Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Executiva ferme tota eidem competit.

17 c) Executiva vero potestas tota prorsus eidem concredita est. 18 Viderunt nempe Angli quod nisi leges exsequendi ipsi illi, cui splendor summae, qua ipsum natio exornavit, dignitatis jam magnam suapte conciliat authoritatem, cujusve manibus arma etiam et vires nationis crediderunt, deferatur, res proxime ad anarchiam sit delapsura. 19 Et ideo cum magistratus tam civiles, quam iudiciales, uti et praefectos classis, et exercitus nominare natura sua ad potestatem executivam referatur, ius hoc regi plane detulerunt; municipales tamen et in urbibus et oppidis magistratus legendi facultatem civibus ipsis reservarunt. 20 Et cum haereditariam retinuerint nobilitatem, omnes etiam extrinseci honoris titulos concedendi, utpote ex inferiori ad superiorem civium classem provehendi et stabilitorum equestrium ordinum insigniis exornandi facultatem regibus concesserunt. 21 Porro ipsius etiam publici aerarii administrationem, qua sub paucorum inspectione utique melius proficit quam si a numeroso corpore exerceatur, principi sub conditione, uti jam diximus, exigendae ab administris, quoties nationi visum fuerit, rationis crediderunt.

22 Et hae sunt illae potestatis executivae, id est regis, in Anglia praerogativae, quae proverbio illi quod rex Angliae tantam habeat authoritatem ut omnibus benefacere possit, locum dederunt. 23 Quibus e 3370 contra vinculis constringatur ne cuiquam (juxta idem proverbium) malefacere possit, et ex superioribus jam apparuit, et ex iis, quae mox, praesertim de ejus officio dicemus, luculentius apparebit.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.