Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Discursus in secundum membrum propositionum regiarum seu opinio de insurectione in Regno Hungariae, versio electronica, Verborum 10693, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-disc.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Ultima statuum fundamenta

Status praestandi portalis militis obligationem iam desiisse ultro etiam contendunt quippe admisso etiam personalis, realis et naturalis insurgendi obligationis titulo, cum personalis personam afficiat, realis certe rem ipsam afficere, seu bonis ipsis inhaerere debet. Proinde cum Principi contributio iam stabilis a bonis obveniat, apparet ea ipsa re realem insurgendi obligationem exolvi, atque ita cessare illam quoque in proportionali possessionatos inter et impossessionatos nobiles oneris rationem; vim rationis huius ea labefactare consideratio non potest, quod ipsa quoque realis obligatio ipsis nobilibus inhaereat, contributio vero a re, quae non nobili, sed rustico propria est, persolvatur. Nisi enim ipsam illam realem obligationem in personalem itidem transformemus, sustineri nequit quod haec quoque ipsis nobilium personis inhaereat: ut vim termini receptum sensum verbi retineamus, ut primum realis est obligationis illius titulus, debet rei, seu bonis ut sic inhaerere; sufficit atque ut hoc eodem titulo, seu a bonis nobilium ut sic Principi obveniat id, quo eadem nobilium bona ut sic defendi possint; atque adeo ad vim realis huius obligationis exolvendam nihil interest, unde unde tributum illud dependatur; libet vim argumenti huius dilucidius explicare. Antequam fundi Regni Hungariae tributo subderentur, quia Principi hoc speciali defendendorum particularium fundorum titulo nihil erat assignatum, debebat onus hoc defendendi et possessoribus harum terrarum et ipsis incolentibus easdem colonis, illis quidem realis, his vero naturalis obligationis titulo incumbere. Regnicolae, ut hac se exolverant obligatione, tributum stabile a colonis suis dependendum constituerunt: quo quod non modo naturalis colonorum, sed et realis dominorum terrestrium obligatio sublata sit vel inde apparet, quod vi realis illius obligationis domini portalem militem alioquin non aliunde, quam e medio colonorum statuebant; iam cum ad rationem persolvendae contributionis essentialiter pertineat numerum contribuentium non diminui, ut primum coloni tributo subiecti sunt, sublaxa est eo facto dominis terrestribus per diminutionem contribuentium fundum hunc alio equipollenti onere iam affectum quopiam prioris obligationis titulo gravandi potestas, atque adeo realem illam dominorum terrestrium et naturalem colonorum insurgendi obligationem adeo identificatam fuisse apparet, ut non potuerit naturalis cessare colonorum obligatio, quin imo et una realis dominorum terrestrium cesset; utcunque itaque res haec spectatur, affecto iam semel contributione fundo obligationem praestandi portalis militis desiisse ipsa rei natura demonstrat.

Itaque id, quod articulus 8. 1715. per banderia, quorum meminit, portalem intellexerit militem eo minus sustineri potest, quod tales de insurectione leges expendenti facile appareat distinctam semper in legibus nostris banderialis portalisque militis acceptationem; neque tamen exinde illud inferre licet per legem ergo illam veterem praestandorum a decimis per ecclesiasticos, ex nonis per magnates banderiorum obligationem reductam fuisse; nam id quidem, quod onus intertenendi banderii beneficio nonae nunquam inhaeserit, doceri non potest. Cum nona non ab aliis, quam a propriis rusticis obveniat, sitque, et semper fuerit proventus urbarialis, Ludovici I. articulo 6., Vladislai Decreti I. articulo 48., adeoque una cum reliquis terrestralibus beneficiis illi reali insurgendi obligationis titulo inclusus, aliam quampiam, et distinctam obligationem producere non potuerit. Et hinc est quod nulla in toto iuris corpore lex extet, quae in eam rem afferri posset, praeter articulum 14. 1559. Qui tamen ipse, si penitus expendatur, apparebit in eo nihil profecto aliud contineri, quam quod Princeps praetenderit quidem ut quemadmodum a decimis, ita etiam a nonis banderia interteneantur, verum regnicolae omnes hoc deprecati sunt, neque unquam in realem id effectum transierit. Nec iuvat ex inserta articuli illius rubrica vocabula amplius urgere, cum nota sit de eo casu, quo rubrica a nigro discrepat iuris regula; sed neque alias id posset facile sustineri tum primum cessasse intertenendorum a nonis banderiorum obligationem, quando tempus, cum primum haec magnatibus imposita fuisset obligatio, ex lege nuspiam statui possit; sed et alias magnates intertenere nulla lege doceri possunt. Imo articulo 20. Vladislai Decreti 3i, qui pro pragmatico hac in re habendus est, postquam Bano Croatiae, vajvoda Transilvaniae, et comiti Siculorum intertenendum esse a Principe banderium statuisset, reliquos ibidem specificatos magnates a numero colonorum suorum exercituare debere definit. Quod ad decimas ecclesiasticorum adtinet: cum hic non sit proventus urbarialis (percipitur enim etiam imo potissimum ab alicuis? colonis) verum sit extrinsecum et accidentale beneficium, ne vel aliquod supersit beneficium quod nova proportione oneri defendendi Regni subiaceat, constat ecclesiasticos intertenendis titulo beneficii huius banderiis subiectos fuisse, verum cum reductis, non invita etiam eotum aula, banderiis beneficium hoc decimarum novo subsidii quinquennalis onere subinde affectum; cum unus idemque fundus duplici oneri nequeat subiacere, per articulum 8. 1715. pristino intertenendorum banderiorum oneri postliminio subiici eo minus potuit, quod subsidium hoc annue m/80 efferens Principi longe plus importet, quam rediturus vix post 20 quandoque annos banderiorum usus, quemadmodum in alio, ubi de banderiis ex instituto egimus, opere iam demonstratum est.

