.
7 (c) Originale capitulationis hujus exstat in archivo Croatiae; vulgavit
illam Kovachich in Vestigiis Diaetarum pag. 455-a; dicitur illic: "ut, dum
praefatus illustrisimus dux, filius Noster ad adultam aetatem perveniet, idem praemissas
libertates observabit... nec interim regia auctoritas sibi concessa existat, donec praemissa
omnia se observare velle promitteret."
8 (d) "Et quo" (dicitur in eadem capitulatione) "varii essent rumores, ex
parte serenissimi imperatoris D. Maximiliani, et de conatibus ejusdem ad hoc regnum, esset
illius voluntas, ac actiones ipsis suspectae, eosdem... regnicolas... assecuraremus ut neque
viventibus nobis, neque morientibus praedictum filium nostrum ad manus ejusdem D. Romanorum
regis... aut tutelam... vel cujuscunque forensis principis dabimus vel assignabimus, sed
eundem hic in regno et apud manus eorundem... regnicolarum mittemus ad gubernandum."
§ 88
1 Videamus jam qualiter legislatio sub Uladislao processerit.
2 Ut S. regni corona in potestate statuum permaneat et per eligenda ab iis
individua custodiatur, identidem quidem decretum fuit; videntur tamen status a cautela illa
recessisse, quam sibi 4-o capitulationis §-o pepigerant, nimirum ut ipsa arx Visegrad, in
qua corona asservabatur, potestati coronae custodum consignetur; nulla enim amplius ea de re
seu in 1492. 3-o seu in 1498. 23-o articulo memoria occurrit.
3604
3 Comitiorum celebratio in Szilághiana seu Mathiae I capitulatione
articulo 13-o et 1471. articulo 1-o annua locusque comitiorum Pestinum; terminus vero festum
Pentecostis defixus fuerat. 4 Sub Uladislao 1498. ut quadriennio adhuc annua
sit diaeta et in campo Rákos pro festo S. Georgii semper celebretur, postea vero non nisi
omni triennio celebretur per articulum 1-um constituebatur. 5 Et implevit
hoc statuum votum Uladislaus; licet enim intra hoc quadriennium decretum tantum 1500.
exstet, vestigia tamen comitiorum 1499, 1501, et 1502. jam tenemus. 6 Cum
elapso etiam hoc quadriennio, id est post 1502, (praeter annum 1503.) annuarum diaetarum
vestigia usque 1508. prostent (a), crediderim ego ab hoc primum anno triennium fuisse
observatum, cum intra hunc et 1511, uti et intra hunc et 1514, nullum vel decretum exstet,
vel vestigium aliquorum comitiorum hactenus prolatum sit, ut adeo nullam in eo fixam
viguisse regulam pronum sit existimare.
7 In eo etiam an nobiles viritim vel vero comitatus per repraesentantes ad
diaetam vocari debeant, nullam certam fuisse cynosuram jam sub Mathia vidimus.
8 Sub Uladislao qualiter ad diaetam 1492. nobiles convenerint, non constat.
9 Constat tamen e praefationis decreto 1495. praemissae §-o 2. quod ad haec
comitia tantum per repraesentantes comparuerint. 10 Verum ipsis his comitiis
jam articulo 26-o perlatum fuit ut ad diaetam non comitatus per electos nuncios, sed nobiles
viritim convocantur; an tamen hoc etiam constanter postea observatum fuerit, subsequi statim
1498. decreti praefatio dubium movet. 11 Dicitur enim §-o 4-o "tandem iidem
barones regnique Nostri nobiles universi de singulis comitatibus regni Nostri in praesente
congregatione generali... constituti." 12 Interea, cum nec in hac, nec in
ullius posterioris diaetae praefatione seu electorum, seu nunciorum mentio occurrat, malim
existimare quod usus nobiles ad diaetam viritim convocandi sub toto Uladislai regno
viguerit.
13 Sub eodem hoc rege jam ad internam etiam diaetae organisationem
regulandam passus factus fuit. 14 Iam enim 1492. articulo 108. statuitur ut
absentes ultra quatuor dies non exspectentur, conditis nihilominus interea legibus perinde,
ac si praesto fuissent, obligentur. 15 Anno vero 1495. articulo 25.
statuitur ut rex diaetam uno mense ante terminum celebrationis publicet §-o 6; ut
propositiones regiae ante omnia in pertractationem assumantur §-o 3-o; utve, si opiniones in
diversas partes 3606 abire eveniat, magister janitorum regalium vota viritim
colligat, pluralitatique votorum deferatur §-o 5. 16 Denique 1498. articulo
1-o sancitur ut diaeta nonnisi 15 diebus duret § 1; ut praelati et barones, qui absque justa
causa emanserint, in florenis 400, nobiles in 200-is convincantur § 3-o; ut e nobilibus
unius sessionis a 10 sessionibus nonnisi unus comparere teneatur.
Duae tabulae necdum existebant.
17 Proceres attamen a nobilibus ne tum quidem per diversa conclavia
segregatos fuisse satis apparet. 18 Cum enim §-o 5-o dicatur: "ut, si
sententiae discrepent, magister janitorum regalium vota viritim colligat", debuerunt utique
omnes status in eodem loco considere, secus provincia vota colligendi magistro janitorum
regalium tantum relate ad tabulam procerum delata, aut certe id expressum fuisset ut
collectis procerum votis eodem fine ad conclave statuum transeat. 19 Quid?
quod probabile admodum sit comitia in campo Rákos sub tentoriis acta, conventus vero ipsos
in aperto campo celebratos fuisse.
Nobiles per nuncios convocantur.
20 Denique apparet e praefationis, quae huic, nempe 1495, decreto praefixa
est, §-o 2-o quod his adhuc comitiis (b) non viritim omnes nobiles, sed nuncii tantum
comitatuum interfuerint; dicitur enim: "tandem praefati praelati, barones, ac universi
nobiles, de singulis comitatibus electi." 21 Et tamen in laudato articulo
25-o vota viritim colligi praecipiuntur. 22 Patet itaque considerationem
illam, quae nostra jam aetate saepius obmovebatur, nimirum quod nuncii comitatuum plura
nobilium millia repraesentant adeoque eorum vota majoris quam cujuscunque privati ponderis
esse debeant, jam tum in nullam sumptam fuisse considerationem.
23 (a) Quod annis 1497, 1498, et 1499. quotannis comitia celebrata
fuerint, praefatio decreti 1500. §-o 3. testatur, ubi dicit Uladislaus: "Per hoc
triennium... pro singulo festo B. Georgii martyris singulam unam diaetam in campo Rákos
celebravimus." 24 Kovachich vero in Vestigiis Diaetarum detexit
indicia diaetae 1501. pag. 439-a, 1502. pag. 441, 1505. p. 447, 1506. 3608 pag.
450. (1507. decretum iterum tenemus), 1508. pag. 454, denique 1511. pag. 462; anni vero
1514. decretum aeque prostat. 25 Pertaesum jam fuisse tam frequentium
comitiorum Uladislaum docet §-us regalium pro diaeta 1505. in Vestigiis
Diaetarum pag. 448, ubi dicit Uladislaus: "Quo jam tandem tot et tam frequentibus
congregationibus et quidem adeo gravibus et sumptuosis finis, aut saltem aliqua suspensio,
et vacantia dari possit."
26 (b) Ut enim viritim iterum convocatur, his primum comitiis per
articulum 26 constitutum fuisse jam supra observavimus.
§ 89 Sub eodem objectum etiam externae securitatis in comitiis pertractatur.
1 Sub Uladislao de ipso externae securitatis objecto in comitiis
constitutum fuisse, adeoque status in communione legislativae potestatis perstitisse facile
apparebit illi qui decreta regis hujus vel obiter pervolverit.
2 Pepigerit Mathias inita cum Friderico Olomucz pace (a) quod Moraviam,
Silesiam, et Lusatiam, juris Austriaci provincias, ubi sibi depacta summa depensa fuerit,
eidem restituere velit. 3 Maximilianus Austriam tantum armis recepit, sex
tamen Austriacae civitates in dominio Uladislai permanserunt. 4 Styriae,
Carinthiae et Carnioliae loca, quae idem Mathias in suam redegerat potestatem, per tractatum
1491. ut jam vidimus, recepit. 5 Pro Moravia, Silesia et Lusatia cum
depactam in Olomuczensi tractatu summam non deposuerit, provincias has Uladislaus ultro
retinuit. 6 Cum sex illae Austriacae civitates velut eotum corpori Austriae
inclusae in tractatu Olomuczensi nominanter expressae non fuerint, incessit status
sollicitudo ne Maximilianus eas absque lytro recipiat. 7 Obligarunt itaque
Uladislaum 1492. articulo 4-o ut ipsas has civitates ad tales de se litteras elargiendas
disponat, quibus se Hungariae sub certa summa oppignoratas agnoscunt, litteras vero has rex
ad domum tavernicalem, ubi archivum regni asservabatur, pro securitate regni deponat.
8 Cum Uladislaus id neglexisset, 1498. articulo 23. eundem denuo ejus
commonefecerunt, et quia ne tum quidem id praestitit, anno 1504. articulo 20. relationem de
effecta 3610 ejus iterum urgebant. 9 Postea nulla amplius ejus rei
memoria occurrit, seu quia Uladislaus commissum sibi hoc negotium forte perfecerit, publicis
tamen tabulis inseri non procuraverat, seu quod res haec, ut multae aliae, oblivione sepulta
fuerit.
10 Ab incolis Moraviae, Silesiae et Lusatiae Uladislaus iuramentum
fidelitatis nuper exceperat; cum idem una etiam Bohemiae rex fuerit, status 1498. per
articulum 24. ab eodem exegerunt ut recognitionales de se det litteras, quod juramentum hoc
non qua Bohemiae, sed qua Hungariae rex ab iisdem, non qua regno Bohemiae subjectis, sed qua
regni Hungariae feudatariis exegerit. 11 Cui ordinationi an rex
satisfecerit, 1504. articulo 21-o relationem ab eo deposcebant. 12 Sed nec
hujus rei ulterius quodpiam vestigium apparet. 13 Et cum Moravia, Silesia et
Lusatia Mathiae tantum sub certa inscriptionali summa per pacem Olomucensem relicta fuerit,
metuebant status ne Uladislaus prouti de Styriae, Carinthiae et Carnioliae locis contra
capitulationis §-um 6. fecit, easdem sine lytro remittat, aut vero dependendam pro iis
summam in usus suos convertat. 14 Quare utrumque 1492. articulo 4.
praecaverunt statueruntque ut recipienda hoc nomine pecunia conformiter etiam ad §-um
capitulationis 5-um aerario regis inferatur.
