Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Discursus in secundum membrum propositionum regiarum seu opinio de insurectione in Regno Hungariae, versio electronica, Verborum 10693, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-disc.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Sexto. Cum subsidium istud quicennale nec titulo redimendorum
banderiorum verum quottae Papalis nomine erga dispensationem Pontificis
dependatur, praelati vero intertenendorum a decimis banderiorum obligationum
sibi incubuisse nec nisi conveniente ob intestinos motus aula eam
obligationem exolevisse diffiteri nequeant, posse[n]t, si res ita ferret,
salvis legibus et absque ullo inferendi fundamentalibus Regni legibus
praeiudicii metu, obligatio haec praelatis postliminio imponi; ita tamen ut
non ea ratione, qua in tam calamitoso Regni statu sub posterioribus Regibus
a singulis 100 florenis primum 5, dein vero duos equites producere
teneantur, verum e norma, qua integris adhuc Hungariae rebus sub Vladislao
banderia producebant (facta tamen debita ad statum modernum beneficiorum
ecclesiasticorum proportione et rectificatione), nunc quoque ad episcopi
etiam et capituli Zagrabiensis exemplum eadem restaurare ita obligantur, ut

|