Quid est igitur quod articulus ille per banderia intelligere potuit, nisi adiectam illic inaniter clausulam illam statuamus? Rem paucis expediemus. Lex omnis ex illius quo perlata est temporis ratione debet explicari. Proinde cum lex illa anno saeculi huius 15o condita est, superest ut quaenam adhuc eotum in Hungaria superfuerint banderia pervestigemus; qua in re praeter alia publica temporis illius documenta lumen nobis sat clarum subministrat conditi sat longo postea intervallo anno 1741. articuli 63. §. 9. qui (post absolutam iam personalis, portalisque insurectionis modalitatem) nobilium praedialium, ecclesiarum et aliorum in bonis coronalibus velut alioquin a contributione liberorum meminit; hos non portaliter, ast banderialiter insurgere debuisse illud indicio est, quod nulla portarum facta mentione generatim eos insurgere, et ad exercituandum teneri, illic statuatur; Praediales eiusmodi habet archi-episcopus Strigoniensis, archi-abbas montis Pannoniae et alii quidam praelati, dicunturque universim domos afferre amplius 12 florenos; nonnisi improprie et cum addito ecclesiarum nobiles dici alioquin constat, adeoque ex vi praerogativae nobilitaris personaliter insurgere non obligantur, cum tamen a contributione exemti sint, quemadmodum usque annum 1750 exemti etiam fuere omnes in Croatia banderialistae, naturale est banderialiter eos insurgere obligari. Haec sunt ergo quas adhuc in statu banderialis obligationis articulum 8. 1715. deprehendit gentes, et quas unice clausula illa suaque respective banderia producere officere potest; nisi forsan facta ad articuli 46. 1681. §. 10 11. et 12. reflexione, Iaziges quoque et Cumanos uti et oppida Hajdonicalia sub eandem venire considerationem statuamus; quos tamen cum subinde contributioni subiectos constet, articulus 63. 1741. non iam banderialiter, sed portaliter assumpsit.

Quod contributionem anno 1681. iam viguisse et tamen portalem praestitum fuisse militem dicitur, de quanto formali statui nequit quando illud in 1715. comitiis stabilitum ac primo 1723. formaliter inductum fuisse constat, negari nihilominus non potest Leopoldum, propter suppressam Zrinianam factionem se Regnum iure armorum tenere praetendentem, non modo contributionem diversasque accisas per edicta ante illum annum imposuisse, verum etiam sublato omni prioris gubernii systemate Regnum velut armis exquisitum, arbitrarie gubernasse. Verum cum ex ipso eo fonte Tököliana exorta fuisset seditio, eaque iam valida acciperet incrementa, restitutam eodem ipso anno 1681. et Regno libertatem, et reductam prioris gubernii formam, ex praefatione aliisque anni eiusdem satis apparet pro universali (dicitur in praefatione) Regni Securitate et tranquillitate procuranda ad libertatem Regno cum legum et articulorum superinde conditorum confirmatione restituendam clementer resolvere dignata sit. Quod in praefatione pollicitus est, id eum reipsa praestitisse articuli satis testantur. Nam articulo 2o gubernium et locumtenentia his revolutionibus inducta abrogantur. Conflatum ex alicuigenis fuisse constat consilium istud, quod antiquis omnibus veteribus Hungariae magistratibus vicarium Regis in omnibus prorsus negotiis potestatem obtinebat; articulo 1o restauratur iam oblitum Palatini munus; articulo 10. libertates nobilium renovantur ac [ERROR: no reftable :]prekriženo postliminio postliminio restituantur, articulo 12o repartitiones et accisae abrogantur, atque adeo vel ex hinc satis liquet qualis et quomodo eotum contributio viguerit. Ceterum non videtur naturalis illa articuli 63. 1741. explicatio qua id confici contenditur quod per legem illam non sit sublatum praestandi portalis militis onus sed tantum obligatio militis in peditem portalem praestandum commutata habeantur. Primum quia peditibus etiam illis portalibus et stipendium et amictus non dominos terrestres, verum a Principe per imputationem ex quanto contributionali praestitus est adeoque per dominos terrestres nihil nisi ipsa persona statui debuit. Deinde antequam ipsa etiam insurectio illic terminetur, iam praemittitur pro hac duntaxat vice ac necessitate ac tum demum §. 40. articulo 8. 1715. nihil nisi personalem insurectionem deberi a parte definitur.

Ita evicto eo, quod fixo iam tributo nobiles praestandi portalis militis obligatio non maneat, quod circa regulandam personalem insurectionem agi possit, parum superesse, et vero vel exinde non expedire, quod supremas has Regni vires propalari nec Regis, nec Regni interesse adeoque ipsa etiam numeri militiae huius incertitudo inter Regis, et Regni arcana referenda videatur.

