Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
§ 14 Ab hoc usque Andream II inter arbitrarium imperium et oligarchiam fluctuavit.
1 Sub Colomanno suisque usque Andream II successoribus, quod minori
nobilitati non jam optimates tantum, sed ipsi etiam reges graves fuerint, docet informis
licet, quae anno 1222-o stabilita est constitutio, quam Decretum fundamentale
appellamus. 2 Patet enim e hujus articulo 13-o quod optimates, dum ad aulam
proficiscebantur, minoribus nobilibus gratuitum indubie victum et pabulum extorquendo, gravia
damna intulerint. 3 Patet ex articulo 14-o quod comites populos castri sui
oppresserint. 4 Patet ex articulo 30-o quod aliqui ex optimatibus plura
officia in se attraxerint. 5 Patet ex articulo 16-o quod alii haereditarios
styrpi suae effecerint comitatus; patet denique ex articulo 23-o quod potentiores optimates
etiam legali iudicio condemnatos iustitiae vindicativae vi eripuerint. 6 At
patet una ex articuli 3-ii §-o 1. quod onerosis ejusmodi descensibus reges etiam ipsi nobiles
gravaverint. 7 Patet ex articulo 15-o et 22-o quod homines regii sylvas
nobilium per porcos, prata per equos depasci, segetes vero per canes venaticos conculcari
permiserint. 8 Patet ex articulo 4-o quod nobiles stabilita sub S. Stephano
libr. 2. cap. 5. et 36. disponendi de rebus suis facultate exuerint, bona non tantum capitali
sententia affectorum (horum enim bona e lege consvetudinaria in potestatem judicis
concedebant) sed etiam naturaliter decedentium occupaverint; imo ne viduis quidem dotem ex
iis exolverint articulo 12-o; patet etiam ex articulo 17-o quod bona per praedecessores reges
collata nobilibus via facti ademerint. 9 Patet denique ex articulo 2-o quod
nobiles absque ullo juris ordine ad civiles et criminales poenas condemnaverint.
10 Cum enim ad omnia haec imposterum non facienda rex se obstringat, tuto
statuere licet eadem usuvenisse. 11 Et cum in omnibus his oppressivis punctis
servientium tantum seu nobilium mentio fiat, pronum est existimare quod regum necdum tanta
potentia fuerit, ut eadem potentioribus optimatibus damna inferre sustinuerint.
3400
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
|