Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Discursus in secundum membrum propositionum regiarum seu opinio de insurectione in Regno Hungariae, versio electronica, Verborum 10693, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-disc.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Caeterum nobilitatem hac quoque ratione armorum usu exuendam se ipso patet, quod
nemo certe, nisi avito degener sangvine, aequo animo ferat, praesertim cum de
iis, quos aetas, aut natura armis minus idoneos effecit aut quos indispensabiles
alio vocant occupationes articulo 18. 1566. §. 5. 6. alioquin provisum habeatur.
Porro hac in re ad funestam quae ex hoc fonte suapte flueret sequelam advertere
operae profecto pretium est proinde etiam armis ultro debet conservari.
Praerogativae, quibus nobilitas Hungarica gloriatur, omnes pure intuitu huius
militandi oneris concessae sunt, hoc ergo semel sublato surgit illico
insuperabile praerogativas illas sufferendi argumentum. Ac hoc quidem praecipua
esse debet nobilitatis ratio ne sibi armorum usum adimi paciatur; iam quod id
nec Principis intersit, videamus. Praeclarus (ut alias semper) Montesquieus
monuit Principes, genium populi, cui ipsa gubernii forma superstructa est,
nunquam esse mutandum, Quippe imperium, inquit Tacitus,
iisdem artibus, quibus partum est,
[ERROR: no reftable :]prekriženo facillime amittitur*
facillime retinetur. Et sane quis non videat male sibi consulturos
Batavos, si dimisso, quo suum et constituerunt, et hactenus conservarunt
imperium, commercii genio suos ad rem militarem animos incipiant comparare. Iam
Hungaros Regnum hoc armis et comparasse, et conservasse hactenus, ac universim
militarem genti huic inesse genium nemo inficias ibit; e re itaque Principis
tanto minus esse videtur militarem gentis spiritum prorsus opprimere, quod
vicinum habeat adeo hostem ut nisi illo militaris pectore retineretur, procul
dubio vel adversus primas eius discursiones loco cedere, vacuamque relinquere
regionem cogeretur; cuius manifesto vel illud sit indicio quod experientia
compertum sit, ubi Turcicum exoritur bellum, magis in remotis Styriae
Carnioliaeque provinciis quam in proximis ad Turciam Hungariae finibus
trepidari; [ERROR: no reftable :]prekriženo qua id unum*
qua in re id unum observari oportet, non posse militaris gente quapiam
spiritus contineri, nisi infractum eidem libertatis suae exercitium relinquatur;
cuius enim collum grave premit servitutis iugum, eius certe animus in militaris
spiritus non facile assurget.
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Discursus in secundum membrum propositionum regiarum seu opinio de insurectione in Regno Hungariae, versio electronica, Verborum 10693, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-disc.xml].
|