Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Discursus in secundum membrum propositionum regiarum seu opinio de insurectione in Regno Hungariae, versio electronica, Verborum 10693, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-disc.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

Verum longe aliter haec res a parte Principis assumitur. Nimirum triplicem esse insurgendi obligationem, personalem, realem, et naturalem. Ex primo capite quisque nobilis velut commembrum coronae in defensionem eius libertatumque suarum insurgere tenetur; atque inde fit ut omnes etiam inpossessionati nobiles insurgere teneatur, Sigismundi Decreti 6i articulo 3; 1666. ar. 5; 1687. ar. 46; verum cum nobilium possessionatorum praeter defensionem coronae bona quoque sua conservari intersit, et nec secus naturalis admittere aequitas videatur ut nobilis, cuius annuus in plura exurgit census, nullam maiorem habeat obligationem atque ille cui praeter vitam et libertatem, quod tueatur, nihil superest. Inde exurgit realis illa obligatio ut nobiles possessionati a proportione bonorum suorum pro ratione maioris minorisve discriminis plures aut pauciores praestare aequites obligentur. Ceterum aras poenates coniuges liberosque proprios tutari ipso naturae ductu obligentur, factum est ut ex naturali hac obligatione ipsi quoque rustici, antequam fixo praemerentur tributo, a certo portarum numero pro ratione periculi determinatos sibi pedites producere debuerint; postquam perennis rusticis imposita est contributio in intertentionem regulati militis convertenda, eos pristina praestandi peditis obligatione exolutos esse connaturale est ex eo principio, quod quis per alium facit, per se fecisse censetur. Sed vero quod per stabilitam contributionem ipsi nobiles possessionati obligatione praestandi a proportione colonorum militis relevati sint, sustineri nullatenus potest. Primum, quia in praesens subsistit etiam illa, ob quam primitus nobiles possessionatos hanc mansisse obligationem superius stabilivimus, ratio, stante autem ratione stare etiam debet legis dispositio. Benigne non queritur hic de obveniente a portis palatinalibus milite, quem alias legibus nostris insuetum anno 1741. pro illo duntaxat casu praestitum fuisse constat, sed de obveniente a numero colonorum milite, quem cunctis priscis legibus dubio procul omni debitum anni 1741. articulus 63. nuspiam sustulit; cum tamen miles iste olim quoque a portis non quidem palatinalibus sed portis phisicis colonorum praestitus fuerit, ut nos quoque eundem in posterum portalis militis acceptione designemus. Certissimum est illud principium, quod nemo suam re aliena exolvere possit obligationem. Iam vero contributionem illam non a fundo, cuius dominus terrestris dominium retinet, verum a superficie seu perceptis ex illo fructibus mercedeque latoris, cuius rusticus habet proprietatem, 3ae titulo 30. dependi alioquin constat. Utut igitur res torqueatur, recte inferri non potest per impositam rustico contributionem dominum eius praestandi portalis militis obligatione exolutum esse. Denique cum ante annum 1715. usum formalium banderiorum in Hungaria dudum [ERROR: no reftable :]prekriženo fuisse desiisse constet, articulus porro 8. omnes omnino nobiles non modo personaliter insurgere, verum etiam sua respective banderia producere debere constituat (ly respective propter nobiles impossessionatos adiecto), per banderia nil nisi portalem intelligere voluisse militem vel exinde statui debet quod articulus 11. 1661. per articulum 7. anni 1659. eatenus confirmatus testis sit exolescentibus sensim banderiis nomine banderii portalem iam tunc militem venisse. Quicunque dominorum (dicit lex illa) numerum quinquaginta equitum non habuerit subsit banderio comitatus, eos vero, qui in diversis comitatibus bona habent, sufficit in eo comitatu insurgere, ubi suas personales residentias faciunt. Sensus legis huius non alter esse potest, quam quod ille, qui ex bonis in uno comitatu sitis quinquaginta aut amplius praestare equites debet, eosdem sub proprio vexillo educere possit, qui vero infra quinquaginta producit eosdem banderio comitatus, quod ceteroquin ipsos nobiles personaliter insurgentes complectitur, submittere debet; qui tamen in diversis comitatibus bona possidet, talis convenientes de omnibus bonis suis equites sub proprio banderio penes comitatus illius, ubi personaliter residet, copias educere potest. Sed quia postremum hoc per verba illa: Sufficit in eo comitatu insurgere, ubi personales residentias faciunt subobscure expressum est, libet id ipsum aliarum legum contextibus illustrare; articulus 5. 1662, et 46. 1681. haec habent formalia: Qui in comitatibus bona possident tales de omnibus bonis suis equites abinde provenientes secum in exercitu illius comitatus ubi personaliter faciunt residentiam modo praenotato interteneant, pedites vero a subditis subministrandi sub vexillo duntaxat illius comitatus, in quo resident, militare teneantur.

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Discursus in secundum membrum propositionum regiarum seu opinio de insurectione in Regno Hungariae, versio electronica, Verborum 10693, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-disc.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.