Sed et alias gravia obstare rationum momenta quominus certa, eaque determinata pro omni casu insurgendi norma constituatur. Anno 1559. cum Princeps decretum in iisdem comitiis subsidium ad sexennium constitui postulasset, status articulo 15. sic responderunt; verentur status ne, si in hos sex, vel tres postremo postulatos annos consentiant, postea per totum illud temporis spatium nullum habituri sint conventum publicum in quo ultra consueta offerri subsidia publica gravamina et necessitates suas declarare deque necessario illorum remedio communibus votis inter se decernere et concludere possent. Quanto iustius hic in praesens metus status incessere potest, sive rei, quae agitur, gravitatem, sive temporis, pro quo norma haec insurectionis defigi et determinari postulatur, perpetuitatem spectes, nam cum diaetales conventus unicum sint conservandae pristinae libertatis medium, porro duo tantum quae adhuc Principi indicendae Diaetae necessitatem inducunt supersint capita: contributio et insurectio; illa ad summum (si postulato per aulam augmento deferatur) punctum perducta omnis convocandorum comitiorum ratio suapte evanescit; celebratione porro comitiorum intermissa, distracta. eoque ipso ex capite debilior nobilitas tuendis par certe numquam erit libertatibus adversus ministerium Germanicum, toto regiae authoritatis exquisitarumque arcium aulicarum pondere incumbens. Est et alius, neque is fortasse vanus, qui status habet, metus. Nimirum iam Mathias primus adeo grave regnicolis reddiderat [ERROR: no reftable :]prekriženo ut* insurectionis onus ut 1478. teste articulo 2o et 3o, quo se hoc onere expedirent, subsidium potius pecuniarium a portis colonorum ultro obtulerint. Subesse proinde periculum ne fixa insurectionis norma haec adeo et frequenter et graviter exigatur ut cum perducta iam ad summum contributionis gravitate haec non potuerint proprio, eandem tributo redimere cogantur. Quando iam esse constat perpetuam ministerii Germanici, nobilitatem Hungaram meliori, atque aliarum provinciarum nobilitas agit, gaudere conditione, aegre ferentis, curam ut ea ad eum quoque meliori modo statum reduci possit.

Quod dicitur posse gradus ipsos periculorum praevideri atque adeo praevisis his ipsis periculorum gradibus norma insurectionis admensurari, res haec eo spectare videtur ut tres ad summum necessitatis gradus constituantur ac pro ea ratione triplex diversus insurgendi modus confirmatur reservato etiam (si ita libet) cognoscendi in quonam necessitatis gradu res publica versetur diaetae arbitrio. Atqui id ipsum et natura et constans legum nostrarum sensus excludere videtur ut tres tantum statuantur gradus periculorum, quando experientia constat periculum militis numeris et intendi, et remitti posse, atque inde factum ut 30. amplius insurgendi modi in lege nostra constitui, horumque singulis periculi gradibus commensuratus comperiatur. Ita fixum esse legum nostrarum systema apparet insurectionem nunquam determinate figi debere a quo [tum] dum in praesens dimoveri status tanta adlaboratur contentione, vel id ipsum iustam generat suspicionem subesse in eo consilio tectos quospiam et secundos, non sine libertatis Hungaricae vulnere, ubi in consilium suum istud perduceretur [finem] fines erupturos. Quid quod ab inveterato hoc legis nostrae insurgendi modum non determinati systemate regnicolae recedere nec sine periculo, nec sine aggravio possint, primum propterea, quia periculosa est in his praesertim in quibus versamur circumstantiis omnis systematis mutatio, alterum ideo, quia si v.g. statuamus viginti quatuor gradus periculorum, quorum singulus proprium habet in lege insurgendi modum, hi si ad tres tantum reducantur, vel pro primo assummi debebit qui antea fuit gradus ut 8, pro secundo qui ut 16, pro tertio qui ut 24, vel vero assumetur pro primo gradus, qui etiam antea fuit ut unus, pro secundo ut octavus, pro tertio qui ut 16; si primum, tametsi periculum eveniat, ut duo vel ut tria manente priori Legum dispositione ego non deberem insurgere, nisi illo modo, qui fuit praescriptus pro periculo ut duo vel tres, qui utique levior est quam qui pro periculo ut octo praescribebatur; nova vero hac classificatione inducta, etiamsi periculum esset ut duo vel tres, ego semper deberem insurgere ut octo et sic de aliis, adeoque apparet novam semper hac ratione futuram nobilitaris oneris accessionem; si secundum, id rursus rationi principis non conducat. Dum enim regnicolae insurgere deberent, aut semper non insurgent, nisi ut unus, dum ut 15. non insurgent nisi ut 8, dum ut 24. non insurgent nisi ut 16, et sic determinandae insurectionis rationem nec Principis, nec regnicolarum rebus conducere satis apparet, quanquam cessante portalis militis obligatione haec alioquin supervacanea omnia iam videntur; personalis enim insurectio pro quovis invasionis Regni hostilis casu non negatur, alia vero quaepiam insurectio de lege non debetur; quodsi tanta quae legem non habet necessitas ingrueret, ea congruam alioquin semper extorqueret insurectionem; negari enim nequit facilius eotum permovendos esse regnicolas ad vires supremo conatu intendendas, quam nunc, ubi otiosis rebus periculum non nisi e longinquo spectatur.

Quod de invadendi per plures insimul hostes Regni casu adfertur, et si casus est ut Regnum immenso hostium numero imparique robore invadi oporteat, quaecunque in apparanda insurectione diligentia etiam in antecessum afferatur, divini vim decreti evitari non posse cum frequentiorum regnorum exemplo, tum tristia, quae ipsum hoc regnum etiam subivit, fata satis demonstrant. Quodsi vero hic improvisae et repentinae cuiuspiam irruptionis periculum, tum nimia, quae in apparanda ut hactenus fiebat insurectione, mora urgeatur, primum constat in moderno Europae systemate, quo stabiles legatos ad vicinas aulas intertenendi usus apud ipsum etiam Turcam invaluit, improvisam non facile posse occurrere irruptionem, atque adeo superesse semper expediendis defensae consiliis tempus. Deinde id etiam negari nequit utcunque demum insurectio determinetur, omnem fortuitis casibus locum non per hoc quidem posse praecludi.

