Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

4.13 offensivum: offensum A, B

bellum sibi reservarunt, defensivi curam soli principi tradiderunt. 14> Angli utriusque potestatem in principem transtulerunt. <15 Galli recentissime rem maxime ad vivum resecasse videntur, dum et omni in aequilibrium Europeae influxui, et omni offensivo bello palam renunciarunt; defensivi vero primam provisionem principi, reliqua populo reservarunt. 16 Caeterum Angli, ut illa, quae superius memoravimus, pericula evadant, sufficiens se in eo praesidium habituros arbitrati sunt, quod decreverint gravissimam eum ministrum nationi rationem redditurum esse, qui nationem bello minus necessario involverit; quo tamen consilio eos propositum sibi finem non esse assecutos eventus ipse ostendit; cum enim tricis, quae reliquas sub praetextu aequilibrii Europae unice augendis suis limitibus intentas aulas agitant, adeo non renunciarint ut ipsa potius natio ambitiosum occupandi maris imperii spiritum adoptarit, tantis tamque sumptuosis involuti fuerunt bellis ut debitorum, quae eo nomine contraxerunt, mole pene opprimarentur.

3362
Vade retro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.