Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Discursus in secundum membrum propositionum regiarum seu opinio de insurectione in Regno Hungariae, versio electronica, Verborum 10693, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-disc.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Itaque id, quod articulus 8. 1715. per banderia, quorum meminit, portalem intellexerit militem eo minus sustineri potest, quod tales de insurectione leges expendenti facile appareat distinctam semper in legibus nostris banderialis portalisque militis acceptationem; neque tamen exinde illud inferre licet per legem ergo illam veterem praestandorum a decimis per ecclesiasticos, ex nonis per magnates banderiorum obligationem reductam fuisse; nam id quidem, quod onus intertenendi banderii beneficio nonae nunquam inhaeserit, doceri non potest. Cum nona non ab aliis, quam a propriis rusticis obveniat, sitque, et semper fuerit proventus urbarialis, Ludovici I. articulo 6., Vladislai Decreti I. articulo 48., adeoque una cum reliquis terrestralibus beneficiis illi reali insurgendi obligationis titulo inclusus, aliam quampiam, et distinctam obligationem producere non potuerit. Et hinc est quod nulla in toto iuris corpore lex extet, quae in eam rem afferri posset, praeter articulum 14. 1559. Qui tamen ipse, si penitus expendatur, apparebit in eo nihil profecto aliud contineri, quam quod Princeps praetenderit quidem ut quemadmodum a decimis, ita etiam a nonis banderia interteneantur, verum regnicolae omnes hoc deprecati sunt, neque unquam in realem id effectum transierit. Nec iuvat ex inserta articuli illius rubrica vocabula amplius urgere, cum nota sit de eo casu, quo rubrica a nigro discrepat iuris regula; sed neque alias id posset facile sustineri tum primum cessasse intertenendorum a nonis banderiorum obligationem, quando tempus, cum primum haec magnatibus imposita fuisset obligatio, ex lege nuspiam statui possit; sed et alias magnates intertenere nulla lege doceri possunt. Imo articulo 20. Vladislai Decreti 3i, qui pro pragmatico hac in re habendus est, postquam Bano Croatiae, vajvoda Transilvaniae, et comiti Siculorum intertenendum esse a Principe banderium statuisset, reliquos ibidem specificatos magnates a numero colonorum suorum exercituare debere definit. Quod ad decimas ecclesiasticorum adtinet: cum hic non sit proventus urbarialis (percipitur enim etiam imo potissimum ab alicuis? colonis) verum sit extrinsecum et accidentale beneficium, ne vel aliquod supersit beneficium quod nova proportione oneri defendendi Regni subiaceat, constat ecclesiasticos intertenendis titulo beneficii huius banderiis subiectos fuisse, verum cum reductis, non invita etiam eotum aula, banderiis beneficium hoc decimarum novo subsidii quinquennalis onere subinde affectum; cum unus idemque fundus duplici oneri nequeat subiacere, per articulum 8. 1715. pristino intertenendorum banderiorum oneri postliminio subiici eo minus potuit, quod subsidium hoc annue m/80 efferens Principi longe plus importet, quam rediturus vix post 20 quandoque annos banderiorum usus, quemadmodum in alio, ubi de banderiis ex instituto egimus, opere iam demonstratum est.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Discursus in secundum membrum propositionum regiarum seu opinio de insurectione in Regno Hungariae, versio electronica, Verborum 10693, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-disc.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.