Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

1 De posterioribus usque S. Ladislaum regibus pauca ad nos usque pertigerunt monumenta. 2 Reducta tamen per S. Stephanum ad priorem monarchico-aristocraticum statum gubernii forma usque Colomannum perstitisse videtur. 3 Nam et coronationis omnium regum praeter Petrum, et celebratorum sub iis comitiorum luculenta jam vestigia tenemus (a), et libri S. Ladislai, et Colomanni testantur quod in comitiis populus, id est 3394 minor nobilitas, aequam cum optimatibus partem habuerit (b). 4 Si quae tamen proximioribus aetati illi scriptoribus fides est, gravissima negotia, veluti consensus in propositum a rege successorem (c), exauctoratio prioris et alterius electio (d), tum quoque penes episcopos et optimatos fuit. 5 Tantum, an occasione coronationis inaugurale nuncupaverit sacramentum, non constat.

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.