15 Tractatum pacis et 1491. et 1506. in diaeta fuisse agitatum supra
vidimus. 16 Quod 1500. bellum contra Turcas etsi nullo cum effectu in diaeta
decretum fuerit, mox videbimus. 17 E quibus omnibus satis apparet sub
Uladislao externa etiam negotia in diaetis pertractata fuisse.
18 (a) Patet id ex articulo 4-o 1492.
§ 90 Memorabiliores politicae leges sub illo perlatae.
1 Reliqua politica objecta, circa quae legislationem jam sub aliis regibus
versatam fuisse vidimus, e decretis Uladislai repetere supervacaneum videtur.
2 Libet ea tantum, circa quae aut primum sub Uladislao constitutum fuit, aut
quae secus memorabilia sunt, recensere.
3612
De palatini electione.
3 Stabilitum licet jam sub Alberto statuum palatinum eligendi jus unica
tantum vice nempe 1485. in effectum inisse supra vidimus. 4 Ab anno 1487,
quo electus eotum Emericus Zapolyius obit, usque 1492. nullum Hungaria habuit palatinum.
5 Hoc anno lex Albertina per articulum 33. iisdem plane verbis renovatur et
in ejus effectum Stephanus Zapolyius electus fuit, quamvis ne hujus quidem electio in
publicas tabulas relata sit; ab eo inde tempore palatinos a statibus constanter electos
fuisse, tamdiu existimari debet donec quis contrarium ejus sufficienti testimonio
docuerit.
De iuristitio sub diaeta et salvo conductu.
6 Ut tempore comitiorum fora omnia sileant, sub Uladislao 1507. articulo
12-o primum sancitum fuit; usum salvi conductus jam hoc aevo viguisse e Mathiae decreti 2-i
art. 27-o et Uladislai decreti 1-i articulo 83. apparet. 7 Verum hunc rex
solum elargiri solebat. 8 Ut omnes in diaeta praesentes eo ipso beneficio
salvi conductus gaudeant, tarde admodum nempe 1723. articulo 7-o et 10-o in legem relatum
fuit. 9 Et tunc etiam tantum personae eorum (de bonis enim eorum nulla fit
mentio) inviolabiles declarantur. 10 Constat tamen e sententionalibus
Uladislai de 1493. in Vestigiis Diaetarum pag. 419. prolatis eam temporibus his
consvetudinariam legem viguisse ut beneficium salvi conductus etiam ad bona eorum, qui
comitiis intererant, extensum fuerit.
Ut avulsae ab aliquo comitatu possessiones eidem reincorporentur.
11 Solebant quandoque reges possessionem alicui comitatui ab olim
adscriptam, si earum proprietarius exposuit commodius sibi fore ut jurisdictioni alterius
comitatus subjiciatur, privatis suis rescriptis alteri adjicere comitatui (a).
12 Cum id jurium convulsionem ideo producere posset quia antiquiores
privilegiales et judiciales litterae de possessionibus ejusmodi emanatae illas, quae in
tali, a quo avulsae sunt, comitatu sitas indicant, ut omnes hae possessiones pristinis suis
comitatibus reapplicentur, 1500. articulo 28-o ordinatum, et ne inter emanatas medio earum
avulsionis et antiquiores litteras contrarietas supersit, statutum fuit ut omnes ejusmodi
medio tempore emanatae seu privilegiales seu judiciales litterae in proximis S. Iacobi
octavis sub poena confiscationis eorum exhibeantur, quo mutatio 3614 haec dorso
earum inscribi sicque proprietariis earum securitas procurari possit.
Ut sedes judiciariae comitatuum ad pristina loca reducantur.
13 Studium conservandi antiqui usus status sub Uladislao eo plane
extenderunt ut, cum comitatus aliqui consveta judiciariarum sedium suarum loca alio
transtulissent, ipsas has sedes judiciarias ad pristina loca reducendas esse 1499. art. 29-o
constitutum sit. 14 Verum ab inutili hoc rigore posterior aetas recessit.
15 Iam enim comitatibus locum congressuum suorum aut, ubi ipsis maxime
oportunum videtur, defigere, aut pro ratione temporis jam in uno jam in alio loco celebrare
integrum est.
Praestationes colonorum definiuntur.
16 Colonorum etiam migratio, qua inde a Sigismundi decreti 2-i articulo
6-o gaudebant, sub Uladislao propter concitum illum rusticanum tumultum 1514. articulo 14-o
et 25-o prohibita eorumque praestationes per articulos 15, 16, 17, 18, 19, et 20. tum primum
regulatae fuerunt. 17 Videntur tamen praestationes hae non tam in poenam
quam ad adimendam in posterum ejusmodi tumultui ansam defixae certisque constrictae
limitibus fuisse; antea enim colonorum praestationes a mero dominorum arbitrio pependisse
videntur, quod utique frequentem oppressioni rusticorum praebere debuit occasionem.
Lex ambigui sensus.
18 Denique explicatio articuli 54:1514. Aedipum adhuc praestolatur.
19 Postquam enim priori et hujus articuli initio statutum fuisset ut rex
iis, qui tempore disturbii rusticani litteras bona ipsorum concernentes amiserunt, novas
donationes elargiatur taliumque bonorum metas protonotarii pro securitate proprietariorum
reambulent, subjungitur deinde ut metae insuper inter Cumanos, Philistaeos et Szegedienses,
uti et Moraviam, Austriam,
3616 Styriam et Carinthiam rectificentur; inde enim elicere oporteret quod Cumani,
Philistaei seu Iazyges, et Szegedienses ita distincto jure gubernati fuerint, prouti nunc
confinia reguntur, ut adeo regni ita interfuerit fixas respectu eorum metas habere sicut
interfuit respectu Austriae, Styriae, Carnioliae et Carinthiae. 20 Cum tamen
nullum hactenus ejus rei vestigium latum sit, ego obscuritatem hanc tamdiu improprio
temporis illius scribendi modo adscribam donec probabili aliquo documento de contrario
edoctus fuero.
21 (a) Exstant litterae Hunyadii gubernatoris 1449. Budae secundo die
festo Nativitatis emanatae, quibus ad preces Petri de Sima possessionem ejus Cseth eximit a
comitatu Szolnok exteriori, cui hactenus incorporata fuit, et illam incorporat comitatui de
Beregh ex eo, quod hujus sedi judiciariae magis propinqua foret, inhibendo palatinum,
judicem curiae, et alios regni judices ne eandem possessionem compellant subesse priori
comitatui.
§ 91 Forma tributorum et status aerarii sub Uladislao.
1 Quod oeconomica adtinet, tributa in Hungaria sub lucri camerae, in
Croatia sub mardurinarum, in Transylvania sub quinquagesimae nomine etiam sub Uladislao
depensa fuisse art. 26:1492. reddit manifestum; an tamen ultra lucrum camerae deductum jam
ferme in consvetudinem sub Mathia I unius floreni subsidium Uladislao etiam et quoties
oblatum fuerit, non ita est expeditum. 2 In decretis ejus, quae exstant,
nulla oblati subsidii mentio occurrit; et cum praeter illud, quod cum stipendiario a Mathia
sibi relicto milite primo statim regni anno confecit, nullum bellum gessisset, videtur
postulandi subsidii nullam vel causam habuisse. 3 Bis tamen intra 24, quibus
regnavit, annos subsidium hoc eidem decretum fuisse fide diplomatum tenemus, nempe 1500, quo
inducias cum Turca rumpendas bellumque eidem inferendum in comitiis decretum quidem, sed in
effectum perductum non fuit (a), deinde 1508. quo eidem subsidium unius floreni pro
necessitatibus confiniorum oblatum est (b).
3618
4 Subsidii, quod regi in Hungaria offerebatur, dimidium tantum in
Sclavonia depensum fuisse et ex articulis Regni Sclavoniae decreto 1492. subnexis, et quidem
2-o, et e pluribus diplomatibus constat (c); nec mirum, quando jam sub Mathia 1465. incolas
regni hujus ipsarum judicialium taxarum medietatem tantum persolvisse e hujus diplomate,
quod in archivo Regni asservatur, apparet (d). 5 Qua occasione observari
velim Mosoczium his Sclavoniae articulis perperam distinctum a reliquo decreti corpore
titulum dedisse; ea enim re multos in eam erroneam induxit opinionem, quasi hi non in
comitiis anni 1492. perlati, sed in distincto Sclavoniae conventu conditi, et in diaeta
1492. tantum praesentati approbatique, sicque decreto illi subnexi fuissent, ubi tamen
articuli illi reipsa in comitiis his conditi, et tantum ad finem (prout et nunc cum
Croaticis usu venit) collocati fuerunt; et ideo in codice Radaiano articuli hi Hungaricos
absque ulla interruptione, prouti et nunc moris est, sequebantur.
A quaestoribus regiis rationes exiguntur.
6 Quaestores regios in administratione aerarii non optima fide versari
status statim principio regni hujus observare debuerunt. 7 Iam enim 1495.
per articulum 34. eum, ut ab officialibus suis rationes quotannis exigat, monuerunt.
8 Neglexit ille utile hoc consilium, et proximis 1497. comitiis subsidium
unius floreni postulavit. 9 Tum vero status thesaurarios ad reddendas in
comitiis rationes coegerunt. 10 Et cum evenisset transacto triennio duos
milliones 800 millia florenorum auri in aerarium regium influere debuisse, non esse autem
illata nisi 60 millia, Sigismundum Quinqueecclesiensem episcopum, et thesaurarium qui jam
Ernst, jam Hampo scribitur ad peculatum suum 400 aureorum millibus redimendum, collegam vero
ejus Dombaium, cum idem praestare non posset, ad perpetuos Temesvárini subeundos carceres
condemnarunt (e).
3620
Impignorati proventus regii redimantur.
11 Et cum Uladislaus penuria aeris pressus complures jam proventus regios
sub longe minimi, ac fructus eorum efferebant, summa pignori locasset, sustinebat status
nobilium pignoratarios investitam his bonis summam e fructibus eorum sibi jam conpensasse,
utve ea gratuito statim remittantur, contendebant. 12 Verum cum proventus
hujusmodi potissimum Bakacs episcopus et cancellarius, tum Zápolyius palatinus tenerent,
obstante horum potentia id in praesens evinci non potuit. 13 Ita
proventibus, qui jam usque 1497. impignorati fuerunt, non revindicatis, cum quaestores regii
ne poena quidem Hamponis et Dombaii deterriti Peculatum ultro pergerent exercere, neque
Uladislaus continendis intra justos limites domus regiae sumptibus par esset, is cum
angustiis aerarii continuo conflictabatur. 14 Quo autem rex magis egebat, eo
plures proventus regios impignorabat, et vicissim quo plures reditus suos impignorabat, eo
magis egebat. 15 Quo factum est ut postremis regni sui annis vix jam aliqui
ei proventus regii superfuerint. 16 Suprema jam hac aerarii regii calamitate
excitati status tandem 1514. efficax malo huic remedium adhibere voluerunt.