Itaque omnis haec de fortuitis raciocinatio ea statuum sententia, qua divo quondam Ferdinando 1559. per articulum 15. responderunt, optime confici posse videtur, videlicet quod omnia in solius Dei (qui adversos hostiles conatus facile alio avertere potest) et secundum eius divinam bonitatem in clementi Suae Maiestatis provisione sint constituta. Quid de non educenda Regni militia dicebatur, non eo spectabat quasi securis Hungariae rebus, si alibi quid turbarum eveniat, militia etiam Regni ad defendendos communes monarchiae limites educi nequiret. Verum ita accipi debet status non immerito praetendere, si Regnum Hungariae ab uno, alia vero quaepiam provincia ab altero hoste invadatur, ut, qui tributo Hungarico alitur, regulatus, omnisque praeterea confiniarius miles omnino in defensionem Hungariae adhibeatur. Sic enim unicus casus est, quo regnicolae fructum constitutae contributionis [ERROR: no reftable :]prekriženo nečitko *i* h*r*ti** instructorumque confiniariorum capere possint; quodsi vero pacatis reliquarum provinciarum rebus soli periculum Hungariae immineat, tum communibus monarchiae viribus illud defendi debere tam bene admitti debet, quam facile concedunt status tranquillo Hungariae statu ad defendendam, si quae alia ab hoste praematur, provinciam militiam etiam Regni Hungariae educi posse. [ERROR: no reftable :]prekrižen tekst (na donjoj polovici stranice) Id si nunc fierat, facili negotio eveniret, Regios proventus si non ultra, ad octodecim certe assurgere milliones, praesertim si Banatus Temesiensis triunque, qui ad Transilvaniam applicati sunt comitatuum reditus una (ut fieri deberet) in calculum summantur. Iam cum Hungaria tertiam prope Ditionum austriacae Domus partem efficiat, ex ipso illo unitatis systemate non potest eidem Proventus regii in Vladislai decreti 7. articulo 1o et 2o recensentur, possuntque commode ad has rubricas reduci: fodinae diversorum metallorum, camerae, seu proventus salis, tricesimarum, fructus bonorum cameralium, contributio, fiscalitates; omnes hos proventus Hungari[ERROR: no reftable :] Hungaria prepravljeno u Hungari križanjem finalnog slova a occupato regno (cum regiae nondum subiacerent potestati) eorum arbitri postquam reges sibi eligere coepissent, quod ea conditione in eos transtulerint, ut in defensionem Regni impendi debeant, copiosae Regni leges testantur; Rex (dicitur articulo 2. 1458.) contra omnes et quos libet inimicos hoc Regnum Hungariae de proventibus suis regalibus protegere et defendere teneatur, atque hinc factum est, quod iam antea Sigismundus in praefatione decreti se ita expresserit Regiae celsitudinis providentia subditorum suorum et terrarum ac regnorum suorum ditionis tuitione illaesae conservationi nedum introrsus verum potius ab extraneis invasoribus officio suae dignitatis exigente se obligatum profitetur. Hinc etiam factum, ut articulo 2o Sigismundi decreti 5i et articulo 3i Szilagyi 1458. sanciretur, banderia non nisi cum regiae gentes defendendo Regno non sufficerent educi debere, ubi vero nec haec resistendo paria forent, tum primo insurectionem personalem locum habere. Hinc pariter factum, ut Alberti articulo 16, Vladislai decreti 7. ar. 2, anni 1608. ante coronationem articulo 22, 1662. articulo 46. statueretur, proventus regales, velut immutabili conversionis in defendendorum Regnorum conditione affecti nemini impignorari, minus abalienari possint; hinc denique factum ut articulo 2do Ladislai posthumi decreti 2di plane certi diaetaliter deputati legerentur, qui (ut dicit articulus ille) videre debeant quot banderia nostra regalia de proventibus nostris regalibus poterunt elevari, qui et ulterius provideant qualiter nostri proventus regales ad cameram nostram regalem administrentur, et qualiter e camera nostra iidem proventus dispensentur.

Id si nunc fieret, facili negotio eveniret regios proventus si non ultra, ad 18. certe assurgere milliones. praesertim si Banatus Temesiensis, triumque, qui ad Transilvaniam applicati sunt, comitatuum reditus una (ut fieri deberet) in calculum summatur. Iam cum Hungaria tertiam prope ditionum Domus Austriacae partem efficiat, ex ipso illo unitatis systemate non potest eidem nisi tertia pars intertentionis aulae aliarumque pro defensione monarchiae necessariarum expensarum incumbere; assummantur itaque pro intertentione aulae a parte Hungariae duo milliones, et prodibit competens aulae in sex milliones intertentio; titulo rei tormentariae, praesidiorum, et armamentarii, si ex parte Hungariae sex milliones computabuntur, prodibit annuus 18. millionum in eam rem fundus, praeter multos alios particulares, qui in hanc rem deserviunt, ut est subsidium cleri, auri lotura, et alii quidam privati fundi; titulo dicasteriorum aliorumque regiorum in politicis officialium si unus millio imputetur, resultant adhuc novem milliones, proinde cum unam legionem a mille capitibus computatam centum mille florenis posse sustineri supra stabilitum sit, manet intertenendae nonaginta millium regulatae militiae fundus, quibus, si duae tertiae aliarum provinciarum addantur, apparet Regi superesse modum 270. millia regulatae militiae continuo intertenendi. Equidem non ignoro belli tempore pro restaurando, qui usu ipso deperit, bellico apparatu, pro oppugnandis defendendisque praesidiis, pro instruendis annonariis domibus, pro continuo tum bellicae suppellectilis, tum annonae transportatione illos 18 milliones annue sufficere, verum nec id me latet pacis tempore in eas res quovis anno 18 milliones non impendi, sed nec 270 millia continuo interteneri; adeoque si ratio rite subducatur, unum cum alio combinando et praescindendo ab arithmetica exactitudine calculum hunc politicum omnino subsistere posse.

