Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

ยง 10 Verum mox in monarchico-aristocraticam inclinavit.

1 Verum parte ex una Hungarorum seu nobilium numerus per frequentes, quas non multo post occupatum regnum tempore, in Germaniae, Galliae, et Italiae provincias susceperant, procursiones, praesertim vero per internecinam Augustanam cladem admodum accisus fuit. 2 Frequentibus etiam tota prima regum periodo civilibus bellis magna utique semper pars nobilitatis, praesertim minoris, atterebatur. 3 Successit demum tristis sub Bela IV Tartarica clades, quae nobilitatem ad exiguum plane numerum redegit.

4 Parte ex alia jam prima Hungarorum eruptio magnam indigenae Populi, qui tum regnum habitabat, partem absumsit. 5 Parte denique ex tertia, cum nobiles tam in externis, quam in civilibus bellis magnam partim 3388 necessitatis, partim etiam apparatus causa servorum numerum secum trahere consveverint, sicut dominorum, ita horum etiam numerus furore belli notabiliter accisus fuit.

6 Eventus hi notabili jam in prima regum periodo quoad imperii formam mutationi locum dederunt. 7 Parte enim ex una, cum deleto magno servorum numero nobiles omnes suas terras per hos excolere jam non potuerint, liberum vero hominem post adoptata Christiana sacra extra proelium in servitutem redigere non licuerit (a), res ipsa eos coegit ut magnam terrarum suarum partem sub certis conditionibus colendam liberis hominibus concredere debuerint. 8 Atque hinc illae conditionariorum, hospitum, villanorum, castrensium, praedialium et iobbagionum castri conditiones enatae sunt. 9 Ita variae inter servos et nobiles mediae liberorum hominum classis invaluerunt. 10 Ita denique post conflatum etiam (ut alibi docuimus) e conditionariorum et servorum obligationibus, rusticorum statum liberorum variae speciei hominum numerus adeo auctus est ut is nobilium censum longe anteiret. 11 Cum Hungari hanc populi longe maximam partem iure civitatis frui non permiserint, nullam eidem proprietatem fundi immobilis, sed temporaneum tantum aut certe precarium usum fructum concesserint, eandem et a capessendis magistratibus, et a jure suffragii in comitiis arcuerint, quo magis nobilitatis decrevit, horum autem auctus est numerus, eo magis etiam prior democratia in aristocratiam inclinavit.

12 (a) S. Steph. libr. 2. cap. 20.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.