17 Itaque articulo 1-o statuerunt ut omnes, quos rex alienavit, proventus
regii illico remittantur. 18 Pignoratariis, quidquid ultra justam investitae
summae usuram percoeperunt, in computum capitalis imputetur (g), pro residuae nefors summae
depuratione medietas impignorati proventus iisdem ita assignetur ut rex interea, dum debitum
hoc exstinctum fuerit, dimidium tantum ejusmodi proventus percipiat. 19
Tanta tamen fuit Joannis Zapolya, Transylvaniae vajvodae et Stephani palatini jam fatis
functi filii, potentia, ut hunc a justa sane hac lege exemerint et, quo is totam investitam
summam recipere possit, 10 denarios a singula porta e tributo illo, quod pro stipendio
militiae conferri solebat, per biennium assignarint. 20 Determinarunt deinde
articulo 3-o quaenam sint bona coronalia, nimirum ad contradistinctionem allodialium, et
illa in posterum pro inalienabilibus tum primum articulo 2-o declararunt. 21
Verum cum alienatos proventus regios potissimum potentiores praelati et proceres -- 3622 -- tenerent, forti regem animo esse oportuisset ut ingratas has tot potentibus
civibus leges effectui dare potuisset. 22 Quo robore cum Uladislaus
praeditus non fuerit, hae quoque leges in effectum non iverunt. 23
Praestitisset sane in tempore adhuc unius floreni subsidium decernere, conflandam ex illo
summam non quaestoribus regiis, sed fidis manibus concredere, pecunia hac alienatos
proventus redimere, editum in Hampone et Dombayo [ERROR: no reftable :]
91.23 Dombayo: Dobayo B
exemplum saepius renovare, quaestores vero ad reddendas singulis comitiis rationes
efficaciter adstringere. 24 Verum omnia haec perducta, ut mox videbimus, jam
ad summum morum corruptela impediret, Uladislaum vero suprema necessitas jam eo compulit ut,
cum nulla subsidia in comitiis obtinere posset, oratores per comitatus mittere sicque aliqua
adminus seorsim subsidia postulare consveverit. 25 Quae tamen res eidem
quandoque adeo male cessit ut vix sumptus, quos in oratorem ejusmodi impenderet, sibi
sarcire potuerit (h). 26 Usus hic cum multas inter ipsos comitatus
produxerit collisiones, status eundem 1504. articulo 1-o nec immerito vetuerunt.
27 Optandum tamen fuisset ut regi adeo indigo jam tunc aut ea, quam paulo
antea diximus, aut alia meliori ratione prospectum fuisset.
28 (a) In litteris Uladislai ad comitatum de Sáros 1500. in festo S.
Magdalenae datis, quae in Vestigiis Diaetarum pag. 437-a producuntur, dicitur:
"Qualiter in proxima generali congregatione, festi S. Georgii per universum hoc regnum
Nostrum Nobis consultum et decretum exstitit ut treugas praesentes, quas cum Turcis habemus,
rumpere atque... bellum contra eosdem gerere debeamus... 29 Accedit eodem,
quod pecuniae praesentis subsidii, quod ad hoc gloriosum opus per vos datum est... nimis
tarde ubique exsolvantur."
30 (b) In Vestigiis Diaetarum pag. 462 provocatur mandatum
Uladislai regis ad comitatum Szaladiensem 1508. in festo S. Ioannis Bapt. datum, quo jubet
subsidium unius floreni annui ad necessitates confiniorum diaetaliter impositum dicatoribus
suis eatenus expeditis resignari. 31 Et certe 3624 subsidium hoc
decernere opere pretium fuit; quam enim in deplorabili statu fortalitia in confiniis jam
1495. fuerunt, articuli diaetae hujus anni 33. et 35. satis testantur.
32 (c) Exstat in archivo Regni diploma Uladislai de dato *** [ERROR: no reftable :]
91.32*** in B vacuum relictum.
quo lex haec solenniter denuo confirmatur. 33 Koller in
Historia episcoporum Quinqueecclesiensium tom. 1. pag. *** provocat ad librum
rationum Sigismundi Quinqueecclesiensis episcopi et thesaurarii de 1495, e quo patet quod in
comitatibus Hungaricis lucrum camerae (nullum enim eotum subsidium regi oblatum fuit) ab una
dica unus florenus, in Sclavonia vero medius, exactus fuerit.
34 (d) "Demum vero" (sunt verba diplomatis) "pro litteris eorum mediam
partem illius, quod regnicolae Nostri in curia Nostra solvere consveverunt, dare valeant."
35 (e) Bonfinius decade 5-a cui qua testi coaevo hac in re fides potest
adhiberi.
36 (f) Comitia enim haec rebus infectis tumultuosa dissoluta fuisse docet
Praefatio, quae 2-o Uladislai decreto praemissa est, §-us 6. 37 Caeterum
praepotentiam Stephani Zápolii palatini illud satis remonstrat quod, licet 1492. articulo
27-o res, a quibus tricesima desumi non debeat, diserte determinatae fuerint, Zápolio tamen
concessum sit ut in tricesimis, quas a rege in pignore habebat, a quibuscunque ipsi
collibuerit rebus, tricesimam exigere possit.
38 (g) Hunc enim sensum facere videtur aenigmaticus 1514. art. 1. § 1. et
2. "ut universi proventus Regiae Majestatis, tricesimae, vigesimae, fodinae, camerae salium,
auri et argenti, civitatesque regiae de facto remittantur, et computata ratione, si cui
Majestas Sua adhuc aliqua summa tenebitur, illam cum tempore ex iisdem proventibus refundat
ita, ut medietas proventuum Regiae Majestati cedat, et medietas illi apud quem in arenda vel
pignore fuit."
3626
39 (h) Hunc enim sensum facere videtur obscurus 1524. articuli 1. § 2. qui
ita sonat: "Quo fit, ut... ut Regia Majestas tam multoties in eorum medium mittere solet ut
saepe lucrum seu fructum, quem exinde speraret, solis in expensis nuncii, vel dicatoris
consumat."
§ 92 Tricesimarum regulatio.
1 Tricesimae primum sub Uladislao in comitiis regulatae fuerunt.
2> Antea cum teloniis saepius confundebantur (a). <3 Iam tum
agnovere status quod de productis regni nonnisi tunc tricesima exigi possit, si e regno
educantur (1498. art. 29. § 3). 4 De inductis nulla fit mentio, forte quod
haec tamquam correlativa alioquin subintelligi existimaverint. 5 Nam quod
exterae merces dudum antea regno inferri coeperint, docent privilegia limitaneis civitatibus
elargita, quorum jam § *** [ERROR: no reftable :]
92.5 *** in B vacuum relictum.
(b) memoravimus. 6 De transitu etiam nil memoratur, quod inde factum
puto quia necdum eotum commercium ita effloruit ut merces quaepiam per Hungariam in alias
regiones devehantur.
7 E naturali principii hujus sequela agnoverunt etiam status quod
tricesimae nonnisi in limitaneis locis defigi valeant, et ideo mediterraneas omnes 1498.
articulo 34. abrogarunt, stationesque tricesimales articulo eodem ita defixerunt ut
capitales plerumque in locis limitaneis fuerint constitutae, Budensem tamen, Albensem, et
Pákaiensem licet in meditullio ferme regni sitas, quia a Zapolio palatino in pignore
tenebantur, non sunt ausi continuo abrogare, verum, postquam a rege redemptae fuerint (quod
nunquam eventurum esse pronum erat existimare), ut aboleantur, decrevere 1498. articulo 29.
§ 2-o.
8 Inoleverat etiam inde a Ludovici I temporibus ea consvetudo ne ab
animalibus tricesima exigatur (c), quae sub ipso adhuc Uladislao 1492. art. 27. jam in legem
publicam relata fuit. 9 Verum adverterunt demum status 1498. objectum hoc
natura sua tricesimae censui subjacere, et ideo articulo 29. § 5-o animalia etiam e regno
educta tricesimae subjecerunt.
3628
10 Cum tamen sub Ludovico et Sigismundo etiam a victualibus nullam
depensam fuisse tricesimam, usus autem in exigendis tricesimis sub Ludovico et Sigismundo
observatus per articulum 27-um 1492. confirmatur, immo universim statuatur ut a merce
valorem floreni non exaequante nulla tricesima exigatur, videntur victualia porro etiam a
tricessimi immunia perstitisse.
11 Caeterum aetas haec necdum justam seu commercii, seu tricesimae ideam
habuit. 12 Has adhuc qua proventum, non qua habenas commercii consideravit.
13 Et ideo omnes indiscriminatim merces eidem subjecit; cum enim trigesimus
seu nummus, seu florenus desumi consveverit, indeque exactioni huic nomen tricesimae
adhaeserit, apparet omnes promiscue merces eidem 3 1/4 pro centum censui subjacuisse.
14 Quid mirum proinde quod nulla de ipsa vectigalis tricesimalis regulatione
lex prostet? 15 Ignoravit nempe adhuc aetas illa commerciale illud
principium, quod merces nocivae majori portorio gravari, aliquae simpliciter prohiberi,
utiles e contra ab omni vectigali eximi debeant.
16 (a) Adhuc sub ipso Uladislao debuit tricesima a rebus in nundinis
domesticis venditis desumi, quando anno primum 1495. articulo 28. prohibetur ne ab
animalibus in domesticis nundinis distractis tricesima exigatur.
17 (b) Cum enim plures civitates tale obtinuerint privilegium ut extranei
mercatoris tantum ipsis merces suas vendere debeant, ultro vero in regnum proficisci non
audeant, apparet complures exteras merces jam tum in regnum inductas fuisse.
18 (c) Productae sunt in processu abbatiae de Pilis contra civitatem
Posoniensem litterae Ludovici de 1371. quibus inhibet tricesimatores ne a bobus, vaccis,
porcis et similibus, item oleo, piscibus vel frugibus, nec aliis victualibus cujuscunque
generis de partibus Hungariae, Austriae vel Bohemiae ad Posoniensem civitatem deferendis
tricesimam desumant. 19 Productae sunt etiam Sigismundi de 1416. quibus
tributarios suos inhibet ne a victualibus ad abbatiam M. Pannoniae et Pilisiensem inferendis
tributum aliquod exigant.
3630
§ 93 Regulatio monetae et rei montanisticae.
1 De moneta et rebus montanisticis ac commercialibus sub Uladislao in
comitiis multa, sed infeliciter disposita fuerunt. 2 Nimirum prohibebatur
extranea moneta, in limitibus tamen regni admittebatur (a), quasi horum accolae tantum cum
advicinantibus exteris, non vero etiam cum iis, qui ipsos contingebant, regnicolis quaestum
habuissent, et quasi per exterae monetae ad justos limites reductionem commercio melius
prospici non potuisset quam per simplicem ejus prohibitionem.