Denique quod Principis subiacere arbitrio contenditur qualem quandoque indicare velit insurectionem, id constans legum nostrarum usus satis evertit; si enim vel citati in hanc, vel certe eosdem praecedentes articuli, rite expendantur, semper et insurectionem decretam, et modum eius in comitiis praescriptum fuisse satis apparebit, allata vero ab adverso loca nihil aliud evincunt quam quod decreta iam in comitiis insurectione locum et tempus contrahendae huius militiae designare iam superius capitaneis, iam palatinis delatum, iam vero ipsi tantum reservatum fuerit. In cuius adversum ex articulo 8. 1715. eo minus argui potest quod eundem accuratius expendenti facile apparet non posse pro regulativo insurectionis haberi, qui ex proposito de stabilienda contributione agit, ne vero propter stabilitam contributionem obligationem insurgendi cessare quis arguat, incidenter tantum praemittit obligationem personaliter insurgendi suaque producendi banderia ultro etiam permanere; ceterum cum articulo 63. 1741. adeo clare conditus iam nunc in tam adversos trahatur sensus, verentur status ne, si ad condendum in materia insurectionis articulum descenderint, quantacunque in eo exprimendo utantur providentia novam formandis exinde tractu temporis subsumtionibus ansam subministrent.

Inter tam diversa rerum, rationumque momenta ut depromam, quae mea vilis sit

Opinio

Ego postulatum istud Regium in duas accipio partes, primum quatenus insurectionis modum, secundo in quantum faciendas de necessario ad insurectionem apparatu provisiones exigere videtur; primum contineri mihi videtur in iis posterioris rescripti verbis: quo non modo promptum, verum quo licet efficatius ex insurectionis regulatione Regnum sortiatur praesidium. Alterum complecti videtur verba illa pariter posterioris rescripti: Equidem sive illa, quae praecedere solet, diaetalium consiliorum mora numeri incertitudo sive in colligendo atque armis aliiisque necessariis providendo milite quae occurrere solent difficultates perpendantur.

Quod primum adtinet, mihi primo sensu articuli 63. 1741. clarum videtur regnicolas stabilito iam tributo pro casu ordinarii periculi, praeter personalem [ERROR: no reftable :]Prekriženo ill insurectionem, illorumque, quae eotum superfuerant banderiorum praestationem ex articulo 8. 1715. ad amplius quid non obligari; id tamen e converso etiam verum est quod necessitas legem non habeat; utriusque post conditum iam citatum 1718. articulum 8. luculentum in praeteritorum annorum memoriam deprehendere mihi exemplum videor. Nimirum 1736. et subsequo triennio flagrabat funestum illud nobis Turcicum bellum quo principe Hilburgshausen ad Banya Luka, Vallisio ad Kroczkam per Turcas profligatum ipsi iam Tauruno, atque adeo finibus Regni, qui inde solo tantum Danubio disterminantur, hostis imminebat; nec tamen a regnicolis vel personalis petita fuit insurectio, propterea quod, antequam Tauruno hostis copias admovisset, fines Regni periculum non subire, non multo autem post, ac Tauruno copias admoverat, pax est consecuta; e converso cum anno 1741. invadentibus pluribus simul Augustam Domum hostibus Borussus finibus Hungariae immineret, non modo personalis insurectio, non modo portalis eques, verum etiam pedites a singulis portis quatuor sunt decreti. Tota igitur rei huius definitio ab explicatione eius, quid sit illud periculum ordinarium, quid vero illa necessitas quae legem non habet mihi pendere videtur; quod in genere ante omnia fatendum est quidem haec [hoc] in Legibus nostris nuspiam discreta , verum promiscue accepta ac generali potissimum expressione comprehensa fuisse necessitate aliqua (dicitur articulo 65. 1609.) universali et periculosa ab exteris, vel etiam domesticis ingruente; si tamen (habet articulus 21. 1622.) praeter expectationem aliquis hostilis impetus Regno ingrueret, et quispiam in hoc Regnum vicinasque provincias ingruere niteretur, in talis summae necessitatis casu malo suo (verba sunt articuli 7. 1659.) experti sunt regnicolae praeterito anno vicinitates magnorum exercituum.

Cuius exemplo permoti in casu ingruentis hostilis impetus unus articulus 5. 1662. specifice aliquid eatenus exprimit, dum ait, Belli duntaxat aperti tempore in casu extremae hostilitatis et necessitatis, ubi videlicet principale aliquod praesidium per hostes obsideri et oppugnari contingeret vel vero hostis cum maioribus copiis iusti exercitus specie Regnum invaderet, sive sua Maiestas ad recuperandum principale aliquod fortalicium per Turcas occupatum cum exercitu procederet. Verum nunc, quemadmodum ubi parte ex una in casu ordinario Regnicolas praeter personalem insurrectionem ad amplius nihil obligari contendimus, ita parte ex altera in casu extra ordinario, seu extremi periculi, quo cessante ordinaria legum provisione ipso naturae instinctu ad nos quaqua ratione defendendis obligari certum est: nunc, inquam, hos duos casus publica lege distingui e re regnicolarum videtur; itaque pro ordinario periculo quodvis bellum quod cum tali hoste geritur, qui finibus Regni adiacet, intelligi non posse, cum citatarum legum sensus, tum constans antiquorum temporum experientia, tum denique allatum 1736. exemplum satis remonstrant; e converso id etiam legum nostrarum sensu non videtur posse sustineri, quod tunc sit solum ordinarium periculum; quando enim annorum 2[ERROR: no reftable :]sic ar. 7. qui dicit nobiles si Rex extra regnum exercitum ducere voluerit, cum eodem ire non obligari, non hunc sensum faciat, quasi insurectionalis miles ad arcendum, ne hostis fines regni prior invadat, limites regni transgredi non teneatur, verum Quod insurectionalis militia ad longinqua bella, quae ad statum Hungariae nihil adtinet, progredi non teneantur vero similius videtur. Quis ergo ordinarii illius periculi casus statui potest? Mihi [ERROR: no reftable :]Izbrisana riječ --- greška u rukopisu. duo illius ordinarii periculi casus statui posse videntur. Primus si hostis Regnum effective invadat, sed manu aliqua leviori et quae facile repelli possit, v.g. si Turca aliquam terram manum immitat, id enim omnium retro monumentorum fide constat, ut primum hostis regnum vel levi aliqua manu invasit, illico decretam fuisse insurrectionem; quae tamen exacto hoste rebusque eo loco collocatis ut nova insurectio non facile metui potuerit [non] cessavit; alter ordinarii periculi casus ille videtur, quando hostis, licet Regni fines necdum invaserit, exercitum tamen educit [ideo] adeo copiosum ut regium nostrum, qui ei opponitur, exercitum multis numeris antecellat, v.g. si Turca et Borussus eodem tempore bellum inferant, adeoque distractis viribus nostris Princeps noster Turcae non plures, quam sexaginta mille opponere possit, is vero immineat cum ducentis millibus; eotum certe, etsi fines Regni non attigerit, negari tamen nequit quin casus ordinarii periculi existat, quando hunc ipsum casum articulus 2dus Sigismundi decreti 5. clare tangere videtur, dum ait Si autem tanta potentia inimicorum irrepserit, quod maior foras viribus gentium nostrarum, nec ab invasione finium Regni arcere eos posse per easdem gentes vero nostras similiter praevideretur, ex tunc praelati cum banderiis nec non comites comitatuum cum baronibus proceribus, et nobilibus succurrere debebunt. Dicit si hostis ab invadendis finibus per regias gentes arceri non posse, vero similiter videretur tunc insurectioni locum esse, adeoque non supponit tantum casum quando iam reipsa Regnum invasisset, itaque distinctum a priori ordinarii periculi casum [ERROR: no reftable :]Prekriženo supponit. statuit.

