Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

9.

1 Praelati et ecclesiastici, ordines item religiosi, qui bona legaliter tenent, hoc ipso quidem iure veri sunt Status Regni, sed non nisi in gratiam venerandae religionis segregatum Statuum Ordinem constituunt. 2 Caeterum, quamvis ad conciliandum Romano-Catholicae, velut Regni, religioni decus, ornamentum, et splendorem maximopere intersit, ut huic Statuum Ordini sua constet authoritas; tamen ex bonis proventibusque ecclesiarum, quibus illae dotatae sunt et quae porro etiam, velut dotes ipsarum, in perpetuum pro illis conservari administrarique debent, saltem tantum pro singillativis beneficiatorum dignitatibus exscindatur, quantum sive pro magnificentia praesulum, sive pro presbiterorum honorifica vitam sustentandi ratione suffecturum fore ex aequo et iusto iudicaverint Patres Patriae in comitiis congregati; alioquin non proprietario, sed usufructuario iure bona ecclesiarum metropolitanarum, cathedralium, conventualium, collegiatarum, abbatialium, praeposituralium, monasterialium, altarialium etc. per beneficiatos possidentur. 3 Reliqui superflui bonorum rescindendorum fructus in Regium Regni Thesaurum influant, inde in religionarios nationis usus secundum compertas necessitates rursus dimanaturi.

4 Prout vero huic Statuum Ordini per primatum inter reliquos Ordines de insigni praerogativa sufficienter prospectum habetur, ita vel ad conservandum inter Statuum Ordines iustum aequilibrium lege constituendum esset ne individuis venerabilis cleri dignitates vel officia saecularia conferantur neque ulibi in dicasteriis publicis aliter quam in qualitate repraesentantium sui ordinis admittantur.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.