Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

1 Hungari, sicut aliae, quae reliqua Europae regna condidere barbarae gentes (a) postquam in regno consedissent, monarchico-aristocratico- 3384 democraticam imperii formam constituerunt. 2 Dux enim regem, capitanei tribuum aliique superiores militiae praefecti optimates, reliquum nationis corpus quosque subinde Hungari in armorum societatem adsciverant Rutheni, Cumani, et Sclavi populum efficiebant, caetera turba servitutis Jugo premebatur. 3 Ducali domui haereditariam, sed in abstracto tantum, successionem, bonorumque et officiorum largitionem, seu potestatem executivam Hungari continuo detulerunt (b). 4 Legislativam tamen ad comitia totius nationis revocarunt. 5 Ut capitaneis tribuum eorumque posteris majores terrarum plagae conferantur, ut hi maxime conspicuis officiis admoveantur, denique ut praesentaneis in rebus dux eorum potissimum consilio uti possit, passi sunt (c). 6 Verum in omnibus aliis eodem secum jure eos vivere voluerunt. 7 Cum enim omnis Hungarus aut receptus in armorum societatem Ruthenus, Cumanus et Slavus miles, omnis miles nobilis, omnis nobilis a quovis servitio aut tributo duci praestando (militare enim pro patria non servitium, sed praerogativam esse reputabant) immunis fuerit, quoad [ERROR: no reftable :]

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.