Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Discursus in secundum membrum propositionum regiarum seu opinio de insurectione in Regno Hungariae, versio electronica, Verborum 10693, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-disc.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Porro ubi status eo spectare videntur, ut illa, quae ex contributione Hungarica alitur regulata militia, ut et confiniarius miles adversus, alios Hungariae non conterminos hostes non educatur, verum pro intrinseca tantum Hungariae securitate intra fines Regni semper contineatur, meminisse eos oportet, id ipsam systematis gubernii plures complectentis provincias unitatem non admittere; cuius modi systematis unitati iam tum se Hungari quoque ultro subiecere, cum ex Augusta Domo Austriaca, quam plurimis aliis Regnis etiam in provinciis imperare bene noverant, Reges sibi postmodum haereditarios effectos delegere. Quemadmodum enim omnes simul provinciae unum monarchiae corpus constituunt, ita singula per se, et omnes simul provinciae communes habere debent et amicos, et inimicos illos, quos Princeps pro talibus declaravit, adeoque communibus etiam totius monarchiae viribus et amici defendendi, et propulsandi sunt hostes; systema hoc si cui unquam, provinciae Hungaricae certe extitit semper salutare. Quis enim nescit Hungariam fere omnem non propriis eiusmodi, sed potissimum aliarum haereditariarum Augustae Domus Austriacae provinciarum copiis, imo validis etiam Sacri Romani Imperii subsidiis per Principes Austriacos recuperatam fuisse et postea semper contra Turcam defensam statuerunt; Illustre eius argumentum regnicolae ipsi per articulum 68. 1609. dederunt, ubi ultro confitentur, Regnum hoc ad extremam iam plene devenisse calamitatem, tum ex continuis bellorum sedibus tum vero ex eo, quod vicinae provinciae solida sua subsidia et manus auxiliares a Regnicolis subtraxerint. Quomodo ergo nihil controverti in praesens rationabiliter posset, ne regulata, quae ex contributione Hungarica alitur, militia uti et confiniarius miles ad defendendas pro ratione temporis reliquas suae maiestatis provincias adhibeatur. Qualem in casum si Regnum per Turcas invadi contingat, interest profecto statuum congrua pro sinistro eiusmodi eventu praesidia nunc constituere, ne serum forsan postea in ea temporis perturbatione auxilium frustra exquiratur.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Discursus in secundum membrum propositionum regiarum seu opinio de insurectione in Regno Hungariae, versio electronica, Verborum 10693, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-disc.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.