Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Quoad tractatus commerciales.

24 f) Ius commerciales ineundi tractatus, quamquam hoc saeculo, quo omnem aularum zelotypiam potissimum commercium excitat, pleraque bella producere soleant, distinctam subit considerationem. 25 Invaluit nempe jam ea opinio quod, ut bellum feliciter decerni, tractatus pacis iniri, et foedera concludi possint, res summo cum secreto (quod a congregata in comitiis multitudine spectari non potest) debeat pertractari. 26 Iam vero tractatus commerciales, nisi et hi insidiose suscipi velint, illo mysterii velo haud egere adeoque ad legislativam tute revocari posse potestatem videntur. 27> Angli tamen et hoc jus principi detulerunt. <28 Ne tamen ejusmodi tractatus aliquis nationi fraudi esse possit, ius illos ratificandi sibi reservarunt et ministros, qui suam in illos operam collocarunt, reddendae rationis onere obstrinxerunt. 29 Quo fit ut ministerium Anglicum nullos
3364 ejusmodi nisi consultis praevie mercatoribus aliisque instituti hujus hominibus tractatus inire consveverint.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.