12.
1 Ne per ministros et consiliarios, quos populorum libertati ac
constitutionibus legibusque rerum publicarum perniciosos atque delaterios saepe fuisse et
omnis retroacta posteritas clamat et Hungaria actu luget, Sua Regia Maiestas ulla unquam
ratione induci valeat ad rem publicam aliter quam iuxta leges patrias publicaque sancita
moderandam; neque ulla insciis, aut inconsultis Statibus mutatio unquam fieri possit; cum
interim tamen SS. et OO. ita frequenter ac id res publica legesque ipsae exigunt in generales
Regni conventus vix, ac ne vix quidem, nisi cum maxima regnicolarum incommoditate et
dispendio cogi queant: idcirco constituendus est Excelsus Regni Senatus,
comitiorum quasi perennantium locumtenens, et hoc ipso summae potestatis authoritatisque
simul cum Sua Regia Maiestate particeps.
2 Excelsus hic Regni Senatus, cuius corpus constituant repraesentantes
Statuum omnis Ordinis, pro more comitiorum in duas tabulas, senatum populumque Regni
Hungariae repraesentantes dividatur. 3 Tabulae Superioris, seu
Senatus Procerum, praesidium D. palatinus; vices praesidis iudex curiae, summi vero
et secretarii cancellarii Regni munus primas teneat; ipsum huius tabulae senatum constituant
proceres ex duobus primis Statuum Ordinibus in universum sedecim; ex singulo Ordine octo.
4 Status primi Ordinis repraesententur per duos episcopos, duos abbates sua
simul monasteria, duos praepositos maiores sua simul capitula, et duos minores suos simul
conventus repraesentantes, omnes vero proprie ad suum titulum possessionatos.
5 Status secundi Ordinis repraesententur per duos Regni barones, duos comites
supremos, duos comites liberos, duos item barones liberos. 6 His asiideat
procurator regis, seu fiscus coronae, seu causarum regalium director.
7 In altera Excelsi huius Regni Senatus Tabula inferiore Senatum
Populi Hungarici repraesentante sub Praesidio tavernici et vicario praesidio
procuratoris nationis, seu tribuni seu oratoris populi consideant ex tertii et quarti Ordinis
Statibus assessores itidem sedecim; ex quolibet octo, et quidem pro repraesentandorum in hoc
Senatu quatuor generalium Regni districtuum quolibet, repraesentantes quatuor.
8 Horum duo sint nobiles 3202 ex duobus diversis comitatibus, duo
vero cives, pariter ex diversis duabus civitatibus repraesentandarum Regni partium
ablegandi.