3 Auri etiam et argenti crudi inductio prohibebatur (b) quasi aurum et
argentum in monetam conversum non perinde facile a regno extraheretur, nisi id per alias
commerciales provisiones, quarum tunc [ERROR: no reftable :]
93.3 tunc: nunc B
adhuc nec idea exstabat, impediatur. 4 Verum ignoravit adhuc aetas
illa vel id, quod aurum et argentum non tantum qua materia monetae, sed etiam qua merx, quae
iisdem, quibus reliqua commercii objecta, subjacet legibus, considerari debent.
Ordinationes commerciales.
5 Supremus temporum illorum in re commerciali ille defectus fuit quod, ut
paucis limitaneis civitatibus faveant, exteros mercatores ad interiora regni ne admiserint
quidem, sed eos ad distrahendas in limitaneis illis civitatibus (quae regia sibi superinde
privilegia procurandi sagacitatem habuerunt) merces suas coegerint, tantum ut hae deinde
easdem merces in interioribus regni partibus cariori vendere possint pretio.
6 Budensis civitas ejusmodi quoad ipsos plane domesticos mercatores
privilegium obtinuerat. 7 Verum Sigismundus rem commercialem in exteris
provinciis tantisper edoctus privilegium hoc in comitiis 1405. per articulum 11-um cassari
plenamque domesticis mercatoribus libertatem admitti, ut jam vidimus, procuravit.
8 De extraneis ne ille quidem defectum hunc potuit emendare, qui sub
Uladislao plane publica lege confirmatur (c).
9 Melior tantisper, sed tamen gravis fuit etiam ille error, quod
antiquiores reges aliquibus civitatibus ius praeemtionis concesserint.
3632
10 Nimirum non licebat mercatori talem civitatem praeterire, sed debebat
suas illic merces deponere donec aliquis civium ex iis aliquid emere volebat.
11 Quod superfuit, id solum ad alia deinde loca poterat deportare.
12 Et tales civitates emptoriales vel loca depositorum vocabantur.
13 Hic quoque publicae administrationis defectus sub Uladislao publicis
legibus confirmabatur (d).
14 Eandem rationem subit vetita equorum e regno eductio tempore illo, quo
regnum nulli implicitum bello his pro copiis suis non egebat (e), uti et renovata, quam jam
sub Sigismundi perlatam fuisse vidimus, ineundae a domesticis cum exteris quaestoribus
societatis prohibitio 1498. articulo 32; sed enim omnia haec temporum illorum in
commercialibus caligo excusat.
15 (a) 1492. art. 31, 1507:11.
16 (b) 1492:32.
17 (c) 1492:48; 1498:31. § 1.
18 (d) 1492:103; 1498:31 et 32; 1500:24.
19 (e) 1495:27, 1498:31, 1504:28, tandem 1507:10. ad justos limites
restricta fuit, nempe ne per greges integros e regno educantur. 20 Verum
1514:66. iterum generaliter prohibetur.
§ 94 Regulatio rei bellicae.
1 Restat ut, quomodo legislatio se circa militaria habuerit, videamus.
2 Peracta Uladislai electione cum Legionem Nigram, quae robur exercitus
efficiebat, ad fidem novi regis iuramento adstringi publicae tranquillitatis plurimum
interesset, haec vero emerita stipendia impensius flagitaret, reserato domestico Mathiae
thesauro hunc a Beatrice regina penitus evacuatum esse compertum est. 3
Debuit publicum etiam aerarium perinde exhaustum fuisse, cum Joannes Varadinensis episcopus
praesentaneae huic status necessitati depromptis e proprio peculio 40 aureorum millibus
subvenire debuerit (a).
3634
4 Cum tam solers in vindicandis tuendisque juribus suis Mathias Uladislao
integros adhuc proventus regios transmiserit, potuit ille primo adhuc regni sui anno
stipendiariam militiam ex iisdem sustentare, prout et reipsa duplex, cum Alberto nempe et
Maximiliano, bellum cum solo hoc milite (nulla enim insurrectio indicta fuit (b), intra
primos 13 regni sui menses confecit. 5 At postquam Uladislaus depacta, ut §
*** [ERROR: no reftable :]
94.5 *** in B vacuum relictum.
vidimus, Posoniensi pace 100 aureorum millia Maximiliano persolvere debuit, postquam
abusi lenitate sua quaestores regii aerarium depeculari coeperunt, postquam et hoc et
inordinata erogationum suarum ratio eo necessitatis eum adegit ut complures proventus regios
alienare sicque ipsos redituum suorum fontes diminuere debuerit, tum enimvero eum omnem,
quae ultra legalem banderii regalis numerum fuit, stipendiariam militiam dimisisse extra
dubium est.
6> Quo tamen anno id evenerit, non ita expeditum est. <7
Stipendiatorum quidem regalium adhuc 1492. in articulis 17. et 18. mentio occurrit.
8 Verum quod per id nil nisi conflatum e mille capitibus banderium regis,
tum gentes illas, quas aliqui barones regni intertenere, rex autem stipendia illis dependere
debebat, intelligatur, e combinatione reliquarum sub rege hoc perlatarum legum redditur
manifestum. 9 Itaque mihi probabile admodum videtur quod Uladislaus paulo
post ac bellum cum Maximiliano in autumno confecit, et Legionem Nigram et omnem reliquam,
praeter mille equitum banderium, stipendiatam militiam dimiserit (c). 10 In
sententiam hanc ea me perduxit consideratio, quod jam in comitiis 1492. alta licet pace
rigidior, quam Sigismundea fuerit, insurrectionis norma, unius nimirum equitis a 20 portis
articulo 20. defixa fuerit, quodve licet post annum 1492. toto reliquo Uladislai regno
nullum bellum gestum sit, sub nullo tamen rege tanta fuerit circa ordinandum insurrectionis
modum sollicitudo. 11 Plurimae enim comitiorum 1492, 1498, 1500, et 1504.
leges circa objectum hoc versantur. 12 Videntur nempe status defectum
stipendiariae per nationalem militiam compensare voluisse.
13 Caeterum cum institutum banderiorum insurrectionis sub Uladislao maxime
in apricum perductum sit, libet illud paucis exponere.
3636
14 Banderium regis a mille, privatorum a 400 equitibus computabatur (d);
singulum tale banderium vaivodae Transylvaniae, comites Siculorum, bani Croatiae, et comitis
Temessiensis officio affixum fuit (e), sed horum etiam stipendia rex et aerario dependere
debebat (f); soli praelati ejusmodi banderia propriis impensis alere (g) et, dum opus fuit,
in campum educere tenebantur. 15 Et quidem archiepiscopus Strigoniensis et
antistes Agriensis singulus duo, seu 800 homines, Coloczensis archiepiscopus,
Magno-Varadiensis, Quinqueecclesiensis, Transylvaniensis, Zagrabiensis episcopi et prior
Auranae singulus unum, Iaurinensis, Vaciensis, et Veszprimiensis episcopi, Bécs-Váradiensis,
Petrovaradiensis archiabbas, praepositus de Lövöld et capitula Strigoniense, Agriense,
Quinqueecclesiense et Transylvaniense singulum medium banderium, seu 200, episcopus
Csanadiensis, abbas Sexardensis et praepositus cum capitulo Albensi unam quartam seu 100,
denique episcopi Syrmiensis et Nitriensis, abbas de Zobor, capitulum Bácsiense, et
praepositus Titeliensis unam octavam banderii, seu 50 equites praestare tenebantur.
16 Ita equitatum, quibus rex stipendia dare debebat, 2600, quos vero
clerus aluit, 4450, universim 7050 equites effecisse apparet.
17 Reliquis potentioribus dynastis, quorum 44 in articulo 22:1492.
recensentur, nullus quidem certus equitum numerus admensus, indultum tamen fuit ut eum, qui
a proportione portarum, quas bona eorum efficiebant, obvenerit numerus instar proprii
banderii intertenere educereque possint. 18 Solius despotae Rasciae
banderium in mille equitibus defixum; Balumsevichio autem, ut cum omnibus suis huszaris,
quorum tamen numerus non definitur, exercituare teneatur, impositum fuit. 19
Si praeter despotum reliquos hos 43 dynastas vel per 50 equites supputemus, prodeunt iterum
3150 qui superioribus adjecti efficiunt 10,200 equitatum. 20 Praerogativa
haec proprium aducendi banderium procerum aetatis illius animos ita occupavit ut anno 1500.
quindecim regis aulici articulo 21. descripti, cum concessum dynastis in comitiis 1498.
proprii banderii honorem ex toto obtinere non potuerint, id adminus impetrarint ut
statuendum a bonis suis militem, si rex ipse in persona exercitum ducat, non comitatus, sed
regis ipsius vexillo submittere possint (h).
3638
21 Regis et quatuor illorum baronum banderia, quibus eum stipendia
suppeditare debuit, stipendiaria; miles, quem praelati aliique potentiores dynastae servare
debebant, banderialis; equites, quos reliqua nobilitas a portarum, quas bona cujusque
efferebant, proportione praestare debebat, portales; ipsum armatae nobilitatis corpus
insurrectionalis militia vocabatur; ubi omnes hae militum classes confluxerant, exercitus
generalis vocabatur. 22 Huic aut ipse rex aut palatinus, aut capitaneus
regni praesse debuit (i), verum non erat in regis potestate generalem hunc, ut dicebatur,
exercitum statui convocare; ante omnia stipendiariam et banderialem militiam hosti objicere
debuit. 23 Si haec resistendo par non fuit, tum primum portalem et
insurrectionalem militem potuit convocare (k).
24 Quantitas portalis militis 1492:20. § 3. in uno equite a 24 colonorum
portis, et a nobilium vero unius sessionis a 10 domibus defixa fuit. 25
Verum mox 1498. ad 36 portas et quoad possessionatos et quoad impossessionatos nobiles
restricta fuit. 26 Solis comitatibus inferioribus, velut hosti magis
vicinis, unus a 24 portis eques imperabatur.
27 Banderium ut in media parte e gravis armaturae (qui armigeri
vocabantur), media vero parte e levis armaturae equitibus (qui huszari audiebant) consistat,
citato 1492. articulo decernebatur. 28 Verum 1498. articulo 16-o § 1. ut
banderii altera etiam medietas e gravis armaturae equitibus constet, decretum fuit.
29 Qui a portis praestabatur eques, scuto, lancea, arcu, manuali, et, quoad
fieri poterat, lorica armatus esse debuit; e quo confici videtur quod huszari adminus
frameis, armigeri pistoletis, si non etiam brevioribus sclopis provisi fuerunt.