Statutis ordinarii periculi casibus, necessitatis etiam illius, quae legem non habet, casus ex his ipsis principiis statui facile possent. Diximus non omne bellum, si cum contermino Hungariae hoste geratur, inferre ordinarii periculi casum; dicere non pariter necessum est non omnem irruptionem in regnum factam casum necessitatis illius, quae legem non habet, inducere; nunc, ut iam supra stabilivimus, si irruptio fiat leviori manu, et quae facile Regno exigi posse praevidetur, res haec non nisi casum ordinarii periculi inducit. Ast ex ipso hoc dein principio mihi fluere videtur primus solutae illius legibus necessitatis casus, nimirum, si hostis valido, numerosoque exercitu fines invadat Regni; cum enim iustum exercitum Regno exigere absque proelii discrimine sperare vix liceat, porro, ubi proelii tentanda est alea, ibi non modo ipse eventus pugnae, verum ea etiam, quae pugnam consequuntur, incerta sint. Quod hic ipse sit necessitatis illius, quae legem non habet, casus vel articulus 5. 1662. satis remonstra[n]t. Vel vero inquit hostis cum maioribus copiis iusti exercitus specie Regnum invaderet, et ordinando deinde unum ex supremis insurgendi modis.

Caeterum quemadmodum casum ordinarii periculi posse evenire supra stabilitum est etiamsi hostis fines regni necdum attigerit, ita necessitatis etiam illius casum, quae legem non habet, posse statui consequitur etiamsi hostis gravi exercitu regnum necdum invasit; nimirum alterum periculi ordinarii casum statuimus: si hostis adeo valido immineat exercitu, ut regiis copiis ab invadendis finibus arceri vix posse praevideatur; sequitur ergo, si plures ad semel hostes regnum invasuri praevideantur, aut profligatis iam in finibus copiis regiis res eo posita sit loco ut hostis toto exercitu regnum proxime invasurus prospiciatur, aut universim adeo formidabiles per hostem apparatus instruantur ut, nisi suprema in iis residentia opponatur, iuste metui possit ne ultimam Regno perniciem inferant, eotum alterum illius necessitatis casum evenire; exemplum eius rei status ipsi anno 1741. ediderunt, quando bellicorum Borussi apparatuum magnitudine perculsi, etsi integris adhuc limitibus regni, extra ordinariam nihilominus illam insurectionem articulo 63. decreverunt, his ita stabilitis.

Secundo videtur inter ordinarium periculum et necessitatem, quae legem non habet, illud statuendum discrimen quod ordinarium periculum nullos alios [alios] recipiat gradus, verum in una eademque ratione semper persistat; si enim minuatur, cessat esse vel ordinarium periculum; si extendatur, transit in necessitatem quae non habet legem; atque inde fit quod ordinarium periculum unam tantum et indivisibilem respectu regnicolarum inferat obligationem, personalis nimirum insurectionis; huius ratio utique nec intendi nec remitti potest; necessitas e converso illa, quae legem non habet, minui quidem non possit, secus enim cessaret esse necessitas et in ordinarii periculi rationem transiret; intendi nihilominus possit multis modis, nam si factam per hostem valido cum exercitu in regnum irruptionem pro casu necessitatis quae legem non habet statuamus, si postea copias, quas illi opposuimus, nostras laedi, expugnari praesidia, hostemque ultro nec in Regnum penetrare contingat, quis neget maiorem iam eotum, ac antea fuerat, eventurum casum necessitatis? Porro, cum remedium malo approportionari debeat, ut primum necessitas illa gradum recipere potest, modum etiam, qui illi accomodatus est, insurgendi discrimen recipere necesse est; et talem interea necessitatis gradum tangere videtur articulus 5. 1662. dum ait ubi principale aliquod praesidium per hostem obsideri et oppugnari inciperet.

