Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

§ 18

1 Andreas II vix solutis anni 1222. comitiis debuit contraria eorum omnia, quae in decreto hoc constituta sunt, egisse, cum in subsequo 1231. ejus decreto (a) omnia haec totidem ferme verbis denuo prohibeantur. 2 Immo nova eum insuper cumulasse aggravia docet articulus 28, e quo patet quod subditos privatorum ad praestandas ad aedificia, ad hortos regios operas, et ad indagines, quae indubie venationi tantum deserviebant, secandas coegerit; docet etiam articulus 29-us quod inducta licet contra primitivum institutum vicesimae e clericali decima partis exactione non contentus, amplius etiam exigere incoeperit; docet articulus 6-us quod inusitatum antea tributi genus, lucrum camerae induxerit; docet denique articulus 33-us quod tributi marturinarum nomine stabiliti quantitatem augere et competentem inde etiam domino terrestri tertiam partem sibi arrogare debuerit (b). 3 Decretum hoc jam nec palatinalis inspectionis nec Andreae de libera resistentia clausula praesidio fulcitur; penes solum regis filiorumque suorum juramentum et intentatam excommunicationis poenam subsistit.

4 (a) Vide decretum hoc in Vestigiis Diaetalium Actorum pag. 134. et sequentibus.

5 (b) Denariorum, qui a liberis, sed non nobilibus exigebantur, duas partes regi, tertiam domino terrestri competiisse e fundationalibus S. Stephani, quas pro abbatia Pecsváradiensi edidit, quasve Koller in Historia Episcopatus Quinqueecclesiensis protulit, apparet; cum enim ibi dicatur: "insuper et liberorum denariorum tertiam partem, quam ex advenis in terra ecclesiae habitandis debentur, ad calceamenta fratrum concessimus," apparet quod S. rex competentem jure dominii terrestralis tertiam fratribus 3408 contulerit, reliquas duas tertias ad jus regium spectantes sibi reservaverit. 6 Cum Colomannus liberis denariis marturinarum tributum substituerit, harum depensio quod idem jus subiverit, docet ipse, de quo sermo est, articulus 33-us; verum debuit Andreas partitionem hanc excedere. 7 Vide in Vestigiis Diaetarum ad hunc articulum notam (c) pag. 120.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.