30 Ex omnibus his apparet totum exercitum e meris equitibus conflatum,
statariam e contra illam Mathiae nigram legionem totumque usque adeo stipendiarium peditem,
cujus ille ope tot victorias reportavit, dimissum fuisse (l).
31 Caeterum sub Uladislao confiniorum etiam securitati in comitiis
providebatur. 32 Hactenus id tantum sancitum fuit ut huic rex e propriis
proventibus procurare teneatur. 33 Articulo 1495:36. jam constituitur ut
singulum fortalitium duos habeat praefectos, quo uno propriorum negotiorum causa absente,
alter semper praesto esse possit et debeat. 34 Et cum dissolutis his
temporibus avaritia ipsos militares 3640 praefectos jam ita corruperit [ERROR: no reftable :]
94.34 corruperit: corrupuerit B
ut Belgrado et Iaicza, praecipuis eotum limitaneis castris, ipsa bellica instrumenta
furto ablata fuerint, in authores sceleris hujus inquirendum decernitur articulo 35, et, ut
rex in posterum finitima castra victualibus necessariis magis provideat, articulo 33.
ordinatur.
35 (a) Vide Bonfinium et Tuberonem.
36 (b) Indicta in 14-am Septembris pro coronatione diaeta videtur mero
caeremonialis fuisse. 37> Acta ejus nulla supersunt. <38 Sed
nec ullus scriptorum meminit in ea insurrectionem dercretam fuisse, licet id litteris omnino
consignarint tantam tamque ordinatam militiam ad coronationem hanc confluxisse, ut
debellando et Alberto et Maximiliano par fuisse visa sit. 39 Comitia vero,
quae Uladislaus prima egit, 1492. pro festo Purificationis confecto jam utroque hoc bello
celebrata sunt. 40 Exstant quidem in Vestigiis Diaetarum pag.
411-a litterae statuum de 10-a Aug. 1490. ad civitatem Bartphensem datae, ubi dicunt:
"Majestas Domini Nostri regis eundem D. Ioannem Albertum (qui superiorem Hungariam jam
invaserat) cum satis numeroso exercitu et cum universis viribus suis, quas magnas habet,
insequi decrevit." 41 Exstant ibidem pag. 413. aliae ipsius Uladislai de
14-a Septembris ejusdem anni litterae, quibus eidem civitati ita rescribit: "Absoluta
celebratione coronationis nostrae Hungariae, curabimus succurrere necessitatibus vestris".
42> Verum nihil horum in effectum ivit. <43 Peracta
coronatione miles omnis in hyberna dimissus est idque dedit Maximiliano occasionem ut illo
adhuc autumno non tantum Austriam receperit, sed et potiorem Transdanubianae Hungariae
partem occupaverit.
44 (c) Nisi enim militia haec jam ante diaetam 1492. dimissa fuisset,
certe aliqua ejus, qua a stipendiato regis et aliquot baronatum banderio distinctae, in
articulis diaetae hujus mentio occurreret.
3642
45 (d) 1498. art. 20.
46 (e) 1498. art. 21.
47 (f) 1492. art. 17. "Quod Regia Majestas tam officiolatus ejus
tenentibus quam et aliis exercituantibus de stipendio regali dispositiones faciat."
48 Per alios enim exercituantes nonnisi proprium regis banderium, per
officiolatus vero tenentes, quatuor illi barones, qui in provocato in praecedenti nota
articulo recensentur, intelligi possunt.
49 (g) Quod praelati admensa sibi banderia continuo intertenere debuerint,
alioquin constat. 50 Neque tamen id ita recipiendum est quasi statarium,
qualis nunc in more est, militem adere debuissent. 51 Verum habebant illi
suos praediales, qui ea lege sessiones suas possidebant ut tempore pacis aut decimam, aut
exiguos quosdam census praestare, tempore belli vero contra hostem propriis armis, sumptibus
tamen dominii sui prodire debuerint. 52 Et tales hodiedum habet episcopus
Zagrabiensis.
53 Capitula, conventus, praepositi, abbates, piique viri ecclesiastici
decimas habentes non tam banderia servare, sed praeter obvenientem a numero colonorum suorum
numerum, certum insuper a proportione decimalium proventuum militem praestare debebant,
proportio autem haec aequanimi comitatuum determinationi defertur 1495. art. 15. § 2. 3. 5.
et 6.
54 Caeterum dicitur quidem ejusdem 1498. articulo 17. §-o 1. "DD.
regnicolae pro defensione regni stipendiarios de eorum iobbagionibus necessario tenendos
habebunt." 55 Et paulo infra "officiales nec non stipendiarii tam regales,
quam DD. praelatorum nec non caeterum regnicolarum." 56 Indeque aliqui
arguunt etiam non banderiatos continuum militem alere debuisse. 57 Verum
quis non videt compilatorem articuli hujus termino stipendiarii improprie usum fuisse idque
tantum innuere voluisse quod sicut banderia sumptibus praelatorum, ita portalis miles
sumptibus reliquorum regnicolarum interteneri debeat. 58 Secus enim evidens
esset inter hanc et reliquas leges contradictio, quibus stipendiarius regis et baronatuum
miles a banderiali et portali diserte distinguitur et illum quidem etiam extra limites regni
educendi facultas regi conceditur, quoad banderialem autem et portalem negatur.
59 Certe ipsa rei natura sententiam hanc excludit; ut enim quis continuum
militem alat, 3644 jam fixus debet esse intertenendi militis numerus; jam vero
norma insurrectionis ferme semper variabat, jam enim a singula porta, jam a viginti, jam a
33, jam a 36, jam etiam a 100 portis unus miles praestabatur. 60 Et ideo
nova semper fiebat portarum rectificatio. 61 Sane cum ipsum banderialem
militem mox finito bello ad priorem rediisse rusticationem constet, quis sibi persvadebit
quod coloni, qui a portis statuti fuerunt, toto pacis tempore e stipendiis dominorum suorum
vixerint?
62 (h) Hunc sensum facere videtur obscurus 1500. articulus 21. si
parenthesis 1-i § cum § 8. et 9. rite combinetur.
63 (i) 1492:9, § 14.
64 (k) Dicitur enim 1498:17, § 9. "Officiales nec non stipendiarii, tam
regales, quam DD. praelatorum et baronum (i.e. banderia) nec non caeterorum regnicolarum (id
est portalis miles) limites et metas regni secundum temporis et rerum necessitatem egredi
exercitualiter debeant, si autem universitatem ipsam insurgere (intellige personaliter)
contigerit, tunc ipsa universitas (id est praelati, barones, et nobiles in persona) ultra
limites regni exercituare non teneantur." 65 Et hoc sensu intelligendus est
etiam articulus 18:1492. aliaeque hanc in rem sonantes leges.
66 (l) In elargito statibus Regni Sclavoniae per Uladislaum 1494.
diplomate dicitur quidem: "Ut nullus belligerantium exercituantiumque hominum, sive equitum,
sive peditum in villis particularibus sive in extraneis nobilium bonis, sed in oppidis
duntaxat et civitatibus ejusdem Regni Nostri Sclavoniae descendat." 67 Verum
inde non id quod rex stipendiarium adhuc intertenuerit peditem, sed quod in Sclavonia
Nobiles non meros equites, sed etiam pedites a portis statuerint inferri posse puto.
68 Nam si aliquem etiam stipendiarium habuisset peditem, hunc certe non in
Sclavonia, sed in Hungaria dislocasset.
§ 95 De pecuniis exercitualibus.
1 Ante Uladislaum nullum hactenus exercitualium pecuniarum indicium
comperimus, sub hoc 1500. art. 21. § 1. constituitur ut universi DD.
3646
regnicolae, qui in serie praecedentis, quippe 1498. decreti inter caeteros banderiatos ad
exercituandum non fuere computati, universa sua bona in medium nobilium non banderiatorum
computare et pecunias in medium eorundem ad exercituandum de illis dare teneantur.
2 Pecunias has reipsa exactas fuisse docet Uladislai ad status Sclavoniae
subsequo anno 1501. Budae proximo Sabbatho diei festo Paschae editum rescriptum (a), docet
ipse anni 1514:1. § 4. (b).
3 Cum rex de bellicis instrumentis providere, suas vero quisque gentes
armare alereque debuerit, quomodo pecuniae hae titulo conservationis gentium exigi, cur
banderiati ex identitate rationis perinde atque non banderiati iisdem obnoxii non fuerint,
quantumve hoc nomine a porta desumptum fuerit, defectu monumentorum hactenus eruere non
potui.
4 Constat tantum e laudato diplomate eas et a lucro camerae et a subsidio
distinctas (c); constat eas etiam tempore pacis persolutas (d); constat dicatores exactores
a comitatibus nominatos rationes expensi in comitiis reddere debuisse (e); constat denique
eo nomine ultra 10 denarios a porta exactos fuisse (g).
5 (a) "Nec satis est (dicitur eodem diplomate) vos (status Sclavoniae)
nunc pecunias vestras exercituales allegare, siquidem et in hoc regno Nostro (Hungariae)
exigantur."
6 (b) "Ex pecuniis (sunt verba articuli) exercitualibus, seu ad rationem
conservationis gentium, binis post se vicibus per annum exigendis, semper 10 denarii ad
manus ipsius vajvodae assignentur."
7 (c) Nam eodem ipso diplomate separatim de lucro camerae, separatim de
subsidio, separatim denique de his pecuniis exercitualibus tractatur. 8 Ex
alio ejusdem anni feria 6-a proxima post festum B. Mathiae dato, apparet Sclavoniam titulo
lucri camerae 20, titulo dimidii subsidii Hungarici denarios 25 persolvisse, adeoque nomine
subsidii Hungariam eo anno denarios 50 dependisse apparet.
9 (d) Constat enim inde ab anno 1492. sub toto Uladislaiano regimine altam
pacem viguisse.
3648
10 (e) "Volumus (dicitur in laudato diplomate) super pecuniis
exercitualibus proximis temporibus in illo regno nostro per vos exactis, de quibus nullas
penitus gentes tenuistis, certiores effici. 11 Ideo nobis committimus ut
dicatores et exactores harum pecuniarum exercitualium ad diaetam instantem pro festo B.
Georgii nunc venturam huc ad Nos ad dandas superinde rationes mittere debeatis."
12 (f) Cum e provocato in nota (b) art. 1:1514. ad manus vajvodae pro
reluendis, quas impignoratas tenebat, tricesimis tantum 10 denarii deponendi disponantur,
videtur amplius aliquid a porta eo nomine fuisse imperatum.
§ 96 Conatus inducendi ad latus regis stabilis consilii.