Tertio stabilito inter ordinarium periculum et urgentem necessitatem discrimine, huius porro ipsius diversis gradibus remonstratis, superest ut et id definiatur, in cuius situm sit potestate cognoscere an sit casus ordinarii periculi vel vero urgentis necessitatis et, si hoc, in quo iam necessitatis gradu res consistat? Quo in genere quidquid ex articulo 8. 1715. arguatur, cum omnium insurectionum ratio, tum unice illius, quae post dictum articulum 36. 1741. decreta est, exemplo satis constat materiam hanc in comitiis semper fuisse determinatam; atque adeo ab hoc iure status recedere non debent, nec sine gravi periculo possunt; ceterum,

Quarto cum eo, quod sola urgens necessitas diversos recipiat gradus, tum vero quod huius cognitio ad diaetam pertineat, stabilito consequitur respectu quidem ordinarii periculi, quod determinetur nihil superesse quam quod personalis, quae alioquin nec intendi, nec remitti potest, insurectio pro tali casu offeratur, quemadmodum iam et effective per status oblata est; respectu vero urgentis et quae legem non habet necessitatis quod status profiteri possint ipso naturae [u]sui conservationi intentae ductu suis non defuturos partibus, quominus non iam in forma debitae insurectionis, sed in forma defensionis naturalis ea procurandae securitatis media decernant, quae magnitudini periculi, rationique temporis illius congruere videbuntur. Caeterum normam defensionis, quae eotum instruenda erit, nunc praecipere certumque aliquem determinare numerum, eo minus necessarium videtur quod, utcumque res ad vivum resecetur, id certum sit circumstantias futuri temporis rationemque, quae emergere potest, periculi nunquam debite posse praevideri, neque aliud interesse discrimen videtur in hac, an illa, quae pro tali casu convocanda esset, diaeta specificata illa naturalis defensionis norma determinetur, nisi quod posse per inprovisum et repentinum aliquod periculum convocandae diaetae modum impediri obiici queat; itaque, ut huic quoque rei provideatur, posset

Quinto statui, ut in casu pure talis improvisi et repentini periculi norma defensionis illius ad conformitatem articuli 8. 1715. per concursum determinetur, ita tamen, ut e converso materia, quasi nunquam amplius per concursum, verum in publicis semper diaetis vel ex eo tractetur, quod pro materia contributionis casus repentini periculi vix aequa ratione militare posse videatur; caeterum

Sexto. Cum subsidium istud quicennale nec titulo redimendorum banderiorum verum quottae Papalis nomine erga dispensationem Pontificis dependatur, praelati vero intertenendorum a decimis banderiorum obligationum sibi incubuisse nec nisi conveniente ob intestinos motus aula eam obligationem exolevisse diffiteri nequeant, posse[n]t, si res ita ferret, salvis legibus et absque ullo inferendi fundamentalibus Regni legibus praeiudicii metu, obligatio haec praelatis postliminio imponi; ita tamen ut non ea ratione, qua in tam calamitoso Regni statu sub posterioribus Regibus a singulis 100 florenis primum 5, dein vero duos equites producere teneantur, verum e norma, qua integris adhuc Hungariae rebus sub Vladislao banderia producebant (facta tamen debita ad statum modernum beneficiorum ecclesiasticorum proportione et rectificatione), nunc quoque ad episcopi etiam et capituli Zagrabiensis exemplum eadem restaurare ita obligantur, ut

Septimo, si praelati, qui alioquin tanto praediales ecclesiae numero habent, ut definitum Vladislai Decreti 3-tii articulo 21, banderii quantitatem aut exequent, aut superius illi in nova banderia instauranda non obligantur. Posset quidem objici, si praelatis exoletae iam a decimis banderiorum obligatio postliminio imponatur, posse eos praetendere ut ipsi quoque postliminio, ubique ad sedecimorum usum reponantur; verum inter utrumque hoc intercedit discrimen, quod decimae publica lege pure ad usum iam restrictae sint, praelati ab onere banderii nulla sint lege absoluti.

Interim haec 7o nempe et 8o utcunque accepta fuerint, haud equidem in magno discrimine ponam, praesertim cum hoc in casu eosdem a subsidio Papali praestandi absolvi ipsa sane equitas exigeret.

Octavo. Quamvis veteri usu primum copias Regis, iis non sufficientibus banderia, ac si nec haec sufficerent, tum demum insurectionali militia prodire debere constitutum fuerit, cum tamen in praesens nihil nisi ordinarii periculi et urgentis necessitatis casus stabiliendus videatur, pro ipso autem ordinarii periculi casu insurectionem personalem deberi inficiari non possumus, generaliter sanciendum videretur ut, quoties personalis decreta fuerit insurectio, semper cum hac insurectionali militia banderia quoque prodire teneantur.

His quoad primum propositionis Regiae membrum praemissis alterum membrum, cum de mora diaetalis tractatus iam supra §.5. provisum sit, unice ad certitudinem numeri armorumque provisionem recidere videtur; itaque:

Primum ad tollendam personaliter insurgere obligatorum numeri incertitudinem nihil obstare videtur, quo minus comitatus registra eiusmodi consilio locumtenentiali annue submittant, numerum porro illius, quae pro casu extremae necessitatis praestanda foret, manus non nisi in celebranda eatenus diaeta, aut concursu definire posse, et vero id nunc evulgari nec Principis interesse iam supra stabilitum est.

2o Quoad armorum, pulveris pirii, plumbi provisionem, id alterultra ex his modalitatibus provideri, ut aut princeps in singulis districtibus pro 25 peditum armamentaria constituat, unde pro casu necessitatis insurgere obligati arma pro suis gentibus coemere possint, aut vero singulus in gremio sui comitatus tempestive de instruendo a proportione sibi necessario armamentario prospicere obligetur.

Quibus eo modo discussis, condendi in puncto secundae propositionis regiae articuli planum hoc modo posse formari videtur.

De Insurectione.

