Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Discursus in secundum membrum propositionum regiarum seu opinio de insurectione in Regno Hungariae, versio electronica, Verborum 10693, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-disc.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Porro ubi status eo spectare videntur, ut illa, quae ex contributione Hungarica
alitur regulata militia, ut et confiniarius miles adversus, alios Hungariae non
conterminos hostes non educatur, verum pro intrinseca tantum Hungariae
securitate intra fines Regni semper contineatur, meminisse eos oportet, id ipsam
systematis gubernii plures complectentis provincias unitatem non admittere;
cuius modi systematis unitati iam tum se Hungari quoque ultro subiecere, cum ex
Augusta Domo Austriaca, quam plurimis aliis Regnis etiam in provinciis imperare
bene noverant, Reges sibi postmodum haereditarios effectos delegere. Quemadmodum
enim omnes simul provinciae unum monarchiae corpus constituunt, ita singula per
se, et omnes simul provinciae communes habere debent et amicos, et inimicos
illos, quos Princeps pro talibus declaravit, adeoque communibus etiam totius
monarchiae viribus et amici defendendi, et propulsandi sunt hostes; systema hoc
si cui unquam, provinciae Hungaricae certe extitit semper salutare. Quis enim
nescit Hungariam fere omnem non propriis eiusmodi, sed potissimum aliarum
haereditariarum Augustae Domus Austriacae provinciarum copiis, imo validis etiam
Sacri Romani Imperii subsidiis per Principes Austriacos recuperatam fuisse et
postea semper contra Turcam defensam statuerunt; Illustre eius argumentum
regnicolae ipsi per articulum 68. 1609. dederunt, ubi ultro confitentur,
Regnum hoc ad extremam iam plene devenisse calamitatem, tum ex
continuis bellorum sedibus tum vero ex eo, quod vicinae provinciae solida
sua subsidia et manus auxiliares a Regnicolis subtraxerint. Quomodo
ergo nihil controverti in praesens rationabiliter posset, ne regulata, quae ex
contributione Hungarica alitur, militia uti et confiniarius miles ad defendendas
pro ratione temporis reliquas suae maiestatis provincias adhibeatur. Qualem in
casum si Regnum per Turcas invadi contingat, interest profecto statuum congrua
pro sinistro eiusmodi eventu praesidia nunc constituere, ne serum forsan postea
in ea temporis perturbatione auxilium frustra exquiratur.
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Discursus in secundum membrum propositionum regiarum seu opinio de insurectione in Regno Hungariae, versio electronica, Verborum 10693, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-disc.xml].
|