1 Vidimus jam et sub Hunyadio, et sub Ladislao, et sub Mathia, quod status
stabilem introducere senatum conati sint, cujus consilio rex executivam suam et in politicis
et in judicialibus exerceat potestatem. 2 Verum cum stipendiis commembrorum
ejus prospicere aut neglexerint aut non potuerint, senatum hunc numquam coaluisse inde
probabile efficitur, quod in nullo aetatis ejus instrumento mentio illius occurrat; sub
Uladislao consilium hoc propius ad effectum accessit.
3 Iam enim 1495. status numerum membrorum senatus hujus in tribus
praelatis, tribus baronibus, et quatuordecim nobilibus defixerunt. 4 Et quia
consilium hoc sub prioribus regibus unice ob non assignata senatoribus stipendia adhaesisse
cognoverunt, ut rex eos et denominet, et stipendiis provideat, decreverunt.
5 Cum rex stipendia haec praestare aut non vellet, aut non posset, anno
1498. art. 2-o rem eo immutarunt ut praelati nonnisi duo, totidem barones, e nobilibus vero
sedecim sint senatores. 6 Hi ex omnibus quatuor regni partibus (nunc
circulos appellamus) communi regis et statuum consensu eligendi § 5. 7
Singulus autem status de stipendio sui ordinis senatorum provideat § 7. 8
Post biennium quippe 1500. art. 10. retento nobilium numero praelatorum baronumque numerum
ad quatuor de singulo statu elevarunt § 1-o statueruntque ut medietas hujus senatus
alternatim continuo Budae morari debeat § 3. et 5. 9 Ut munus senatoris
nonnisi triennio duret, hoc elapso novi senatores in comitiis 3650 eligantur,
priores tamen perinde reeligi possint § 9. et 10. 10 Imo si quis etiam non
reeligatur, dum ipsi libuerit, liberum habeat in senatum ingressum § 13. 11
Quod si senatorem intra triennium obire contingeret, in ejus locum rex proprio motu alium
sufficere possit § 12. 12 De stipendiis vero eandem, quam superioribus
comitiis, rationem iniverunt § 8. 13 Verum ne hac quidem via senatoribus
stipendia procurari potuerunt. 14 Itaque 1507. art. 3-o magis adhuc efficax
medium arripuerunt. 15 Defixerunt nempe stipendium senatoris, si praelatus
aut baro sit in 700, si nobilis in 300 florenos § 4. 16 Hoc nomine singulae
colonicali sessioni, imo nobilibus etiam unius sessionis tres denarios imposuerunt § 5.
17 Utve senatus perceptores harum pecuniarum unum e baronibus, alium e
nobilibus constituat § 6, hi vero stipendia assessoribus rite dependant, in subsequis vero
comitiis rationes reddant, decreverunt § 7.
18 Iam vero quod ea mens statuum fuerit ut senatus hic non tantum in
octavis et brevibus judiciis assideat, sed ut rex eorum consilia etiam in politicis utatur,
articulus 1-us 1498. reddit manifestum. 19 Hoc enim statuitur: "Ut rex e
sedecim illis nobilibus (nempe qui praecedenti articulo 3. ad senatum illum deputabantur) in
negotiis illis, quae generaliter universum regnum concernere videbuntur semper octo in
consilium suum admittat." 20 Et hoc est causa cur nos dicasterium hoc nec
tribunal, nec consilium, sed senatus nomini designemus, nimirum quia illud pro veteri regni
instituto non in supremo tantum regis foro, sed in intimo etiam ejus consilio (quod nunc
status vocamus) eidem assistere debuisset. 21 Neque enim sensus provocati
articuli 7:1498. eo accipi debet, quasi Uladislaus jam habuisset stabile aliquod politicum
consilium ad quod sedecim illis nobilibus accessus lege illa procuratus fuisset; hujus enim
nulla uspiam seu in legibus, seu in diplomatibus memoria occurrit. 22 Verum
constituebant illud ipsi illi, qui in legibus aevi hujus judices regni ordinarii
appellantur, nempe palatinus, judex curiae, cancellarius et vicecancellarius, quosve
praeterea e forte praesentibus regi convocare collibuit praelatos, barones, et quandoque
nobiles. 23 Caeterum nullus horum qua commembrorum consilii aliquo stipendio
provisus fuit, nullus ad fixam eo nomine ad aulam residentiam obligabatur.
24 Quaerebant primo status fixum talem senatum stabilire cujus opera rex et
in politicis et in judicialibus uti possit. 25 Verum consilium hoc vidimus
hactenus non successisse (a). 26 Post 3652 ipsum certe 1507.
articulum videtur incassatio trium illorum denariorum adeoque decreta etiam senatoribus
stipendia totusque usque adeo senatus adhaesisse. 27 Nulla enim amplius
toto, quo Uladislaus adhuc regnavit, novennio seu in legibus, seu in litteris aetatis illius
ejus mentio reperitur. 28 Imo post 11 annos, nempe 1518, sub Ludovico II
art. 39. et 40. exigendi ejusmodi senatus consilium, ut paulo infra videbimus, de novo
resumitur.
29 (a) Unicus sententiae huic obstare videtur articulus 25:1495. in quo
consiliarii suae maiestatis a praelatis, baronibus, et caeteris regnicolis diserte
contradistinguuntur. 30 Cum enim post hunc adhuc annum de erigendo primum
hoc senatu actum fuisse e superioribus appareat, per consiliarios aut ordinarii regni
judices, quos regem ex officio ad consilium adhibere debuisse constat, aut jam tum aliqui
puro honoris hujus titulo gloriabantur.
§ 97 Cur Uladislaus Ioanni Corvino praelatus fuerit.
1 Caeterum electionem Uladislai Beatricis reginae viduae, quae spem
ineundi cum eo matrimonii conceperat, artibus procuratam fuisse concors ferme est scriptorum
sententia. 2 Si causam ex eventu conjicere licet, ego non exiguum in rem
hanc momentum id etiam adtulisse puto quod nota jam Ioannes Corvini mascula indole metuerint
olygarchiae et anarchiae studiosi, ne per hunc, perinde atque Mathias, naturalis ejus
parens, fecit, in officio contineantur. 3 Eventus adminus eorum votis certe
respondit. 4 Sub imbecilli enim Uladislao vetus, quae a Mariae temporibus
usque Mathiae regnum viguerat, partim olygarchia, partim anarchia non modo revecta, sed et
adeo aucta fuit ut jam ipsae hae duo pestes in mutuam venerint collisionem.
5 Antea, si qui potentiores dynastae praedominium arripuerunt, pressi horum
potentia reliqui status tanto facilius a regibus in officio poterant contineri.
6 Si vero laxata vi imperii anarchia invaluit, optimates ipsi effreni populi
licentia premebantur. 7 Nunc parte ex una 3654 praelati, ac
praesertim praedives ille et praepotens Thomas Bakacsius; parte vero ex alia praevalidi duos
optimates Bathorius et Zápolyius pro praedominio decertabant, sicque ipsa jam ad invicem in
collisionem venit oligarchia.
Sub Uladislao primum oligarchia, tum anarchia viguit.
8 Status nobilium aristocratiae optimatum inde a primis septem ducibus
insvetus praelatorum potissimum olygarchiae adversabatur. 9 Cum regem
ignavum hanc impedire aut nolle aut non posse cerneret, ipse quoque in anarchiam est
prolapsus. 10 Ita et olygarchia intra se ipsam, et anarchia cum olygarchia
colluctabatur. 11 Ita distractis in tot partes regnicolarum animis toto
regno nil nisi spolia et rapinae viguerunt. 12 Ita propagato divitum nimium
aliquot optimatum in reliquas etiam civium conditiones luxus exemplo, publicos proventus
depeculandi studium, quodve adhuc deterius est, venalitas ministrium invaluit.
13 Ita perturbata publica administratione illae etiam, quae adhuc nationi
supererant vires, nunquam in unum cogi potuerunt quo hostibus regni communibus viribus
resisti potuisset. 14 Inde evenit ut Maximiliano Austriam tam facile
recipere et totam ferme Transdanubianam Hungariam nemine obsistente 1491. occupare pronum
fuerit; ut Moldavia ad Polonos, Dalmatia ad Venetos impune defecerit, imo ut pulcherrimam,
quam generalis ferme principum Europae Cameracensi foedere contra Venetos inita conspiratio
ejus recuperandae praebuit occasionem, hi aere, ut mox dicemus, redimere potuerint.
15 Ita denique tam profundae internarum dissensionum radices jactae sunt ut
hae nonnisi post 220 annos sub Caroli VI regimine plene evelli potuerint. 16
Cum omnium horum calamitatum causa fuerit primum indolentia Uladislai, dein secularium cum
clero, et optimatum cum nobilibus dissidia, tum luxus ministrorumque venalitas, libet
singula haec paucis enucleare.
3656
§ 98 Ejus causa non restricta nimium regis potestas, sed regis ignavia fuit.
1 Sunt qui praeter eas, quas jam insinuavimus, causas restrictam nimium
Uladislai potestatem executivam malis his ansam praebuisse arbitrentur. 2
Verum quamquam prolixiorem ille, quam ullus antecessorum suorum ediderit capitulationem,
vidimus tamen quod per illam authoritas ejus nihilo magis quam priorum regum restricta
fuerit. 3 Decreverant quidem status articulo 2-o ut rex proprio arbitrio
nonnisi 100 colonos, si quid ultra sit, nonnisi cum consensu statuum conferre possit,
immemores indubie quod illimitata regis quoad bona nationis conferendi potestas praecipuum
primitivae regni constitutionis cardinem effecerit. 4 Verum fluxam alioquin
hanc legem 1504:10-o iidem ipsi revocarunt. 5 Revocationis hujus ea articulo
hoc causa redditur quod omnes ferme constitutiones regni hactenus factae inter se
discrepent. 6 Verum nullius vel in decretis alicujus regis, vel in prolatis
hactenus litteris, legis vestigium exstet qua regis in conferendis bonis potestas ad certum
colonorum numerum restricta fuisset. 7 Itaque per clausulam illam compilator
decreti hujus id tantum obvelare voluisse videtur quod inter ipsa anteriora Uladislai
decreta hac in re contradictio occurrat. 8 Nempe in 1-o statim ejus de 1492.
decreto articulo 14. § 2. ad finem regi bona infidelium conferendi nullo colonorum numero
circumscripta potestas tribuitur, et licet illa subsequi decreti 1495. articulo 2. ad 100
colonos restringatur, mox tamen ejusdem ipsius decreti articulo 5-o prior 1492. articulus
14, qui irrestrictam regi bona infidelium conferendi potestatem tribuit, confirmatur.
