Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Discursus in secundum membrum propositionum regiarum seu opinio de insurectione in Regno Hungariae, versio electronica, Verborum 10693, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-disc.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Statuum adversus eandem difficultates.

Status vi articuli 8i 1715. huic ita provisum esse reponunt ut, quid eatenus constitui amplius possit, nihil iam superesse videatur; nimirum agnovisse iam tunc maiores nostros mutatum esse bellandi systema, atque adeo sibi quoque de validiori, quam sola sit insurectio, defendendi Regni medio esse deliberandum; constitutum itaque ut stabilis introducatur contributio, qua stipendiarius regulatusque miles conduci inque Regni defensionem possit interteneri; contributionem in subsequis 1723. comitiis effective inductam ac in postremis anni 1751. comitiis [ERROR: no reftable :]prekriženo effecti*** inductem* ad tres milliones ducenta octuaginta novem millia ducentos sexaginta septem florenos sex cruciferos productam haberi; porro si legio una a mille capitibus computatur, posse eam centum millibus interteneri constat: atque adeo Regnum vel hoc titulo de triginta trium millium regulatae militae praesidio sibi iam providisse. Accidit confiniarius [ERROR: no reftable :]prekriženo miles* aeque regulatus miles sexaginta amplius millia efferens, qui utique ad rationem Regni debet computari, partim quod terrenum occupet, e quo alias contributio in alterius regulatae militiae intertentionem cessura obveniret, partim quod possessa per eundem terrena sint a potiori privatarum familiarum adhucdum extantium, partim quod nongenta illa millia, quae in exolutionem praefectorum confiniariae illius militiae Princeps expendit, facile ex assignatis illi in defensionem Regni proventibus regiis conflentur. Ita constituto adversus quasvis inopinas irruptiones adeo valido, quippe nonaginta trium millium regulatae militiae, praesidio cessare iam et rationem illius, qui olim a portis praestabatur, militis et obligationem, indeque factum quod articulus 8. 1715. non nisi personalis insurectionis banderiorumque mentionum faciat, articulus vero 63. 1741. cum assensu regnantis modo principis conditus aperte dicat: ultra personalem insurectionem articulo 8. 1715. debitam pro illo duntaxat casu oblatum etiam fuisse portalem militem. Ceterum, quod intertentus hoc modo per Regnum tum regulatus, tum confiniarius miles a limitibus Regni quam remotissime educaturm id neque recte, neque ex praescripto legum fieri, atque adeo in eo potius flagitandum a principe remedium, quam ut novo rursus Hungaria onere debeat cumulari; quod si domestica haec praesidia in securitatem patriae, ut deberent, reserventur, superfuturum semper tempus, quo consilia super instituenda insurectione expediantur; quid quod rei admittere non videatur natura, ut de instituenda insurectione quidpiam instituatur antea, quam eadem effective decreta sit, propterea quod cardinale semper Regni Hungariae principium fuerit modum insurgendi rationi periculi commensurari, ei autem rei, quae necdum existit, quidpiam commensurari non potest; ipsa igitur rei natura docemur, non ante de regulanda agi posse insurectione, quam decernatur, decerni vero non potest, nisi cum casus realis periculi existit. Res haec eam etiam habet ulteriorem rationem, quod alioquin tam generalis, quam particularis insurectio sint supremae Regni vires quas illico hosti nec expedit nosse, nec licet; ea etiam de causa veteri adhuc lege expresse constitutum habetur primis periculis conductum ex proventibus regiis militem obiiciendum, tum regium suorumque officialium, ut et praelatorum et procerum, banderia, demum vero, si nec haec tutando Regno praesidia sufficiant, educendum militem insurectionalem. Allegata annorum 1609. et 1681. exempla cum ratione moderni temporis componi non posse; nam 1609. possessa per Turcam dimidia fere Regni parte, etsi constitutae essent induciae, particulares nihilominus Turcarum grassationes continuo viguisse vel ex praefatione articulis [ERROR: no reftable :]prekriženo 1575. praemis 5. et 6. anni 1575. praemissa constat, qui (Turca) dicitur illic quam perfide et dolose inducias colat, potuit sua Maiestas vel ex hac una inexpectata irruptione quae aestate praeterita cum ingenti Regni huius detrimento contigit, facile animadvertere. Itaque pace adeo infida superfuisse omnino regnicolis constituendae insurectionis non modo rationem, verum etiam necessitatem; anno 1681. et intestinos adhuc perdurasse motus, et tales a Turca continendae pacis propositas fuisse conditiones, ut facile apparet illis praetextum tantum proximo bello queri, quemadmodum illud in sequenti anno et effective intulit. Nunc stabilita primum recentissima pace bellicos meditari adparatus vel ipsum irritandorum forsan hac via aemulorum periculum admittere non videtur; nihil itaque reliquum videri, quam ut huius intuitu status ea ratione Principi respondeant, ut in consimili re 1566. regnicolae per articulum divo condam Maximiliano responderunt: nimirum de insurectione nihil novi possunt regnicolae decernere, quando iam antea satis superque his de rebus tractatum sit et satis clarae constitutiones quoque superinde factae; cum itaque iis maiora nunc quoque praestare nequeant, suplicant Maiestati Suae, dignetur gratiose providere ut ipsi contra hasce constitutiones ad alia graviora non compellantur. Ceterum quemadmodum gens haec Hungara (verba sunt articuli 3ii eiusdem omnia) semper sese Turcarum genti opposuit, illorumque vim et ferocitatem non solum fortiter et animose multo tempore sustinuit, verum etiam saepius ab orbe Christiano repulit, sic hoc ipsum in posterum quoque, quamdiu vires suppeterent, facient, suoque ipsi proposito constanter inhaerentes pro ipsius maiestate et dulci patria sanguinem cum vita profundere nullo unquam tempore omittent. In quem firme sensum effective etiam responderunt. Ita status ipsum quaestionis cardinem movisse apparet. Si enim id semel conficiatur nobiles praestando portali milite non obligari, quod circa personalem insurectionem reguletur, parum supererit.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Discursus in secundum membrum propositionum regiarum seu opinio de insurectione in Regno Hungariae, versio electronica, Verborum 10693, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-disc.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.