ยง 24 Usus comitiorum tota epocha viguit, status non
[ERROR: no reftable :]
24 tit: non conieci
honore consilii, sed jure suffragii gaudebant, forma comitiorum.
1 Usum comitiorum inde a S. Stephano per totam hanc periodum viguisse in
Vestigiis Diaetarum luculenter ostensum est, quamvis pauca eorum decreta ad nos
sint transmissa. 2 Id dum dico, status jura suffragii in iis gavisos fuisse
utique una adfirmo. 3 Armatae enim, ut tunc erant Hungari, gentis comitia
unice ad audienda principis jussa cogi non solent. 4 Verum longe alia atque
nunc eo aevo agendorum negotiorum ratio fuit. 5 Simplici adhuc gubernii forma
non erant aetate illa tanta tamque intricata legum discussionumque objecta. 6
Natio consvetudinibus potissimum regebatur. 7 Convenere status ad regem seu
coronandum, seu eligendum, seu etiam exauctorandum, ad decernendum bellum cogendamque regni
militiam, aut ad pacem cum hoste conficiendam. 8 Acta ejusmodi conventuum
quandoque nequidem in scriptum redigebantur. 9 Ad ejusmodi comitia
potentiores dynastae magna militum manu stipati 3430 conveniebant, sed cum minor
nobilitas perinde armata adfuerit, cum hujus numerus plurium etiam dynastarum comitatum
superaverit, debuit id semper decerni, quorsum major nobilium pars, id est major militiae
numerus inclinabat. 10 Si tamen minor nobilitas in diversas sententias
distracta fuit, aliquot vero dynastae minori licet hujus parti accesserunt, facile evenit ut
non id, quod potior, sed quod fortior pars nationis tuebatur, decretum fuerit.
11 De aliis, quae ad internum regni statum regulandum pertinent, parum adhuc
solliciti status fuere. 12 In id unice intendebant ne rex suam cum detrimenta
statuum potestatem extendat, neve proceres nobilitatem opprimant. 13 Id si
evenit, convenere status, etiam a rege non rogati, concepere brevia aliquot legum capita
quibus abusus illi sufferebantur. 14 Leges has libertates suas appellavere,
licet reipsa partitionem legislativae, executivae, et judicialis potestatis, id est
constitutionem regni, in se complectant. 15 Has regi pro confirmatione
praesentarunt; qui unanimi nationis consensui refragari cautum esse ratus, easdem totidem
verbis in forma diplomatis expedire solebat.
16 Ita Andreae II bis, Belae IV semel oblatos confirmatosque articulos
vidimus. 17 Ita pluribus etiam regibus oblatae ab iisdem confirmatae fuerint
ejusmodi leges, quae tamen ad nos usque non pervenerunt. 18 Si quae seu
decernendorum contra vigentia crimina poenarum, seu aliarum civilium legum perferendarum
causa, veluti sub S. Stephano, S. Ladislao et Colomanno, comitia acta sunt, in his aliquas
rex ipse, alias quidam e statibus leges proponebant, mutuo tamen semper assensu
perferebantur. 19 Testantur id laudatorum jam regum libri luculenter,
quamquam nolim inficiari multas ex iis, quae libris his continentur, leges non in plenis
comitiis, sed in regali senatu sancitas fuisse, id quod subactus usu rerum oculus facile
discernere potest.
3432