Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

ยง 20 Uti et sub Stephano V, Ladislao Chuno, et Andrea III.

1 Stephanum V, Ladislaum Chunum, et Andream III inaugurale dixisse sacramentum nullum quidem hactenus diplomaticum vestigium eruimus; quod tamen Andreas III inaugurale diploma ediderit, e recens protracto Vladislai I diplomate satis apparet, quo hujus de 1298. decretum per extensum transumit et confirmat. 2 Cum Hungari retinendi prisci moris [ERROR: no reftable :]

20.2 moris: mores B

semper admodum tenaces fuerint, forte ab exemplo regis hujus argui potest reliquos etiam ejus praedecessores inauguralia diplomata edidisse, sicut vicissim, cum aliquot ejus praedecessores inaugurale nuncupasse sacramentum superius ostensum sit, hos etiam postremos tres primae periodi reges id praestitisse vix dubio locus videtur. 3 Comitia certe eos praeter Stephanum V, qui biennio tantum regnavit, identidem celebrasse, adeoque avitam constitutionem haud mutasse, jam in Vestigiis Diaetarum ostensum est.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.