Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Discursus in secundum membrum propositionum regiarum seu opinio de insurectione in Regno Hungariae, versio electronica, Verborum 10693, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-disc.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Caeterum, ubi destinatorum in defensionem [ERROR: no reftable :]prekriženo
Patriae
Regni proventuum regiorum fit mentio, si status eo animum adverterint,
quantos per exolutionem confiniariae militiae ipsa defensio Regni sumtus secum
ferat, facile eis apparebit tantum praesidii hac in re non posse collocari, ut
nisi quoque regnicolae efficacem parte etiam ex sua conatum adhibuerint, Regnum
ea sola ratione tutum in omnes eventus queat reputari; ac primum proventum satis
fere omnem absolvit dicasteriorum exolutio; reliqui tam camerales quam
montanarum civitatum proventus, si immensi, qui ad erigenda praesidia,
instruenda armamentaria, constituendam conservandamque rem tormentariam;
instituti praeterea cum rei architectonicae, tum pirobolariorum corporis
exolutionem necessarii sunt, sumtus in aequam summantur reflexionem, vix tanti
eos esse apparebit, ut omnibus his sufficiant. Demum quemadmodum procurandae
Regni salutis onus omni principi incumbit, ita necessarios in aulam eiusdem
sumtus ipsa etiam Hungaria pro modulo suo debet subministrare; quos si a
dignitate numero et conditione modernae Augustae Aulae metiamur, facile eo
gravissimos sane esse deprehendemus.

|