Stabilita per articulum 8. 1715. plebis contributione in intertentionem regulatae militiae convertenda quemadmodum securitati Regni pro quovis ordinarii periculi casu parte ex ista congruere prospectum habetur, ita coloni a praestandi portalis militis onere pro iam dicto ordinarii periculi casu ultro quoque immunes erunt vel exempti.

Et quia ad integritatem contributionis fundi numerum contribuentium non diminui vel maxime adtineret, ipsi quoque domini praelati, magnates, et nobiles, ad sensum citati articuli 8. 1715. relate ad articulum 63. 1741. ad praestandos seu a portis, seu a numero colonorum equites pro eodem ordinarii periculi casu imposterum quoque non obligabuntur.

Personaliter tamen insurgere quoque haec tangit obligatio, sua etiam banderia producere, etiam in casu ordinarii periculi, quo videlicet fines regni ad mentem articuli 2di Sigismundi decreti 5i in proximo versarentur periculo aut eosdem hostis leviori aliqua manu iam effective invasisset, ultro etiam ita obligati permanebunt ut mox depulso tali periculo insurectionalis illa militia admittatur.

Banderiorum porro obligatio, quemadmodum legum patriarum sensu perpetuo non aliis, quam praelatis, capitulis quoque et conventibus beneficio decimarum gaudentibus idque a competente ipsis decimarum beneficio incumbebat, ita nunc quoque communi statuum et ordinum ac Sacratissimae Maiestatis consensu sancitum est ut habita restaurati divina clementia victricibusque Augustae Domus Austriacae armis regni ratione per clerum Hungariae beneficio decimarum gaudentem banderia (facta ad modernam talismodi decimalis proventus quantitatem inter eos proportione et rectificatione) ad expressum articulo 20. Vladislai decreti 3ii numerum equites quippe 6750 ita instaurentur, ut primum quidem ab hac summa banderia episcopi et capituli Zagrabiensis velut actu etiam realiter existentia defalcentur, dein vero ut talibus praelatis, qui tantum praedialium ecclesiarum alioquin banderialiter insurgere obligatarum numerum habent ut sic incumbentis sibi banderii quantitatem omnino expleant, eaedem gentis in sortem banderii ultro imputentur, caeterum vero a praestando populi subsidio sint immunes.

Praeter vero haec Banderia Iaziges et Cumani, oppida Hajdonicalia, ut et alii etiam privatorum dominorum terrestrium Hajdones et libertini ad sensum articuli 46. 1681. ad militiam privilegiati, seu qui fundos, quos colunt, sub hoc expresso onere a dominis suis receperunt, penes suos dominos terrestres insurgere teneantur. Haec vero utriusque ordinis banderia, ubi insurectio ordinata fuerit, semper etiam prodire teneantur.

Caeterum in casu extremae articulo 5o 1662. indigentiae necessitatis, ubi videlicet plures inimici valido cum exercitu finibus Regni imminerent, vel hostis Regnum iusto cum exercitu invaderet, aut vero principale aliquod Regni praesidium obsideret aut oppugnaret, in tali, inquam, summae necessitatis casu status et ordines pro avita gentis huius adversus quosvis Regni aemulos constantia ea se pro renata procurandae publicae securitatis media prompte et alacriter semper decreturos pollicentur, quae et perenni gentis huius in reges suos zelo et conceptae totius christianitatis de hoc antemurali expectationi omnino respondeant.

Quia vero summae huius necessitatis varia, eaque multiplex ratio evenire potest, quae veluti pure eventualis in antecessum debite praevideri nunquam posset, media vero procurandae saecuritatis ad realem periculi statum accomodari deberent, hinc pro quovis sinistro eventu cum id, an casus sit ordinarii periculi vel vero summae necessitatis, tum vero, si extrema sit necessitas, in quo illa consistat, diaetaliter semper cognosci congruaque ad actuale periculum procurandae securitatis media semper in diaeta decerni debebunt.

Quodsi tamen quaedam adeo inopina et inprovisa irruptio eveniret ut convocandae diaetae ratio non superesset, pro tali duntaxat casu ad mentem articuli 44. 1741. convocatis palatino, primate, praelatis, baronibus, tabula regia, uti et comitatibus ac civitatibus quo frequentiori poterit numero, semper tamen intra Regnum, de insurrectionis negotio in ordine pure ad specificum illud periculum id, quod publicae securitatis ratio exposcere videbitur, iuxta dictamen et ad sensum legum patriarum decerni possit.

Ut vero in insurrectione tanto promptius praesidium possit collocari, determinatum est ut numerus tam eorum, qui personaliter insurgere obligantur, quam et eorum, quos sub rationem banderii cadere supra dictum est, per comitatus medio consilii regii locumtenentialis suae maiestatis annue submittatur ita ut et iidem comitatis sollicitam adhibeant curam, quatenus cum personaliter insurgere obligati tum alii sub rationem banderii cadentes congruis armis et equis sint provisi.

Articulus vero iste ad ista quoque Regna Dalmatiae Croatiae et Sclavoniae per omnia extensus esse intelligitur, hac tamen modificatione ut sex illi superioris et inferioris Sclavoniae comitatus numerum et insurgere obligatorum, et eorum, qui sub nomen banderii cadunt, aeque quid Suae Maiestati, sed tamen medio comitis bani sui, annue submittant.

Pro omni autem extremae nefors necessitatis casu Sua Maiestas clementer disponet ut necessaria pro 100 peditum millibus arma in Budensi, pro Regnis vero Dalmatiae Croatiae et Sclavoniae pro 12 aeque millibus peditum in erigendo finem in eum Zagrabiae armamentario semper in promptu habeantur.

Vade retro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Discursus in secundum membrum propositionum regiarum seu opinio de insurectione in Regno Hungariae, versio electronica, Verborum 10693, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-disc.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.