9 Restrinxerunt etiam status 1507:7-o potestatem ejus in officiis
conferendis ita ut nullum absque consensu stabilis illius, quod tum moliebantur, seu
consilii, seu senatus officium sub vinculo invigorositatis largiri valeat, immemores indubie
quod id etiam primitivae in capitulationis Albertinae articulis 15. et 26. diserte renovatae
constitutioni adversetur. 10 Verum stabili illo consilio nunquam, ut
vidimus, in effectum perducto lex etiam haec suapte evanuit. 11 Apparet
itaque non constrictam nimium regis executivam potestatem, sed id regnum sub Uladislao tot
calamitatibus involuisse quod ille animo fuerit tam pusillo ut neque ministros suos in
officio continere, neque gliscentes dissensiones authoritate sua in herba statim suffocare,
neque 3658 excessuosos cives legalibus poenis coercere, neque ullam e tot
saluberrimus sub se latis legibus effectui dare aut sciverit, aut voluerit.
§ 99 Dissensiones inter clerum et statum saecularem.
1 Altera calamitatum regni causa fuit gravis inter status ipsos dissensio.
2 Clerus non contentus privilegio fori in personalibus, quod ipsi jam sub
Sancto Stephano concessum fuit, sub prioribus quoque regibus connitebatur ut illud etiam ad
realia extendere possit, ita ut saeculares etiam in realibus causis contra ecclesiasticos
coram foro ecclesiastico procedere debeant; eratque tempus quo id reapse in effectum
perduxit (a). 3 Hoc assecutus jam ipsum fundamentale juris principium quod
actor forum rei sequi debeat, subvertere idque efficere contendebat, ut ecclesiastici etiam
active procedentes saeculares in quacunque demum causa coram foro spirituali possint
convenire.
4 Coeperat item clerus oppressivam in exigendis decimis rigorem adhibere,
hanc contra capitulationis Albertinae articulum 28. et capitulationis Mathiae, cui Szilághy
subscripsit, articulum 10. ab ipsis nobilibus exigere renitentesque per interdicta
ecclesiastica ad eas praestandas compellere.
5 Invaluit praeterea his potissimum temporibus usus ille ut episcopi,
quamquam optimos alioquin haberent proventus, pluria insuper pinguia beneficia, veluti
praeposituras et abbatias, ad se pertraxerint.
6 Tot reditibus aucti coeperunt copiosa saecularia bona partim a rege
impetrare partim a prodigis, seu alias ad incitas redactis proprietariis emere, seu per
legata etiam obtinere, ita ut praeter ampla alioquin fundationalia bona clerus jam magnam
saecularium etiam bonorum partem ad se pertraxerit. 7 Quod summum fuit,
praeter cancellarii et personalis praesentiae munus, quae jam quasi ex instituto tenebat,
alia etiam aliis saecularibus propria veluti thesaurarii, coronae custodis et supremi
comitis officia in pluribus jam comitatibus occupaverat (b).
3660
8 Omnia tamen haec, quamquam justa, querimoniarum capita tantam inter
status acerbitatem vix produxissent nisi praepotenti illi dynastae Bathorio personales cum
potentiori adhuc praelato Thoma Bakácsio inimicitiae intercessissent (c). 9
Illum enim, ut adversario male faciat, saeculares eo impulisse coaevi scriptores tradunt, ut
clerus universim et a consilio regis, et a judiciis et comitiis omnique usque adeo rerum
prophanarum pertractatione excludatur. 10 Atque haec saecularium cum clero
dissidia primis statim, quae sub Uladislao 1492. pro festo Purificationis acta sunt,
comitiis eruperunt. 11 Verum cum summa ab utrinque ageretur contentione,
nihil in hac diaeta ea de re potuit determinari. 12 Debuit tamen alia eodem
adhuc anno pro festo S. Michaelis ad definienda haec objecta diaeta praefigi (d).
13 Ac haec quidem diaeta seu clero impediente seu de alia quapiam ignota
causa celebrata non fuit (e). 14 Sequenti tamen anno pro eodem festo S.
Michaelis comitia iterum acta et memorata objecta reipsa in discussionem assumpta fuere.
15 Sed tum tanta inter clerum et saeculares contentio exarsit ut comitia
nullo edito decreto tumultuose dissoluta sint. 16 Forte Uladislaus 1494.
quaesito studio diaetam non celebravit, ut interea animi defervescant (g).
17 Et vero comitia 1495. longe moderatius agebantur, passique sunt
saeculares ut in praesens excessus tantum aliqui in exactione decimarum corrigantur.
18 Cum 1496. nullo iterum comitia celebrata sint (h), exstinctum jam videri
poterat hoc incendium; res tamen aliter evenit. 19 Nam in comitiis 1497. non
jam saeculares tantum cum clero, sed et nobiles cum magnatibus, immo universi, ut jam
vidimus, status cum rege colliserunt. 20 Itaque haec quoque comitia nullo
edito decreto infructose dissoluta sunt (i).
21 Tandem 1498. diuturnae hae saecularium cum clero dissensiones tantisper
sopitae sunt. 22 Foro enim spirituali limites positi sunt articulis hujus
diaetae 60. 61. et 62; negotium decimarum magis adhuc regulatum fuit ab articulo 49. usque
54; quoad acquisitionem bonorum saecularium clero meta praescripta fuit art. 55. et 65; ne
plura beneficia ecclesiastica in unam personam congerantur vetitum fuit articulo 56; ab
officio conservatoris coronae clerus excludebatur per articulum 25, a munere vero supremi
comitis articulo 57-o.
3662
23> Caeterum ne hae quidem leges in effectum abiverunt. <24
Patet enim ex articulo 33-o 1500. quod fora spiritualia, cum nobiles jam non possent,
adminus cives jurisdictioni suae in causis prophanis subjicere tentaverint.
25 Patet ex articulo 23:1504. quod adhuc indebitas decimas clerus per
interdicta exegerit. 26 Ipsa possidendorum plurium beneficiorum
ecclesiasticorum prohibitio eum tantum effectum produxisse videtur quod anno 1500. status
cum Georgio episcopo Veszprimiensi et cancellario per art. 31-um dispensare potuerint ut una
Budensem retineat; iam enim 1507. art. 13. pluralitas beneficiorum ecclesiasticorum denuo
debuit prohiberi. 27 Eadem sors fuit legis illius qua officia supremorum
comitum ecclesiasticis conferri vetabantur. 28 Iam enim 1514. articulo 56.
sanciebatur ut comitatui Hevessiensi saecularis tantum usque reditum episcopi praeficiatur,
huic vero reduci munus hoc continuo restituatur.
29 (a) Et ideo jam sub Sigismundo decreto 2-o art. 14. et decreto 3. art.
12. lege publica prohiberi debuit ne fora spiritualia causas prophanas vel vicissim
tractent. 30 Verum debuerunt fora spiritualia legem hanc transgredi, cum jam
in capitulatione Szilághiana articulo 9, sub Mathia vero 1462. articulo 2. et 1464. art.
14-o ipsae causarum species, quas forum spirituale tractare possit, specificari debuerint.
31 Nec huic legi obtemperatum fuisse docet 1471:17. quo fora spiritualia
iterum a causis prophanis judicandis inhibentur. 32 Sed nec hanc quidem
legem in effectum ivisse docet gravis, quae eatenus sub Uladislao inter saeculares et clerum
viguit, controversia.
33 (b) Omnes hi abusus patent et e coaevis scriptoribus et e subjiciendis
mox legibus quibus abrogantur.
34 (c) Causam eorum vide in Bonfinio et Tuberone.
35 (d) Patet id e conclusione decreti 1492. § 4. et 5. ubi dicitur:
"Praeter praedictos (nempe in decreto hoc contentos) articulos DD. praelati, barones,
nobiles plures articulos tam ratione decimarum, quam ecclesiasticorum beneficiorum ac
collationis comitatuum praesentarunt praesenti decreto inserendos, sed quia iidem super
hujusmodi articulis perfectam deliberationem facere nequiverunt, pro eo finalem conclusionem
articulorum 3664 ejusmodi ad futuram diaetam circa festum B. Michaelis celebrandam
duximus prorogandam."
36 (e) Nullum enim ejus vestigium seu in coaevis scriptoribus, seu in
diplomatibus occurrit.
37 (f) Anno 1493. pro festo Michaelis comitia celebrata fuisse constat a
sententionalibus Uladislai in Vestigiis Diaetarum pag. 419. et seq. per quas
sententia notae infidelitatis in Ioannem Kis Horváth de Illaposich perfertur.
38 Turbulenta illa fuisse Istvánfius testatur, et licet ille alias etiam
turbarum harum causas adferat, dubitari tamen nequit quin iidem abusus, qui comitia 1492.
ita perturbarunt ut de iis nihil decerni potuerit, hac etiam diaeta resumti praecipuam
dissidiis causam praebuerint. 39 Caeterum Istvánfius memorat quidem hac
etiam diaeta leges aliquas perlatas fuisse. 40 Verum in eo illum evidenter
halucinari praefatio decreti 1495. satis ostendit. 41 In hac enim Uladislaus
comitia 1495. cum diaetae 1492. historia nectit, quin ullam diaetae 1493. faciat mentionem,
quod certe facturus non erat si aliquod e comitiis his decretum emanasset.
42 (g) Nullum enim celebratorum hoc anno comitiorum vestigium exstat.
43 (h) Nec celebratorum hoc anno comitiorum ulla memoria superest.
44 (i) Patet id e praefatione decreti 1498. § 6. ubi dicitur: "Cum nos...
ad perficiendum ea omnia, quae a Nobis maximo cum suspiramine exspectabant, congregationem
generalem pro festo B. Martini in anno proxime transacto indixissemus et celebrassemus,
inter delecta grana frumenti zizaniam imponendo omnia subvertissent, et sic ipsi barones et
regnicolae Nostri nihil boni una Nobiscum concludentes cum jactura rerum suarum sat grandi
ad propria comeare coacti fuissent."
§ 100 Dissensio inter magnates et statum nobilitarem.
1 Nobiles inter et optimates jam quidem in comitiis 1492. prima
dissensionum semina jacta fuerint; nimirum horum uti et posteriorum pars 3666
aliqua ad ratificandum dedecorosum illum Uladislai cum Maximiliano initum tractatum
inclinabat (a), cum status nobilium eidem acerrime adversaretur. 2 Subinde
plures his adversus illos querelarum causae enatae sunt. 3 Coeperunt nimirum
potentiores aliqui proceres contra constitutionalem sub Andrea II art. 30. stabilitam, et
capitulationis Albertinae articulo 8. renovatam legem plura simul officia ad se pertrahere;
aliqui supremi comitis officium contra alium iterum constitutionalem Andreae II articulum
16. styrpi suae haereditarium conferri procurarunt. 4 Exemerant se pleraeque
potentiores familiae a jurisdictione ordinariorum tribunalium et magistratuum; supremi
comites, ut securius grassari possint, juramentum officii praestare recusabant, et nobiles
in defixis per constitutionem Andreanam libertatibus turbabant (b). 5 Imo
cum vicecomites hactenus pro arbitrio nominare potuerint (c), tales saepe nominabant, qui
nobilitatem variis injuriis affecerunt, et gravibus saepe oneribus oppresserunt.
