Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Discursus in secundum membrum propositionum regiarum seu opinio de insurectione in Regno Hungariae, versio electronica, Verborum 10693, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-disc.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme. Status vi articuli 8i 1715. huic ita provisum esse reponunt ut, quid eatenus
constitui amplius possit, nihil iam superesse videatur; nimirum agnovisse iam
tunc maiores nostros mutatum esse bellandi systema, atque adeo sibi quoque de
validiori, quam sola sit insurectio, defendendi Regni medio esse deliberandum;
constitutum itaque ut stabilis introducatur contributio, qua stipendiarius
regulatusque miles conduci inque Regni defensionem possit interteneri;
contributionem in subsequis 1723. comitiis effective inductam ac in postremis
anni 1751. comitiis [ERROR: no reftable :]prekriženo effecti***
inductem*
ad tres milliones ducenta octuaginta novem millia ducentos sexaginta
septem florenos sex cruciferos productam haberi; porro si legio una a mille
capitibus computatur, posse eam centum millibus interteneri constat: atque adeo
Regnum vel hoc titulo de triginta trium millium regulatae militae praesidio sibi
iam providisse. Accidit confiniarius [ERROR: no reftable :]prekriženo
miles*
aeque regulatus miles sexaginta amplius millia efferens, qui utique ad
rationem Regni debet computari, partim quod terrenum occupet, e quo alias
contributio in alterius regulatae militiae intertentionem cessura obveniret,
partim quod possessa per eundem terrena sint a potiori privatarum familiarum
adhucdum extantium, partim quod nongenta illa millia, quae in exolutionem
praefectorum confiniariae illius militiae Princeps expendit, facile ex
assignatis illi in defensionem Regni proventibus regiis conflentur. Ita
constituto adversus quasvis inopinas irruptiones adeo valido, quippe nonaginta
trium millium regulatae militiae, praesidio cessare iam et rationem illius, qui
olim a portis praestabatur, militis et obligationem, indeque factum quod
articulus 8. 1715. non nisi personalis insurectionis banderiorumque mentionum
faciat, articulus vero 63. 1741. cum assensu regnantis modo principis conditus
aperte dicat: ultra personalem insurectionem articulo 8. 1715. debitam pro illo
duntaxat casu oblatum etiam fuisse portalem militem. Ceterum, quod intertentus
hoc modo per Regnum tum regulatus, tum confiniarius miles a limitibus Regni quam
remotissime educaturm id neque recte, neque ex praescripto legum fieri, atque
adeo in eo potius flagitandum a principe remedium, quam ut novo rursus Hungaria
onere debeat cumulari; quod si domestica haec praesidia in securitatem patriae,
ut deberent, reserventur, superfuturum semper tempus, quo consilia super
instituenda insurectione expediantur; quid quod rei admittere non videatur
natura, ut de instituenda insurectione quidpiam instituatur antea, quam eadem
effective decreta sit, propterea quod cardinale semper Regni Hungariae
principium fuerit modum insurgendi rationi periculi commensurari, ei autem rei,
quae necdum existit, quidpiam commensurari non potest; ipsa igitur rei natura
docemur, non ante de regulanda agi posse insurectione, quam decernatur, decerni
vero non potest, nisi cum casus realis periculi existit. Res haec eam etiam
habet ulteriorem rationem, quod alioquin tam generalis, quam particularis
insurectio sint supremae Regni vires quas illico hosti nec expedit nosse, nec
licet; ea etiam de causa veteri adhuc lege expresse constitutum habetur primis
periculis conductum ex proventibus regiis militem obiiciendum, tum Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Discursus in secundum membrum propositionum regiarum seu opinio de insurectione in Regno Hungariae, versio electronica, Verborum 10693, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-disc.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.