§ 26 Aerarii et proventuum forma.
1 Proventus regis hac epocha in amplo illo terrarum tractu, qui ducali
condam domui obvenerat et a copiosis regum fundationibus adhuc reliquus fuit, consistebat.
2 Census 5 denariorum a singulo libero, non tamen nobili, jam sub S. Stephano
exigebatur. 3 Colomannus ultra hos mardurinarum tributum induxit.
4 Ejus successores jam a privatorum etiam colonis collectarum nomine denarios
hos colligere, novumque lucri camerae censum exigere coeperunt. 5 Et hoc
quidem sub Andrea II et Bela IV antiquatum unicaque mardurinarum a liberis, non tamen
nobilibus, 3436 hominibus exactio stabilita fuit. 6 Verum non
cessarunt reges subsequi etiam a nobilium colonis haec praeter omne fas exigere, donec tandem
sub Carolo I institutum hoc nomine lucri camerae lege publica receptum fuit.
7 Caeterum inalienabilitas bonorum coronalium, ac praesertim terrarum,
populorumque castris adscriptorum jam quidem sub S. Stephano lib. 2. cap. 6-o tamquam lex
fundamentalis stabilita fuit. 8 Inde enim regia domus suos proventus, inde
copiosum et proprio tantum arbitrio obnoxium militem habebant.
9 Haec erat illa militia, cui S. Stephanus sororium suum Petrum, postea
regem, praefecerat (a). 10 Hujus potissimum militis ope reges cum potentiores
dynastas, tum ipsam copiosam minorem nobilitatem, in officio continebant. 11
His copiis minora, quin nobilitatem armare continuo debebant, bella saepe confecerunt.
12 Verum successores S. Stephani in terris populisque castrorum donandis
adeo nimii fuere ut jam sub Andrea II parum de iis superesset. 13 Processerat
quidem jam Andreas ipse ad castrensium populorum revindicationem (b). 14 Ast
perturbato toto regiminis sui cursu vix aliquid hac in re praestitisse videtur, cum
irruentibus postea sub filio ejus Bela IV Tartaris hic vix exiguum proprii militis numerum
cogere potuerit. 15 Et haec causa fuerit, quod deinde, in comitiis nempe
1262. (c), jam status ipsi, ut occupato per privatos castrorum terrae restituantur,
decreverint. 16 Et poterat certe Bela post grave illud nobilitatis excidium,
vetus terrarum populorumque castrensium institutum redintegrare, sicque regiam demum
restaurare authoritatem. 17 Verum aut ille officio hoc non satis strenue
destinatus est, aut successores sui revindicata per hunc iura denuo pessumdare debuerunt.
18 Potestatem enim regum usque exitum primae periodi languidam semper fuisse
omnia monumenta testantur.
3438
19 (a) Chronicon Melicense a Prayo citatum: "Quem (Petrum) ad
se vocatum jam dudum exercitui suo praefecerat ducem". 20 Somniant proinde
illi, qui jam in prima regum periodo stipendiariam militiam quaerunt.
21 (b) In Ritu Expl. Verit. § 361. dicitur: "Cum esset edictum
a rege Andrea quod terrae castrorum a quocunque violenter occupatae, restituentur."
22 (c) Vide in Vestigiis Diaetarum pag. 138. decreti hujus
articulum 5-um et notam (d).