6 Ut in comitiis nil nisi optimatum arbitrio definiri possit, hi quaesito
studio tardius ad ea comparere (d) et, cum advenissent, privatis negotiis et inutilibus
disceptationibus tempus terere solebant, tantum ut nobiles, qui cum viritim comparuerint,
proprio aere vivere cogebantur, tolerandis longioris morae sumptibus impares dilabantur; his
vero dilapsis graviora negotia ex optimatum tantum arbitrio decernantur (e).
7 Ac malo quidem huic jam 1492:108. remedium positum fuit perlata lege ne
ullus ultra quatuor a praefixo diaetae termino dies exspectetur, his elapsis statim graviora
negotia assummantur, et quae conclusa fuerint absentes perinde obligent, ac si praesto
fuissent. 8 Reliquae nobilium querelae in turbidis et nullo, ut jam vidimus,
edito decreto solutis 1493. comitiis denuo propositae fuerint. 9 In subsequa
tamen 1495. diaeta pauci tantum sicut cleri ita etiam optimatum abusus sublati fuerunt.
10 In particulari cassatae fuerunt articulo 15-o illae potentiorum
exemtiones quibus se judicatui vicecomitum et judicum nobilium subtrahere solebant.
11 Sancitum etiam fuit articulo 25-o ut sepositis privatis negotiis
inutilibusque disceptationibus causae, propter quas diaeta indicta fuit, statim in
pertractationem assumantur.
12 Reliquae adversus optimatos querelae tumultuosis illis 1497-i comitiis
denuo recruduerunt, sed non perinde atque illae, quae contra clerum proponebantur, in
subsequa 1498. diaeta sublatae sunt. 13 Unicus ille 3668
cumulandorum in unam personam plurium officiorum abusus per articulum 70. abrogatur resque
haec ad constitutionalem Andreae II legem revocatur. 14 Nimirum tanta fuit
optimatum potentia ut reliquae nonnisi sensim in subsequis comitiis potuerint abrogari.
15 Ita anno primum 1504. articulo 2-o supremi comites ad nuncupandum officii
sacramentum adstringebantur, articulo 3-o supremi comitis officium in haereditatem conferri
vetabatur sicque altera etiam constitutionalis Andreae II lex renovabatur; §-o vero 4-o
adimebatur comitibus potestas vicecomites pro arbitrio nominandi.
16 Verum ne his quidem legibus factis adhuc constrictam fuisse potentiorum
audaciam inde liquet quod subinde eo temeritatis sint prolapsi ut latis adversus se
judiciariis sententiis vi resisterent, ut adeo 1514. articulo 1. ordinari debuerit ut
sententiae judicum contra refractarios vi militari in executionem perducantur.
17 Eo itaque anarchia jam evaserat ut respublica arma expedire debuerit quo
debilioribus contra potentiores cives justitiam facere possit.
18 (a) Septem enim praelatos et totidem proceres tabulis pacis hujus
subscripsisse patet ex Auctuario Diplomatico Kollarii pag. 260-a.
19 (b) Patet id e praefatione decreti 1498. § 5. ubi dicitur: "Quamvis Nos
unicuique regnicolarum tam magistratum, quam inferiorum libertates eorum ipsis (...) a
serenissimo Andrea II rege confirmatas (...) in compluribus suis articulis diminutas (...)
confirmari renovareque (...) promiserimus, forent tamen plerique privatum potius quam
commune bonum sectantes, per quorum impedimenta hactenus nunquam assequi potuissent."
20 Cum rex loquatur, per id utique nonnisi potentiores dynastas designare
potest qui minores nobiles in suis libertatibus turbabant.
21 (c) Habebant jus hoc comites adhuc sub Mathia cujus decreto 6-o
articulo 60-o dicitur: "Et ille (comes) teneatur ex illo comitatu et non aliunde nobilem
virum aliquem pro vice-comite eligere."
22 (d) Testatur id articulus 108:1492. ubi dicitur: "Quia certi domini
praelati et barones non ad ipsum diem praefixum, sed (...) post quindecim vel viginti dies
venerunt. 23 Quorum exspectatio adeo fuit onerosa quod 3670
consumptis eorum expensis nobiles mediocres et pauperes de ipsa diaeta discedere coacti
fuerint."
24 (e) Patet id ex articulo 25:1495. ubi dicitur: "ut plurimum domini
praelati, barones, caeterique consiliarii totam diaetam verbis conterunt et absque
deliberatione ab invicem separantur; quo fit ut nobiles et pauperes (...) expensis admodum
exhausti ad propria tandem cum ipsorum damno reverti cogantur."
§ 101 Luxus et exinde orta ministrorum venalitas.
1 Maximam tamen anarchiae huic ansam praebuit invalescens sensim inter
omnes civium classes luxus, quaeque hunc comitari solet, et magistratuum et ministrorum
venalitas. 2 Dudum quidem jam antea inter ditiores Hungaros Asiaticum fastum
viguisse omnia veteris aevi monumenta testantur. 3 Verum necdum invectis
artibus iisque, quae luxui serviunt, opificiis, necdum propagato commercio, omnis ferme
apparatus ille in turba servorum, sonipedum numero et praestantia, argenteorum praeterea
armorum, scyphorum, nodorum, unionumque copia consistebat. 4 Servi et
sonipedes domi proveniebant, reliqua bello potissimum aut donis parta ad seram usque
posteritatem transmittebantur. 5 Caeterum aut modestae ligneae aedes, aut
compositae unice ad securitatem proprietarii arces, simplex in tricliniis suppellex,
convivia domesticis obsoniis absolvebantur.
6 Mathias, cum omnes aetatis suae principes quovis genere anteire
gestiret, architectos, pictores, sculptores aliosque luxus ministros induxit.
7 Inde aurea ejus illa Budensia et Vissegradiensia palatia; inde horti
pensiles; inde splendida adeo ejus suppellex ut exteros, qui eam conspicati sunt, in
admirationem rapuerit. 8 Hoc regis exemplum jam sub illo proceres corripuit.
9 Verum ne id ad inferiores dimanare possit conditiones, ille partim
continuis bellis, partim frequentibus exactionibus impedivit. 10 Sub
Uladislao alta per 24 annos pace, tributis ad consuetam tantum lucri camerae depensionem
redictis, labes haec inferiores etiam conditiones pervasit. 11 Virus tamen
suum pestis haec in ipsa metropoli maxime exercuit. 12 In hac enim nil nisi
convivia, choreae, ludi, 3672 concentus musici adeo continui videbantur
audiebanturque ut perpetua illic Bachanalia celebrari existimares. 13 Et hoc
erat quod Herbersteinio, Caesaris ad aulam Uladislai legato ansam dedit ut, postquam
Bachationes has graphice descripsit, fatale illud pro Hungaria vaticinium pronunciaverit:
"Nunquam vidi gentem cum majori tripudio ad interitum suum properantem." 14
Iam vero neminem latet quod is sit primus luxus effectus ut aemulationem etiam apud eos, qui
minoribus pollent facultatibus, accendat; ut hi primum se exhaurire, tum vero ditiores
etiam, quo horum fastum obfuscare possint, majora suis facultatibus suscipiant; denique ut
jam verecundia civem subire soleat depromtum semel licet facultatibus suis superiorem
vivendi splendorem dimittere. 15 Quid itaque jam tum restabat quam, cum
necessarias ad id pecunias domesticum peculium suppeditare nequeat, eas malis artibus
conquirere? 16 Inde certe manavit sub Uladislao illa morum corruptela ut
justos regis proventus illi quidem, qui eos exigebant, depeculati sint, alii denique, ut eos
cum usura ad se pertrahere possint, suppeditatis ultro regi pecuniis prodigalitatem ejus
irritaverint.
17 Hoc in numero fuisse Bakácsium et Stephanum Zapolyum partim ex iis,
quae jam dicta sunt, partim e coëvis scriptoribus constat. 18 Nec in eo
adhuc cupiditas illorum substitit. 19 Notavit insuper illos aetas sua a
manifesta venalitate. 20 Beatricem reginam totum fere domesticum Mathiae
thesaurum in Stephanum Zápolya profudisse memorant coaeva monumenta, tantum ut illum a
Ioanno Corvino (cujus partes se tuiturum Mathiae jurate promiserat) abstrahet, et ad
Uladislaum, cujus nuptias ambiebat, traducat. 21 Quo factum est ut
repentinas ejus opes mirati, eventus autem ejus ignari regnicolae hunc regiam expilasse
gazam passim fuerint suspicati (a); Bakácsium cancellarium auro Caesaris corruptum
probrosas
[ERROR: no reftable :]
101.21 probrosas: probosas B
illas 1491. conditiones subivisse communis sui temporis fama ferebat.
22 Dum Pontifex, Caesar, et rex Galliae Uladislaum ad foedus Cameraticense
invitarunt certissimamque illi recuperandae Dalmatiae occasionem praebuerunt, Uladislaum
bellum reipsa decrevisse, oratore tamen Veneto consilio Bakácsii 300 millia aureorum
offerente regem a Bakácsio persvasum fuisse perhibent coaeva monumenta, 3674 ut
accepta pecunia bellum dimittat. 23 Quod Bakácsius, dum adhuc esset
Zagrabiensis antistes, 30 aureorum millia, quae capitulum in insperatos turbidorum illorum
temporum eventus seposuerat, violenter illi eripuerit, plures ejus aevi litterae testantur.
24 Testantur denique quod tantas pro se suisque impetraverit donationes ut,
si omnium donatorum bonorum possessorium capere potuisset, facile sextam Hungariae partem
sui juris effecisset. 25 Quae non calamitas regno illi debuit impendere,
cujus primi ministri, palatinus et cancellarius, venales adeo tantaque corrodendarum opum
siti correpti erant; cujus cancellarius adeo fluxa fide fuit ut eodem anno et Alberto et
Maximiliano successionem in regno Hungariae addici procuraret, et tamen confoederationem
Rákossiensem de eligendo post defectum Uladislai indigena rege primus subscripserit.
26 (a) Vide hujus fastuosam pompam in Annalibus Regni
Hungariae parte 4. pag. 264.
§ 102
1 Atque in hac communi rerum omnium perturbatione, exhausto aerario,
dimisso statario milite, dissidentibus statibus, laxata vi imperii, regnante avaritia et
venalitate, enervatis per longam pacem et luxum regnicolarum animis, Ludovicus II pravis
marchionis Brandenburgensis consiliis regni habenas decimo aetatis suae anno capessivit.
|